User Tools

Site Tools


aeneid_2

Differences

This shows you the differences between two versions of the page.

Link to this comparison view

aeneid_2 [2018/04/21 03:25] (current)
Line 1: Line 1:
 +====== Aeneid ======
  
 +avctor P. VERGILIVS MARO (70 – 19 B.C.)
 +
 +[[aeneid|Liber I - IV]] | [[aeneid_2|Liber V - VIII]] | [[aeneid_3|Liber IX - XII]]
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER QVINTVS ======
 +
 +{{ :​virgil_bust.jpg|Publius Vergilius Maro}}
 +
 +Interea medium Aeneas iam classe tenebat
 +certus iter fluctusque atros Aquilone secabat
 +moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
 +conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem
 +causa latet; duri magno sed amore dolores ​            
 +polluto, notumque furens quid femina possit,
 +triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
 +ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla
 +occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
 +olli caeruleus supra caput astitit imber              ​
 +noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.
 +ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
 +'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
 +quidue, pater Neptune, paras?'​ sic deinde locutus
 +colligere arma iubet ualidisque incumbere remis, ​     ​
 +obliquatque sinus in uentum ac talia fatur:
 +'​magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
 +spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
 +mutati transuersa fremunt et uespere ab atro
 +consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aer.         
 +nec nos obniti contra nec tendere tantum
 +sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
 +quoque uocat uertamus iter. nec litora longe
 +fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
 +si modo rite memor seruata remetior astra.' ​          
 +tum pius Aeneas: '​equidem sic poscere uentos
 +iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
 +flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla,
 +quoue magis fessas optem dimittere nauis,
 +quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten ​       ​
 +et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
 +haec ubi dicta, petunt portus et uela secundi
 +intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
 +et tandem laeti notae aduertuntur harenae.
 +
 +At procul ex celso miratus uertice montis ​            
 +aduentum sociasque rates occurrit Acestes,
 +horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
 +Troia Criniso conceptum flumine mater
 +quem genuit. ueterum non immemor ille parentum
 +gratatur reduces et gaza laetus agresti ​              
 +excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
 +
 +Postera cum primo stellas Oriente fugarat
 +clara dies, socios in coetum litore ab omni
 +aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
 +'​Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuum, ​      
 +annuus exactis completur mensibus orbis,
 +ex quo reliquias diuinique ossa parentis
 +condidimus terra maestasque sacrauimus aras;
 +iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
 +semper honoratum (sic di uoluistis) habebo. ​          
 +hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
 +Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae,
 +annua uota tamen sollemnisque ordine pompas
 +exsequerer strueremque suis altaria donis.
 +nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis ​        
 +haud equidem sine mente, reor, sine numine diuum
 +adsumus et portus delati intramus amicos.
 +ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem:
 +poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis
 +urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis. ​        
 +bina boum uobis Troia generatus Acestes
 +dat numero capita in nauis; adhibete penatis
 +et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
 +praeterea, si nona diem mortalibus almum
 +Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, ​          
 +prima citae Teucris ponam certamina classis;
 +quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax
 +aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis,
 +seu crudo fidit pugnam committere caestu,
 +cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. ​  
 +ore fauete omnes et cingite tempora ramis.'​
 +
 +Sic fatus uelat materna tempora myrto.
 +hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes,
 +hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
 +ille e concilio multis cum milibus ibat               
 +ad tumulum magna medius comitante caterua.
 +hic duo rite mero libans carchesia Baccho
 +fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro,
 +purpureosque iacit flores ac talia fatur:
 +'​salue,​ sancte parens, iterum; saluete, recepti ​       ​
 +nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.
 +non licuit finis Italos fataliaque arua
 +nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'​
 +dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
 +septem ingens gyros, septena uolumina traxit ​          
 +amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
 +caeruleae cui terga notae maculosus et auro
 +squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
 +mille iacit uarios aduerso sole colores.
 +obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo               
 +tandem inter pateras et leuia pocula serpens
 +libauitque dapes rursusque innoxius imo
 +successit tumulo et depasta altaria liquit.
 +hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
 +incertus geniumne loci famulumne parentis ​             ​
 +esse putet; caedit binas de more bidentis
 +totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos,
 +uinaque fundebat pateris animamque uocabat
 +Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
 +nec non et socii, quae cuique est copia, laeti         
 +dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos;
 +ordine aena locant alii fusique per herbam
 +subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent.
 +
 +Exspectata dies aderat nonamque serena
 +Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant, ​           ​
 +famaque finitimos et clari nomen Acestae
 +excierat; laeto complerant litora coetu
 +uisuri Aeneadas, pars et certare parati.
 +munera principio ante oculos circoque locantur
 +in medio, sacri tripodes uiridesque coronae ​           ​
 +et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro
 +perfusae uestes, argenti aurique talenta;
 +et tuba commissos medio canit aggere ludos.
 +
 +Prima pares ineunt grauibus certamina remis
 +quattuor ex omni delectae classe carinae. ​             ​
 +uelocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
 +mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
 +ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
 +urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu
 +impellunt, terno consurgunt ordine remi;               
 +Sergestusque,​ domus tenet a quo Sergia nomen,
 +Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus
 +caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
 +
 +Est procul in pelago saxum spumantia contra
 +litora, quod tumidis summersum tunditur olim           
 +fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri;
 +tranquillo silet immotaque attollitur unda
 +campus et apricis statio gratissima mergis.
 +hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam
 +constituit signum nautis pater, unde reuerti ​          
 +scirent et longos ubi circumflectere cursus.
 +tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro
 +ductores longe effulgent ostroque decori;
 +cetera populea uelatur fronde iuuentus
 +nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. ​              
 +considunt transtris, intentaque bracchia remis;
 +intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
 +corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido.
 +inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
 +haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor ​       ​
 +nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis.
 +infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
 +conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
 +non tam praecipites biiugo certamine campum
 +corripuere ruuntque effusi carcere currus, ​             ​
 +nec sic immissis aurigae undantia lora
 +concussere iugis pronique in uerbera pendent.
 +tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum
 +consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant
 +litora, pulsati colles clamore resultant. ​              
 +
 +Effugit ante alios primisque elabitur undis
 +turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
 +consequitur,​ melior remis, sed pondere pinus
 +tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis
 +Centaurusque locum tendunt superare priorem; ​           ​
 +et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens
 +Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
 +frontibus et longa sulcant uada salsa carina.
 +iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
 +cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor ​           ​
 +rectorem nauis compellat uoce Menoeten:
 +'quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum;
 +litus ama et laeua stringat sine palmula cautes;
 +altum alii teneant.'​ dixit; sed caeca Menoetes
 +saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. ​          
 +'quo diuersus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!'​
 +cum clamore Gyas reuocabat, et ecce Cloanthum
 +respicit instantem tergo et propiora tenentem.
 +ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis
 +radit iter laeuum interior subitoque priorem ​           ​
 +praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
 +tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens
 +nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten
 +oblitus decorisque sui sociumque salutis
 +in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;             
 +ipse gubernaclo rector subit, ipse magister
 +hortaturque uiros clauumque ad litora torquet.
 +at grauis ut fundo uix tandem redditus imo est
 +iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes
 +summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. ​          
 +illum et labentem Teucri et risere natantem
 +et salsos rident reuomentem pectore fluctus.
 +
 +Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
 +Sergesto Mnestheique,​ Gyan superare morantem.
 +Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, ​      
 +nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
 +parte prior, partim rostro premit aemula Pristis.
 +at media socios incedens naue per ipsos
 +hortatur Mnestheus: 'nunc, nunc insurgite remis,
 +Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema ​              
 +delegi comites; nunc illas promite uiris,
 +nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi
 +Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
 +non iam prima peto Mnestheus neque uincere certo
 +(quamquam o!—sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti); ​
 +extremos pudeat rediisse: hoc uincite, ciues,
 +et prohibete nefas.'​ olli certamine summo
 +procumbunt: uastis tremit ictibus aerea puppis
 +subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus
 +aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis. ​       ​
 +attulit ipse uiris optatum casus honorem:
 +namque furens animi dum proram ad saxa suburget
 +interior spatioque subit Sergestus iniquo,
 +infelix saxis in procurrentibus haesit.
 +concussae cautes et acuto in murice remi               
 +obnixi crepuere inlisaque prora pependit.
 +consurgunt nautae et magno clamore morantur
 +ferratasque trudes et acuta cuspide contos
 +expediunt fractosque legunt in gurgite remos.
 +at laetus Mnestheus successuque acrior ipso            ​
 +agmine remorum celeri uentisque uocatis
 +prona petit maria et pelago decurrit aperto.
 +qualis spelunca subito commota columba,
 +cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
 +fertur in arua uolans plausumque exterrita pennis ​     ​
 +dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
 +radit iter liquidum celeris neque commouet alas:
 +sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
 +aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem.
 +et primum in scopulo luctantem deserit alto            ​
 +Sergestum breuibusque uadis frustraque uocantem
 +auxilia et fractis discentem currere remis.
 +inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
 +consequitur;​ cedit, quoniam spoliata magistro est.
 +solus iamque ipso superest in fine Cloanthus, ​         ​
 +quem petit et summis adnixus uiribus urget.
 +
 +Tum uero ingeminat clamor cunctique sequentem
 +instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
 +hi proprium decus et partum indignantur honorem
 +ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci; ​        
 +hos successus alit: possunt, quia posse uidentur.
 +et fors aequatis cepissent praemia rostris,
 +ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
 +fudissetque preces diuosque in uota uocasset:
 +'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, ​
 +uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
 +constituam ante aras uoti reus, extaque salsos
 +proiciam in fluctus et uina liquentia fundam.'​
 +dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
 +Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo, ​     ​
 +et pater ipse manu magna Portunus euntem
 +impulit: illa Noto citius uolucrique sagitta
 +ad terram fugit et portu se condidit alto.
 +tum satus Anchisa cunctis ex more uocatis
 +uictorem magna praeconis uoce Cloanthum ​         ​
 +declarat uiridique aduelat tempora lauro,
 +muneraque in nauis ternos optare iuuencos
 +uinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
 +ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
 +uictori chlamydem auratam, quam plurima circum ​  
 +purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
 +intextusque puer frondosa regius Ida
 +uelocis iaculo ceruos cursuque fatigat
 +acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
 +sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis; ​    
 +longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt
 +custodes, saeuitque canum latratus in auras.
 +at qui deinde locum tenuit uirtute secundum,
 +leuibus huic hamis consertam auroque trilicem
 +loricam, quam Demoleo detraxerat ipse            ​
 +uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
 +donat habere, uiro decus et tutamen in armis.
 +uix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
 +multiplicem conixi umeris; indutus at olim
 +Demoleos cursu palantis Troas agebat. ​           ​
 +tertia dona facit geminos ex aere lebetas
 +cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
 +iamque adeo donati omnes opibusque superbi
 +puniceis ibant euincti tempora taenis,
 +cum saeuo e scopulo multa uix arte reuulsus ​     ​
 +amissis remis atque ordine debilis uno
 +inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
 +qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens,
 +aerea quem obliquum rota transiit aut grauis ictu
 +seminecem liquit saxo lacerumque uiator; ​        
 +nequiquam longos fugiens dat corpore tortus
 +parte ferox ardensque oculis et sibila colla
 +arduus attollens; pars uulnere clauda retentat
 +nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
 +tali remigio nauis se tarda mouebat; ​            
 +uela facit tamen et uelis subit ostia plenis.
 +Sergestum Aeneas promisso munere donat
 +seruatam ob nauem laetus sociosque reductos.
 +olli serua datur operum haud ignara Mineruae,
 +Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.  ​
 +
 +Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
 +gramineum in campum, quem collibus undique curuis
 +cingebant siluae, mediaque in ualle theatri
 +circus erat; quo se multis cum milibus heros
 +consessu medium tulit exstructoque resedit. ​     ​
 +hic, qui forte uelint rapido contendere cursu,
 +inuitat pretiis animos, et praemia ponit.
 +undique conueniunt Teucri mixtique Sicani,
 +Nisus et Euryalus primi,
 +Euryalus forma insignis uiridique iuuenta, ​      
 +Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
 +regius egregia Priami de stirpe Diores;
 +hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
 +alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
 +tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque ​   ​
 +adsueti siluis, comites senioris Acestae;
 +multi praeterea, quos fama obscura recondit.
 +Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
 +'​accipite haec animis laetasque aduertite mentes.
 +nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. ​     ​
 +Cnosia bina dabo leuato lucida ferro
 +spicula caelatamque argento ferre bipennem;
 +omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi
 +accipient flauaque caput nectentur oliua.
 +primus equum phaleris insignem uictor habeto; ​   ​
 +alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
 +Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
 +balteus et tereti subnectit fibula gemma;
 +tertius Argolica hac galea contentus abito.'​
 +
 +Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente ​  
 +corripiunt spatia audito limenque relinquunt,
 +effusi nimbo similes. simul ultima signant,
 +primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
 +emicat et uentis et fulminis ocior alis;
 +proximus huic, longo sed proximus interuallo, ​   ​
 +insequitur Salius; spatio post deinde relicto
 +tertius Euryalus;
 +Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
 +ecce uolat calcemque terit iam calce Diores
 +incumbens umero, spatia et si plura supersint ​   ​
 +transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.
 +iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
 +finem aduentabant,​ leui cum sanguine Nisus
 +labitur infelix, caesis ut forte iuuencis
 +fusus humum uiridisque super madefecerat herbas. ​
 +hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso
 +haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
 +concidit immundoque fimo sacroque cruore.
 +non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:
 +nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; ​    
 +ille autem spissa iacuit reuolutus harena,
 +emicat Euryalus et munere uictor amici
 +prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo.
 +post Helymus subit et nunc tertia palma Diores.
 +hic totum caueae consessum ingentis et ora       
 +prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
 +ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
 +tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae,
 +gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus.
 +adiuuat et magna proclamat uoce Diores, ​         ​
 +qui subiit palmae frustraque ad praemia uenit
 +ultima, si primi Salio reddentur honores.
 +tum pater Aeneas '​uestra'​ inquit '​munera uobis
 +certa manent, pueri et palmam mouet ordine nemo;
 +me liceat casus miserari insontis amici.' ​       ​
 +sic fatus tergum Gaetuli immane leonis
 +dat Salio uillis onerosum atque unguibus aureis.
 +hic Nisus 'si tanta' inquit 'sunt praemia uictis,
 +et te lapsorum miseret, quae munera Niso
 +digna dabis, primam merui qui laude coronam ​     ​
 +ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?'​
 +et simul his dictis faciem ostentabat et udo
 +turpia membra fimo. risit pater optimus olli
 +et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes,
 +Neptuni sacro Danais de poste refixum. ​          
 +hoc iuuenem egregium praestanti munere donat.
 +
 +Post, ubi confecti cursus et dona peregit,
 +'nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens,
 +adsit et euinctis attollat bracchia palmis':​
 +sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, ​    
 +uictori uelatum auro uittisque iuuencum,
 +ensem atque insignem galeam solacia uicto.
 +nec mora; continuo uastis cum uiribus effert
 +ora Dares magnoque uirum se murmure tollit,
 +solus qui Paridem solitus contendere contra, ​    
 +idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector
 +uictorem Buten immani corpore, qui se
 +Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat,
 +perculit et fulua moribundum extendit harena.
 +talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ​
 +ostenditque umeros latos alternaque iactat
 +bracchia protendens et uerberat ictibus auras.
 +quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
 +audet adire uirum manibusque inducere caestus.
 +ergo alacris cunctosque putans excedere palma  ​
 +Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
 +tum laeua taurum cornu tenet atque ita fatur:
 +'nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
 +quae finis standi? quo me decet usque teneri?
 +ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant  ​
 +Dardanidae reddique uiro promissa iubebant.
 +
 +Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes,
 +proximus ut uiridante toro consederat herbae:
 +'​Entelle,​ heroum quondam fortissime frustra,
 +tantane tam patiens nullo certamine tolli      ​
 +dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister
 +nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem
 +Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?'​
 +ille sub haec: 'non laudis amor nec gloria cessit
 +pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta  ​
 +sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires.
 +si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste
 +exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas,
 +haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco
 +uenissem, nec dona moror.'​ sic deinde locutus  ​
 +in medium geminos immani pondere caestus
 +proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
 +ferre manum duroque intendere bracchia tergo.
 +obstipuere animi: tantorum ingentia septem
 +terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. ​   ​
 +ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat,
 +magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
 +huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat.
 +tum senior talis referebat pectore uoces:
 +'quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma 
 +uidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?
 +haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
 +(sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro),
 +his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus,
 +dum melior uiris sanguis dabat, aemula necdum  ​
 +temporibus geminis canebat sparsa senectus.
 +sed si nostra Dares haec Troius arma recusat
 +idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,
 +aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto
 +(solue metus), et tu Troianos exue caestus.' ​  
 +haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum
 +et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
 +exuit atque ingens media consistit harena.
 +tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos
 +et paribus palmas amborum innexuit armis. ​     ​
 +constitit in digitos extemplo arrectus uterque
 +bracchiaque ad superas interritus extulit auras.
 +abduxere retro longe capita ardua ab ictu
 +immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,
 +ille pedum melior motu fretusque iuuenta, ​     ​
 +hic membris et mole ualens; sed tarda trementi
 +genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus.
 +multa uiri nequiquam inter se uulnera iactant,
 +multa cauo lateri ingeminant et pectore uastos
 +dant sonitus, erratque auris et tempora circum ​
 +crebra manus, duro crepitant sub uulnere malae.
 +stat grauis Entellus nisuque immotus eodem
 +corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit.
 +ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem
 +aut montana sedet circum castella sub armis, ​  
 +nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
 +arte locum et uariis adsultibus inritus urget.
 +ostendit dextram insurgens Entellus et alte
 +extulit, ille ictum uenientem a uertice uelox
 +praeuidit celerique elapsus corpore cessit; ​   ​
 +Entellus uiris in uentum effudit et ultro
 +ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto
 +concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho
 +aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
 +consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;  ​
 +it clamor caelo primusque accurrit Acestes
 +aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum.
 +at non tardatus casu neque territus heros
 +acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira;
 +tum pudor incendit uiris et conscia uirtus, ​   ​
 +praecipitemque Daren ardens agit aequore toto
 +nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
 +nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi
 +culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
 +creber utraque manu pulsat uersatque Dareta. ​  
 +
 +Tum pater Aeneas procedere longius iras
 +et saeuire animis Entellum haud passus acerbis,
 +sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta
 +eripuit mulcens dictis ac talia fatur:
 +'​infelix,​ quae tanta animum dementia cepit? ​   ​
 +non uiris alias conuersaque numina sentis?
 +cede deo.' dixitque et proelia uoce diremit.
 +ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
 +iactantemque utroque caput crassumque cruorem
 +ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes ​   ​
 +ducunt ad nauis; galeamque ensemque uocati
 +accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.
 +hic uictor superans animis tauroque superbus
 +'nate dea, uosque haec' inquit '​cognoscite,​ Teucri,
 +et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires 
 +et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.'​
 +dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci
 +qui donum astabat pugnae, durosque reducta
 +librauit dextra media inter cornua caestus
 +arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro: ​  
 +sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
 +ille super talis effundit pectore uoces:
 +'hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
 +persoluo; hic uictor caestus artemque repono.'​
 +
 +Protinus Aeneas celeri certare sagitta ​        
 +inuitat qui forte uelint et praemia dicit,
 +ingentique manu malum de naue Seresti
 +erigit et uolucrem traiecto in fune columbam,
 +quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
 +conuenere uiri deiectamque aerea sortem ​       ​
 +accepit galea, et primus clamore secundo
 +Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis;​
 +quem modo nauali Mnestheus certamine uictor
 +consequitur,​ uiridi Mnestheus euinctus oliua.
 +tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,  ​
 +Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
 +in medios telum torsisti primus Achiuos.
 +extremus galeaque ima subsedit Acestes,
 +ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem.
 +tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus     
 +pro se quisque uiri et depromunt tela pharetris,
 +primaque per caelum neruo stridente sagitta
 +Hyrtacidae iuuenis uolucris diuerberat auras,
 +et uenit aduersique infigitur arbore mali.
 +intremuit malus micuitque exterrita pennis ​    
 +ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
 +post acer Mnestheus adducto constitit arcu
 +alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
 +ast ipsam miserandus auem contingere ferro
 +non ualuit; nodos et uincula linea rupit       
 +quis innexa pedem malo pendebat ab alto;
 +illa Notos atque atra uolans in nubila fugit.
 +tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
 +tela tenens, fratrem Eurytion in uota uocauit,
 +iam uacuo laetam caelo speculatus et alis      ​
 +plaudentem nigra figit sub nube columbam.
 +decidit exanimis uitamque reliquit in astris
 +aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.
 +
 +Amissa solus palma superabat Acestes,
 +qui tamen aerias telum contendit in auras      ​
 +ostentans artemque pater arcumque sonantem.
 +hic oculis subitum obicitur magnoque futurum
 +augurio monstrum; docuit post exitus ingens
 +seraque terrifici cecinerunt omina uates.
 +namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo
 +signauitque uiam flammis tenuisque recessit
 +consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa
 +transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt.
 +attonitis haesere animis superosque precati
 +Trinacrii Teucrique uiri, nec maximus omen     
 +abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten
 +muneribus cumulat magnis ac talia fatur:
 +'sume, pater, nam te uoluit rex magnus Olympi
 +talibus auspiciis exsortem ducere honores.
 +ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis, ​   ​
 +cratera impressum signis, quem Thracius olim
 +Anchisae genitori in magno munere Cisseus
 +ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.'​
 +sic fatus cingit uiridanti tempora lauro
 +et primum ante omnis uictorem appellat Acesten.
 +nec bonus Eurytion praelato inuidit honori,
 +quamuis solus auem caelo deiecit ab alto.
 +proximus ingreditur donis qui uincula rupit,
 +extremus uolucri qui fixit harundine malum.
 +
 +At pater Aeneas nondum certamine misso         
 +custodem ad sese comitemque impubis Iuli
 +Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem:
 +'uade age et Ascanio, si iam puerile paratum
 +agmen habet secum cursusque instruxit equorum,
 +ducat auo turmas et sese ostendat in armis     
 +dic' ait. ipse omnem longo decedere circo
 +infusum populum et campos iubet esse patentis.
 +incedunt pueri pariterque ante ora parentum
 +frenatis lucent in equis, quos omnis euntis
 +Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus. ​  
 +omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
 +cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,
 +pars leuis umero pharetras; it pectore summo
 +flexilis obtorti per collum circulus auri.
 +tres equitum numero turmae ternique uagantur ​  
 +ductores; pueri bis seni quemque secuti
 +agmine partito fulgent paribusque magistris.
 +una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem
 +nomen aui referens Priamus, tua clara, Polite,
 +progenies, auctura Italos; quem Thracius albis 
 +portat equus bicolor maculis, uestigia primi
 +alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
 +alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
 +paruus Atys pueroque puer dilectus Iulo.
 +extremus formaque ante omnis pulcher Iulus     
 +Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido
 +esse sui dederat monimentum et pignus amoris.
 +cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
 +fertur equis.
 +excipiunt plausu pauidos gaudentque tuentes ​   ​
 +Dardanidae, ueterumque agnoscunt ora parentum.
 +postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
 +lustrauere in equis, signum clamore paratis
 +Epytides longe dedit insonuitque flagello.
 +olli discurrere pares atque agmina terni       
 +diductis soluere choris, rursusque uocati
 +conuertere uias infestaque tela tulere.
 +inde alios ineunt cursus aliosque recursus
 +aduersi spatiis, alternosque orbibus orbis
 +impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; ​
 +et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt
 +infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
 +ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
 +parietibus textum caecis iter ancipitemque
 +mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi  ​
 +frangeret indeprensus et inremeabilis error;
 +haud alio Teucrum nati uestigia cursu
 +impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
 +delphinum similes qui per maria umida nando
 +Carpathium Libycumque secant. ​              
 +hunc morem cursus atque haec certamina primus
 +Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
 +rettulit et priscos docuit celebrare Latinos,
 +quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
 +Albani docuere suos; hinc maxima porro               
 +accepit Roma et patrium seruauit honorem;
 +Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
 +hac celebrata tenus sancto certamina patri.
 +
 +Hinc primum Fortuna fidem mutata nouauit.
 +dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis, ​          
 +Irim de caelo misit Saturnia Iuno
 +Iliacam ad classem uentosque aspirat eunti,
 +multa mouens necdum antiquum saturata dolorem.
 +illa uiam celerans per mille coloribus arcum
 +nulli uisa cito decurrit tramite uirgo. ​              
 +conspicit ingentem concursum et litora lustrat
 +desertosque uidet portus classemque relictam.
 +at procul in sola secretae Troades acta
 +amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
 +pontum aspectabant flentes. heu tot uada fessis ​      
 +et tantum superesse maris, uox omnibus una;
 +urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.
 +ergo inter medias sese haud ignara nocendi
 +conicit et faciemque deae uestemque reponit;
 +fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli, ​          
 +cui genus et quondam nomen natique fuissent,
 +ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.
 +'o miserae, quas non manus' inquit '​Achaica bello
 +traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens
 +infelix, cui te exitio Fortuna reseruat? ​             ​
 +septima post Troiae excidium iam uertitur aestas,
 +cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa
 +sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
 +Italiam sequimur fugientem et uoluimur undis.
 +hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes: ​      
 +quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem?
 +o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,
 +nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
 +Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, uidebo?
 +quin agite et mecum infaustas exurite puppis. ​        
 +nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago
 +ardentis dare uisa faces: "hic quaerite Troiam;
 +hic domus est" inquit "​uobis."​ iam tempus agi res,
 +nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae
 +Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' ​       ​
 +haec memorans prima infensum ui corripit ignem
 +sublataque procul dextra conixa coruscat
 +et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda
 +Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,
 +Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: ​              
 +'non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres,
 +est Dorycli coniunx; diuini signa decoris
 +ardentisque notate oculos, qui spiritus illi,
 +qui uultus uocisque sonus uel gressus eunti.
 +ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui ​            
 +aegram, indignantem tali quod sola careret
 +munere nec meritos Anchisae inferret honores.'​
 +haec effata.
 +at matres primo ancipites oculisque malignis
 +ambiguae spectare rates miserum inter amorem ​         ​
 +praesentis terrae fatisque uocantia regna,
 +cum dea se paribus per caelum sustulit alis
 +ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
 +tum uero attonitae monstris actaeque furore
 +conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem, ​     ​
 +pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque
 +coniciunt. furit immissis Volcanus habenis
 +transtra per et remos et pictas abiete puppis.
 +
 +Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
 +incensas perfert nauis Eumelus, et ipsi               
 +respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam.
 +primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris
 +ducebat, sic acer equo turbata petiuit
 +castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
 +'quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis'​ inquit ​     ​
 +'heu miserae ciues? non hostem inimicaque castra
 +Argiuum, uestras spes uritis. en, ego uester
 +Ascanius!'​—galeam ante pedes proiecit inanem,
 +qua ludo indutus belli simulacra ciebat.
 +accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. ​              
 +ast illae diuersa metu per litora passim
 +diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim
 +saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
 +mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est.
 +
 +Sed non idcirco flamma atque incendia uiris    ​
 +indomitas posuere; udo sub robore uiuit
 +stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas
 +est uapor et toto descendit corpore pestis,
 +nec uires heroum infusaque flumina prosunt.
 +tum pius Aeneas umeris abscindere uestem ​      
 +auxilioque uocare deos et tendere palmas:
 +'​Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
 +Troianos, si quid pietas antiqua labores
 +respicit humanos, da flammam euadere classi
 +nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto. 
 +uel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
 +si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.'​
 +uix haec ediderat cum effusis imbribus atra
 +tempestas sine more furit tonitruque tremescunt
 +ardua terrarum et campi; ruit aethere toto 
 +turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris,
 +implenturque super puppes, semusta madescunt
 +robora, restinctus donec uapor omnis et omnes
 +quattuor amissis seruatae a peste carinae.
 +
 +At pater Aeneas casu concussus acerbo ​   ​
 +nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas
 +mutabat uersans, Siculisne resideret aruis
 +oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
 +tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
 +quem docuit multaque insignem reddidit arte— ​              
 +haec responsa dabat, uel quae portenderet ira
 +magna deum uel quae fatorum posceret ordo;
 +isque his Aenean solatus uocibus infit:
 +'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur;
 +quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.               
 +est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes:
 +hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem,
 +huic trade amissis superant qui nauibus et quos
 +pertaesum magni incepti rerumque tuarum est.
 +longaeuosque senes ac fessas aequore matres ​      
 +et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est
 +delige, et his habeant terris sine moenia fessi;
 +urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'​
 +
 +Talibus incensus dictis senioris amici
 +tum uero in curas animo diducitur omnis; ​         ​
 +et Nox atra polum bigis subuecta tenebat.
 +uisa dehinc caelo facies delapsa parentis
 +Anchisae subito talis effundere uoces:
 +'nate, mihi uita quondam, dum uita manebat,
 +care magis, nate Iliacis exercite fatis, ​         ​
 +imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem
 +depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
 +consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes
 +dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda,
 +defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu    ​
 +debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
 +infernas accede domos et Auerna per alta
 +congressus pete, nate, meos. non me impia namque
 +Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
 +concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla ​      
 +nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
 +tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.
 +iamque uale; torquet medios Nox umida cursus
 +et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.'​
 +dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras. ​      
 +Aeneas 'quo deinde ruis? quo proripis?'​ inquit,
 +'quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?'​
 +haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis,
 +Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
 +farre pio et plena supplex ueneratur acerra. ​     ​
 +
 +Extemplo socios primumque accersit Acesten
 +et Iouis imperium et cari praecepta parentis
 +edocet et quae nunc animo sententia constet.
 +haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes:
 +transcribunt urbi matres populumque uolentem ​     ​
 +deponunt, animos nil magnae laudis egentis.
 +ipsi transtra nouant flammisque ambesa reponunt
 +robora nauigiis, aptant remosque rudentisque,​
 +exigui numero, sed bello uiuida uirtus.
 +interea Aeneas urbem designat aratro ​             ​
 +sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
 +esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes
 +indicitque forum et patribus dat iura uocatis.
 +tum uicina astris Erycino in uertice sedes
 +fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ​         ​
 +ac lucus late sacer additus Anchiseo.
 +
 +Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris
 +factus honos: placidi strauerunt aequora uenti
 +creber et aspirans rursus uocat Auster in altum.
 +exoritur procurua ingens per litora fletus; ​         ​
 +complexi inter se noctemque diemque morantur.
 +ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
 +uisa maris facies et non tolerabile numen,
 +ire uolunt omnemque fugae perferre laborem.
 +quos bonus Aeneas dictis solatur amicis ​             ​
 +et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
 +tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam
 +caedere deinde iubet soluique ex ordine funem.
 +ipse caput tonsae foliis euinctus oliuae
 +stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos  ​
 +proicit in fluctus ac uina liquentia fundit.
 +certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt; ​
 +prosequitur surgens a puppi uentus euntis. ​     ​
 +
 +At Venus interea Neptunum exercita curis        ​
 +adloquitur talisque effundit pectore questus:
 +'​Iunonis grauis ira neque exsaturabile pectus
 +cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis;
 +quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
 +nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit.
 +non media de gente Phrygum exedisse nefandis ​   ​
 +urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem
 +reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae
 +insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
 +ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
 +quam molem subito excierit: maria omnia caelo   
 +miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis,
 +in regnis hoc ausa tuis.
 +per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
 +exussit foede puppis et classe subegit
 +amissa socios ignotae linquere terrae. ​         ​
 +quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
 +uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
 +si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'​
 +tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
 +'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, ​
 +unde genus ducis. merui quoque; saepe furores
 +compressi et rabiem tantam caelique marisque.
 +nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
 +Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles
 +exanimata sequens impingeret agmina muris, ​   ​
 +milia multa daret leto, gemerentque repleti
 +amnes nec reperire uiam atque euoluere posset
 +in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
 +congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis
 +nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo   
 +structa meis manibus periurae moenia Troiae.
 +nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.
 +tutus, quos optas, portus accedet Auerni.
 +unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres;
 +unum pro multis dabitur caput.' ​              
 +his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
 +iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
 +frena feris manibusque omnis effundit habenas.
 +caeruleo per summa leuis uolat aequora curru;
 +subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti ​           ​
 +sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi.
 +tum uariae comitum facies, immania cete,
 +et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
 +Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;
 +laeua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo, ​       ​
 +Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.
 +
 +Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim
 +gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis
 +attolli malos, intendi bracchia uelis.
 +una omnes fecere pedem pariterque sinistros, ​         ​
 +nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent
 +cornua detorquentque;​ ferunt sua flamina classem.
 +princeps ante omnis densum Palinurus agebat
 +agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
 +iamque fere mediam caeli Nox umida metam              ​
 +contigerat, placida laxabant membra quiete
 +sub remis fusi per dura sedilia nautae,
 +cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris
 +aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras,
 +te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans ​      
 +insonti; puppique deus consedit in alta
 +Phorbanti similis funditque has ore loquelas:
 +'​Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem,
 +aequatae spirant aurae, datur hora quieti.
 +pone caput fessosque oculos furare labori. ​             ​
 +ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'​
 +cui uix attollens Palinurus lumina fatur:
 +'mene salis placidi uultum fluctusque quietos
 +ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
 +Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris               
 +et caeli totiens deceptus fraude sereni?'​
 +talia dicta dabat, clauumque adfixus et haerens
 +nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
 +ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
 +uique soporatum Stygia super utraque quassat ​             ​
 +tempora, cunctantique natantia lumina soluit.
 +uix primos inopina quies laxauerat artus,
 +et super incumbens cum puppis parte reuulsa
 +cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
 +praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem; ​             ​
 +ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras.
 +currit iter tutum non setius aequore classis
 +promissisque patris Neptuni interrita fertur.
 +iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat,
 +difficilis quondam multorumque ossibus albos
 +(tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),
 +cum pater amisso fluitantem errare magistro
 +sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis
 +multa gemens casuque animum concussus amici:
 +'o nimium caelo et pelago confise sereno,  ​
 +nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.'​
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEXTVS ======
 +
 +Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas
 +et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
 +obuertunt pelago proras; tum dente tenaci
 +ancora fundabat nauis et litora curuae
 +praetexunt puppes. iuuenum manus emicat ardens ​              
 +litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
 +abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum
 +tecta rapit siluas inuentaque flumina monstrat.
 +at pius Aeneas arces quibus altus Apollo
 +praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae, ​             ​
 +antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque
 +Delius inspirat uates aperitque futura.
 +iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta.
 +
 +Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
 +praepetibus pennis ausus se credere caelo               
 +insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos,
 +Chalcidicaque leuis tandem super astitit arce.
 +redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacrauit
 +remigium alarum posuitque immania templa.
 +in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas ​          
 +Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis
 +corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
 +contra elata mari respondet Cnosia tellus:
 +hic crudelis amor tauri suppostaque furto
 +Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis ​            
 +Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
 +hic labor ille domus et inextricabilis error;
 +magnum reginae sed enim miseratus amorem
 +Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit,
 +caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam ​           ​
 +partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
 +bis conatus erat casus effingere in auro,
 +bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
 +perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
 +adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos, ​          
 +Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
 +'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
 +nunc grege de intacto septem mactare iuuencos
 +praestiterit,​ totidem lectas ex more bidentis.'​
 +talibus adfata Aenean (nec sacra morantur ​              
 +iussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos.
 +
 +Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
 +quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
 +unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.
 +uentum erat ad limen, cum uirgo '​poscere fata           
 +tempus'​ ait; 'deus ecce deus!' cui talia fanti
 +ante fores subito non uultus, non color unus,
 +non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
 +et rabie fera corda tument, maiorque uideri
 +nec mortale sonans, adflata est numine quando ​          
 +iam propiore dei. '​cessas in uota precesque,
 +Tros' ait '​Aenea?​ cessas? neque enim ante dehiscent
 +attonitae magna ora domus.'​ et talia fata
 +conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
 +ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:       
 +'​Phoebe,​ grauis Troiae semper miserate labores,
 +Dardana qui Paridis derexti tela manusque
 +corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
 +tot maria intraui duce te penitusque repostas
 +Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua:             
 +iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
 +hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;
 +uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
 +dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
 +gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates, ​          
 +praescia uenturi, da (non indebita posco
 +regna meis fatis) Latio considere Teucros
 +errantisque deos agitataque numina Troiae.
 +tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum
 +instituam festosque dies de nomine Phoebi. ​             ​
 +te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
 +hic ego namque tuas sortis arcanaque fata
 +dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,
 +alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda,
 +ne turbata uolent rapidis ludibria uentis; ​             ​
 +ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi.
 +
 +At Phoebi nondum patiens immanis in antro
 +bacchatur uates, magnum si pectore possit
 +excussisse deum; tanto magis ille fatigat
 +os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. ​     ​
 +ostia iamque domus patuere ingentia centum
 +sponte sua uatisque ferunt responsa per auras:
 +'o tandem magnis pelagi defuncte periclis
 +(sed terrae grauiora manent), in regna Lauini
 +Dardanidae uenient (mitte hanc de pectore curam), ​      
 +sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella,
 +et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
 +non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
 +defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
 +natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno              ​
 +usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
 +quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes!
 +causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
 +externique iterum thalami.
 +tu ne cede malis, sed contra audentior ito,             
 +qua tua te Fortuna sinet. uia prima salutis
 +(quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.'
 +
 +Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
 +horrendas canit ambages antroque remugit,
 +obscuris uera inuoluens: ea frena furenti ​              
 +concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo.
 +ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
 +incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum,
 +o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit;
 +omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. ​          
 +unum oro: quando hic inferni ianua regis
 +dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
 +ire ad conspectum cari genitoris et ora
 +contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
 +illum ego per flammas et mille sequentia tela           
 +eripui his umeris medioque ex hoste recepi;
 +ille meum comitatus iter maria omnia mecum
 +atque omnis pelagique minas caelique ferebat,
 +inualidus, uiris ultra sortemque senectae.
 +quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, ​      
 +idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,
 +alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te
 +nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis),
 +si potuit manis accersere coniugis Orpheus
 +Threicia fretus cithara fidibusque canoris, ​            
 +si fratrem Pollux alterna morte redemit
 +itque reditque uiam totiens. quid Thesea, magnum
 +quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo.'​
 +
 +Talibus orabat dictis arasque tenebat,
 +cum sic orsa loqui uates: 'sate sanguine diuum, ​        
 +Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno:
 +noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
 +sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
 +hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amauit
 +Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus, ​          
 +dis geniti potuere. tenent media omnia siluae,
 +Cocytusque sinu labens circumuenit atro.
 +quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
 +bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere
 +Tartara, et insano iuuat indulgere labori, ​             ​
 +accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca
 +aureus et foliis et lento uimine ramus,
 +Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
 +lucus et obscuris claudunt conuallibus umbrae.
 +sed non ante datur telluris operta subire ​              
 +auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
 +hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
 +instituit. primo auulso non deficit alter
 +aureus, et simili frondescit uirga metallo.
 +ergo alte uestiga oculis et rite repertum ​              
 +carpe manu; namque ipse uolens facilisque sequetur,
 +si te fata uocant; aliter non uiribus ullis
 +uincere nec duro poteris conuellere ferro.
 +praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
 +(heu nescis) totamque incestat funere classem, ​         ​
 +dum consulta petis nostroque in limine pendes.
 +sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
 +duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
 +sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis
 +aspicies.'​ dixit, pressoque obmutuit ore.               
 +
 +Aeneas maesto defixus lumina uultu
 +ingreditur linquens antrum, caecosque uolutat
 +euentus animo secum. cui fidus Achates
 +it comes et paribus curis uestigia figit.
 +multa inter sese uario sermone serebant, ​              
 +quem socium exanimum uates, quod corpus humandum
 +diceret. atque illi Misenum in litore sicco,
 +ut uenere, uident indigna morte peremptum,
 +Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
 +aere ciere uiros Martemque accendere cantu. ​           ​
 +Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
 +et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
 +postquam illum uita uictor spoliauit Achilles,
 +Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
 +addiderat socium, non inferiora secutus. ​              
 +sed tum, forte caua dum personat aequora concha,
 +demens, et cantu uocat in certamina diuos,
 +aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
 +inter saxa uirum spumosa immerserat unda.
 +ergo omnes magno circum clamore fremebant, ​            
 +praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
 +haud mora, festinant flentes aramque sepulcri
 +congerere arboribus caeloque educere certant.
 +itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum;
 +procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex           
 +fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
 +scinditur, aduoluunt ingentis montibus ornos.
 +
 +Nec non Aeneas opera inter talia primus
 +hortatur socios paribusque accingitur armis.
 +atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat ​          
 +aspectans siluam immensam, et sic forte precatur:
 +'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
 +ostendat nemore in tanto! quando omnia uere
 +heu nimium de te uates, Misene, locuta est.'
 +uix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ​         ​
 +ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes,
 +et uiridi sedere solo. tum maximus heros
 +maternas agnouit auis laetusque precatur:
 +'este duces, o, si qua uia est, cursumque per auras
 +derigite in lucos ubi pinguem diues opacat ​            
 +ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,
 +diua parens.'​ sic effatus uestigia pressit
 +obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant.
 +pascentes illae tantum prodire uolando
 +quantum acie possent oculi seruare sequentum. ​         ​
 +inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni,
 +tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae
 +sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
 +discolor unde auri per ramos aura refulsit.
 +quale solet siluis brumali frigore uiscum ​             ​
 +fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos,
 +et croceo fetu teretis circumdare truncos,
 +talis erat species auri frondentis opaca
 +ilice, sic leni crepitabat brattea uento.
 +corripit Aeneas extemplo auidusque refringit ​          
 +cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae.
 +
 +Nec minus interea Misenum in litore Teucri
 +flebant et cineri ingrato suprema ferebant.
 +principio pinguem taedis et robore secto
 +ingentem struxere pyram, cui frondibus atris           
 +intexunt latera et feralis ante cupressos
 +constituunt,​ decorantque super fulgentibus armis.
 +pars calidos latices et aena undantia flammis
 +expediunt, corpusque lauant frigentis et unguunt.
 +fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt ​         ​
 +purpureasque super uestis, uelamina nota,
 +coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
 +triste ministerium,​ et subiectam more parentum
 +auersi tenuere facem. congesta cremantur
 +turea dona, dapes, fuso crateres oliuo. ​              
 +postquam conlapsi cineres et flamma quieuit,
 +reliquias uino et bibulam lauere fauillam,
 +ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.
 +idem ter socios pura circumtulit unda
 +spargens rore leui et ramo felicis oliuae, ​           ​
 +lustrauitque uiros dixitque nouissima uerba.
 +at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
 +imponit suaque arma uiro remumque tubamque
 +monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo
 +dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. ​         ​
 +
 +His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
 +spelunca alta fuit uastoque immanis hiatu,
 +scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
 +quam super haud ullae poterant impune uolantes
 +tendere iter pennis: talis sese halitus atris         
 +faucibus effundens supera ad conuexa ferebat.
 +[unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.]
 +quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos
 +constituit frontique inuergit uina sacerdos,
 +et summas carpens media inter cornua saetas ​          
 +ignibus imponit sacris, libamina prima,
 +uoce uocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
 +supponunt alii cultros tepidumque cruorem
 +succipiunt pateris. ipse atri uelleris agnam
 +Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ​              
 +ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, uaccam;
 +tum Stygio regi nocturnas incohat aras
 +et solida imponit taurorum uiscera flammis,
 +pingue super oleum fundens ardentibus extis.
 +ecce autem primi sub limina solis et ortus            ​
 +sub pedibus mugire solum et iuga coepta moueri
 +siluarum, uisaeque canes ululare per umbram
 +aduentante dea. '​procul,​ o procul este, profani,'​
 +conclamat uates, '​totoque absistite luco;
 +tuque inuade uiam uaginaque eripe ferrum: ​            
 +nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'​
 +tantum effata furens antro se immisit aperto;
 +ille ducem haud timidis uadentem passibus aequat.
 +
 +Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes
 +et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,     
 +sit mihi fas audita loqui, sit numine uestro
 +pandere res alta terra et caligine mersas.
 +
 +Ibant obscuri sola sub nocte per umbram
 +perque domos Ditis uacuas et inania regna:
 +quale per incertam lunam sub luce maligna ​            
 +est iter in siluis, ubi caelum condidit umbra
 +Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
 +uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
 +Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,
 +pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, ​     ​
 +et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,
 +terribiles uisu formae, Letumque Labosque;
 +tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis
 +Gaudia, mortiferumque aduerso in limine Bellum,
 +ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens ​      
 +uipereum crinem uittis innexa cruentis.
 +in medio ramos annosaque bracchia pandit
 +ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia uulgo
 +uana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
 +multaque praeterea uariarum monstra ferarum, ​         ​
 +Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
 +et centumgeminus Briareus ac belua Lernae
 +horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
 +Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
 +corripit hic subita trepidus formidine ferrum ​        
 +Aeneas strictamque aciem uenientibus offert,
 +et ni docta comes tenuis sine corpore uitas
 +admoneat uolitare caua sub imagine formae,
 +inruat et frustra ferro diuerberet umbras.
 +
 +Hinc uia Tartarei quae fert Acherontis ad undas. ​     ​
 +turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges
 +aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.
 +portitor has horrendus aquas et flumina seruat
 +terribili squalore Charon, cui plurima mento
 +canities inculta iacet, stant lumina flamma, ​         ​
 +sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
 +ipse ratem conto subigit uelisque ministrat
 +et ferruginea subuectat corpora cumba,
 +iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus.
 +huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, ​              
 +matres atque uiri defunctaque corpora uita
 +magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
 +impositique rogis iuuenes ante ora parentum:
 +quam multa in siluis autumni frigore primo
 +lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto     
 +quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus
 +trans pontum fugat et terris immittit apricis.
 +stabant orantes primi transmittere cursum
 +tendebantque manus ripae ulterioris amore.
 +nauita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ​      
 +ast alios longe summotos arcet harena.
 +Aeneas miratus enim motusque tumultu
 +'​dic,'​ ait, 'o uirgo, quid uult concursus ad amnem?
 +quidue petunt animae? uel quo discrimine ripas
 +hae linquunt, illae remis uada liuida uerrunt?' ​      
 +olli sic breuiter fata est longaeua sacerdos:
 +'​Anchisa generate, deum certissima proles,
 +Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem,
 +di cuius iurare timent et fallere numen.
 +haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 
 +portitor ille Charon; hi, quos uehit unda, sepulti.
 +nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
 +transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
 +centum errant annos uolitantque haec litora circum;
 +tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.' ​         ​
 +constitit Anchisa satus et uestigia pressit
 +multa putans sortemque animo miseratus iniquam.
 +cernit ibi maestos et mortis honore carentis
 +Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,
 +quos simul a Troia uentosa per aequora uectos ​  
 +obruit Auster, aqua inuoluens nauemque uirosque.
 +
 +Ecce gubernator sese Palinurus agebat,
 +qui Libyco nuper cursu, dum sidera seruat,
 +exciderat puppi mediis effusus in undis.
 +hunc ubi uix multa maestum cognouit in umbra, ​  
 +sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum
 +eripuit nobis medioque sub aequore mersit?
 +dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,
 +hoc uno responso animum delusit Apollo,
 +qui fore te ponto incolumem finisque canebat ​   ​
 +uenturum Ausonios. en haec promissa fides est?'
 +ille autem: 'neque te Phoebi cortina fefellit,
 +dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
 +namque gubernaclum multa ui forte reuulsum,
 +cui datus haerebam custos cursusque regebam, ​   ​
 +praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro
 +non ullum pro me tantum cepisse timorem,
 +quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,
 +deficeret tantis nauis surgentibus undis.
 +tris Notus hibernas immensa per aequora noctes  ​
 +uexit me uiolentus aqua; uix lumine quarto
 +prospexi Italiam summa sublimis ab unda.
 +paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,
 +ni gens crudelis madida cum ueste grauatum
 +prensantemque uncis manibus capita aspera montis
 +ferro inuasisset praedamque ignara putasset.
 +nunc me fluctus habet uersantque in litore uenti.
 +quod te per caeli iucundum lumen et auras,
 +per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
 +eripe me his, inuicte, malis: aut tu mihi terram ​
 +inice, namque potes, portusque require Velinos;
 +aut tu, si qua uia est, si quam tibi diua creatrix
 +ostendit (neque enim, credo, sine numine diuum
 +flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),
 +da dextram misero et tecum me tolle per undas, ​  
 +sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.'​
 +talia fatus erat coepit cum talia uates:
 +'unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
 +tu Stygias inhumatus aquas amnemque seuerum
 +Eumenidum aspicies, ripamue iniussus adibis? ​    
 +desine fata deum flecti sperare precando,
 +sed cape dicta memor, duri solacia casus.
 +nam tua finitimi, longe lateque per urbes
 +prodigiis acti caelestibus,​ ossa piabunt
 +et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent, ​
 +aeternumque locus Palinuri nomen habebit.'​
 +his dictis curae emotae pulsusque parumper
 +corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.
 +
 +Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant.
 +nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda  ​
 +per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae,
 +sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:
 +'​quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
 +fare age, quid uenias, iam istinc et comprime gressum.
 +umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:  ​
 +corpora uiua nefas Stygia uectare carina.
 +nec uero Alciden me sum laetatus euntem
 +accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,​
 +dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent.
 +Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit ​   ​
 +ipsius a solio regis traxitque trementem;
 +hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'​
 +quae contra breuiter fata est Amphrysia uates:
 +'​nullae hic insidiae tales (absiste moueri),
 +nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro   
 +aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
 +casta licet patrui seruet Proserpina limen.
 +Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
 +ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
 +si te nulla mouet tantae pietatis imago, ​         ​
 +at ramum hunc' (aperit ramum qui ueste latebat)
 +'​agnoscas.'​ tumida ex ira tum corda residunt;
 +nec plura his. ille admirans uenerabile donum
 +fatalis uirgae longo post tempore uisum
 +caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat. ​   ​
 +inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
 +deturbat laxatque foros; simul accipit alueo
 +ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
 +sutilis et multam accepit rimosa paludem.
 +tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque  ​
 +informi limo glaucaque exponit in ulua.
 +
 +Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
 +personat aduerso recubans immanis in antro.
 +cui uates horrere uidens iam colla colubris
 +melle soporatam et medicatis frugibus offam       
 +obicit. ille fame rabida tria guttura pandens
 +corripit obiectam, atque immania terga resoluit
 +fusus humi totoque ingens extenditur antro.
 +occupat Aeneas aditum custode sepulto
 +euaditque celer ripam inremeabilis undae. ​        
 +
 +Continuo auditae uoces uagitus et ingens
 +infantumque animae flentes, in limine primo
 +quos dulcis uitae exsortis et ab ubere raptos
 +abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
 +hos iuxta falso damnati crimine mortis. ​          
 +nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:
 +quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum
 +consiliumque uocat uitasque et crimina discit.
 +proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
 +insontes peperere manu lucemque perosi ​           ​
 +proiecere animas. quam uellent aethere in alto
 +nunc et pauperiem et duros perferre labores!
 +fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
 +alligat et nouies Styx interfusa coercet.
 +nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem  ​
 +Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.
 +hic quos durus amor crudeli tabe peredit
 +secreti celant calles et myrtea circum
 +silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.
 +his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen ​
 +crudelis nati monstrantem uulnera cernit,
 +Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia
 +it comes et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus
 +rursus et in ueterem fato reuoluta figuram.
 +inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido         
 +errabat silua in magna; quam Troius heros
 +ut primum iuxta stetit agnouitque per umbras
 +obscuram, qualem primo qui surgere mense
 +aut uidet aut uidisse putat per nubila lunam,
 +demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:       
 +'​infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo
 +uenerat exstinctam ferroque extrema secutam?
 +funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
 +per superos et si qua fides tellure sub ima est,
 +inuitus, regina, tuo de litore cessi. ​             ​
 +sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
 +per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
 +imperiis egere suis; nec credere quiui
 +hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
 +siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. ​    
 +quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.'
 +talibus Aeneas ardentem et torua tuentem
 +lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
 +illa solo fixos oculos auersa tenebat
 +nec magis incepto uultum sermone mouetur ​          
 +quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
 +tandem corripuit sese atque inimica refugit
 +in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
 +respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
 +nec minus Aeneas casu percussus iniquo ​            
 +prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.
 +
 +Inde datum molitur iter. iamque arua tenebant
 +ultima, quae bello clari secreta frequentant.
 +hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
 +Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago, ​         ​
 +hic multum fleti ad superos belloque caduci
 +Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens
 +ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,​
 +tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,
 +Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem. ​      
 +circumstant animae dextra laeuaque frequentes,
 +nec uidisse semel satis est; iuuat usque morari
 +et conferre gradum et ueniendi discere causas.
 +at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
 +ut uidere uirum fulgentiaque arma per umbras, ​     ​
 +ingenti trepidare metu; pars uertere terga,
 +ceu quondam petiere rates, pars tollere uocem
 +exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis.
 +
 +Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
 +Deiphobum uidet et lacerum crudeliter ora,         
 +ora manusque ambas, populataque tempora raptis
 +auribus et truncas inhonesto uulnere naris.
 +uix adeo agnouit pauitantem ac dira tegentem
 +supplicia, et notis compellat uocibus ultro:
 +'​Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, ​
 +quis tam crudelis optauit sumere poenas?
 +cui tantum de te licuit? mihi fama suprema
 +nocte tulit fessum uasta te caede Pelasgum
 +procubuisse super confusae stragis aceruum.
 +tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem ​       ​
 +constitui et magna manis ter uoce uocaui.
 +nomen et arma locum seruant; te, amice, nequiui
 +conspicere et patria decedens ponere terra.'​
 +ad quae Priamides: 'nihil o tibi, amice, relictum;
 +omnia Deiphobo soluisti et funeris umbris. ​         ​
 +sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
 +his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.
 +namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
 +egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.
 +cum fatalis equus saltu super ardua uenit           
 +Pergama et armatum peditem grauis attulit aluo,
 +illa chorum simulans euhantis orgia circum
 +ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
 +ingentem et summa Danaos ex arce uocabat.
 +tum me confectum curis somnoque grauatum ​           ​
 +infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
 +dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
 +egregia interea coniunx arma omnia tectis
 +emouet, et fidum capiti subduxerat ensem:
 +intra tecta uocat Menelaum et limina pandit, ​       ​
 +scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
 +et famam exstingui ueterum sic posse malorum.
 +quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una
 +hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais
 +instaurate, pio si poenas ore reposco. ​             ​
 +sed te qui uiuum casus, age fare uicissim,
 +attulerint. pelagine uenis erroribus actus
 +an monitu diuum? an quae te fortuna fatigat,
 +ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?'​
 +
 +Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis ​          
 +iam medium aetherio cursu traiecerat axem;
 +et fors omne datum traherent per talia tempus,
 +sed comes admonuit breuiterque adfata Sibylla est:
 +'nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
 +hic locus est, partis ubi se uia findit in ambas: ​  
 +dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
 +hac iter Elysium nobis; at laeua malorum
 +exercet poenas et ad impia Tartara mittit.'​
 +Deiphobus contra: 'ne saeui, magna sacerdos;
 +discedam, explebo numerum reddarque tenebris. ​      
 +i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.'​
 +tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit.
 +
 +Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
 +moenia lata uidet triplici circumdata muro,
 +quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, ​      
 +Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
 +porta aduersa ingens solidoque adamante columnae,
 +uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello
 +caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras,
 +Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta ​        
 +uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque.
 +hinc exaudiri gemitus et saeua sonare
 +uerbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
 +constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.
 +'quae scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue ​   ​
 +urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?'​
 +tum uates sic orsa loqui: 'dux inclute Teucrum,
 +nulli fas casto sceleratum insistere limen;
 +sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis,
 +ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit. ​        
 +Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna
 +castigatque auditque dolos subigitque fateri
 +quae quis apud superos furto laetatus inani
 +distulit in seram commissa piacula mortem.
 +continuo sontis ultrix accincta flagello ​           ​
 +Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra
 +intentans anguis uocat agmina saeua sororum.
 +tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
 +panduntur portae. cernis custodia qualis
 +uestibulo sedeat, facies quae limina seruet? ​       ​
 +quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
 +saeuior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
 +bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
 +quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
 +hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, ​          
 +fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo.
 +hic et Aloidas geminos immania uidi
 +corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
 +adgressi superisque Iouem detrudere regnis.
 +uidi et crudelis dantem Salmonea poenas, ​           ​
 +dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi.
 +quattuor hic inuectus equis et lampada quassans
 +per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
 +ibat ouans, diuumque sibi poscebat honorem,
 +demens, qui nimbos et non imitabile fulmen ​         ​
 +aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
 +at pater omnipotens densa inter nubila telum
 +contorsit, non ille faces nec fumea taedis
 +lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
 +nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, ​    
 +cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus
 +porrigitur, rostroque immanis uultur obunco
 +immortale iecur tondens fecundaque poenis
 +uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto
 +pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. ​    
 +quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?​
 +quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
 +imminet adsimilis; lucent genialibus altis
 +aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
 +regifico luxu; Furiarum maxima iuxta               
 +accubat et manibus prohibet contingere mensas,
 +exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
 +hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat,
 +pulsatusue parens et fraus innexa clienti,
 +aut qui diuitiis soli incubuere repertis ​          
 +nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
 +quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
 +impia nec ueriti dominorum fallere dextras,
 +inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
 +quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit. ​
 +saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum
 +districti pendent; sedet aeternumque sedebit
 +infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
 +admonet et magna testatur uoce per umbras:
 +"​discite iustitiam moniti et non temnere diuos." ​   ​
 +uendidit hic auro patriam dominumque potentem
 +imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
 +hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos:
 +ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
 +non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ​    
 +ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas,
 +omnia poenarum percurrere nomina possim.'​
 +
 +Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos,
 +'sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus;
 +acceleremus'​ ait; '​Cyclopum educta caminis ​         ​
 +moenia conspicio atque aduerso fornice portas,
 +haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'
 +dixerat et pariter gressi per opaca uiarum
 +corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
 +occupat Aeneas aditum corpusque recenti ​            
 +spargit aqua ramumque aduerso in limine figit.
 +
 +His demum exactis, perfecto munere diuae,
 +deuenere locos laetos et amoena uirecta
 +fortunatorum nemorum sedesque beatas.
 +largior hic campos aether et lumine uestit ​         ​
 +purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
 +pars in gramineis exercent membra palaestris,
 +contendunt ludo et fulua luctantur harena;
 +pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
 +nec non Threicius longa cum ueste sacerdos ​         ​
 +obloquitur numeris septem discrimina uocum,
 +iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
 +hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
 +magnanimi heroes nati melioribus annis,
 +Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. ​    
 +arma procul currusque uirum miratur inanis;
 +stant terra defixae hastae passimque soluti
 +per campum pascuntur equi. quae gratia currum
 +armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis
 +pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. ​    
 +conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam
 +uescentis laetumque choro paeana canentis
 +inter odoratum lauris nemus, unde superne
 +plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis.
 +hic manus ob patriam pugnando uulnera passi, ​       ​
 +quique sacerdotes casti, dum uita manebat,
 +quique pii uates et Phoebo digna locuti,
 +inuentas aut qui uitam excoluere per artis
 +quique sui memores aliquos fecere merendo:
 +omnibus his niuea cinguntur tempora uitta. ​         ​
 +quos circumfusos sic est adfata Sibylla,
 +Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba
 +hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):
 +'​dicite,​ felices animae tuque optime uates,
 +quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo  ​
 +uenimus et magnos Erebi tranauimus amnis.'​
 +atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
 +'nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
 +riparumque toros et prata recentia riuis
 +incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas, ​    
 +hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.'​
 +dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis
 +desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
 +
 +At pater Anchises penitus conualle uirenti
 +inclusas animas superumque ad lumen ituras ​         ​
 +lustrabat studio recolens, omnemque suorum
 +forte recensebat numerum, carosque nepotes
 +fataque fortunasque uirum moresque manusque.
 +isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit
 +Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, ​          
 +effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore:
 +'​uenisti tandem, tuaque exspectata parenti
 +uicit iter durum pietas? datur ora tueri,
 +nate, tua et notas audire et reddere uoces?
 +sic equidem ducebam animo rebarque futurum ​         ​
 +tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
 +quas ego te terras et quanta per aequora uectum
 +accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
 +quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!'​
 +ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago     
 +saepius occurrens haec limina tendere adegit;
 +stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
 +da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'​
 +sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
 +ter conatus ibi collo dare bracchia circum; ​        
 +ter frustra comprensa manus effugit imago,
 +par leuibus uentis uolucrique simillima somno.
 +
 +Interea uidet Aeneas in ualle reducta
 +seclusum nemus et uirgulta sonantia siluae,
 +Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem. ​    
 +hunc circum innumerae gentes populique uolabant:
 +ac ueluti in pratis ubi apes aestate serena
 +floribus insidunt uariis et candida circum
 +lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
 +horrescit uisu subito causasque requirit ​           ​
 +inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
 +quiue uiri tanto complerint agmine ripas.
 +tum pater Anchises: '​animae,​ quibus altera fato
 +corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
 +securos latices et longa obliuia potant. ​           ​
 +has equidem memorare tibi atque ostendere coram
 +iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,
 +quo magis Italia mecum laetere reperta.'​
 +'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
 +sublimis animas iterumque ad tarda reuerti ​         ​
 +corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?'​
 +'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'​
 +suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
 +
 +'​Principio caelum ac terras camposque liquentis
 +lucentemque globum lunae Titaniaque astra           
 +spiritus intus alit, totamque infusa per artus
 +mens agitat molem et magno se corpore miscet.
 +inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
 +et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
 +igneus est ollis uigor et caelestis origo           
 +seminibus, quantum non noxia corpora tardant
 +terrenique hebetant artus moribundaque membra.
 +hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
 +dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
 +quin et supremo cum lumine uita reliquit, ​          
 +non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
 +corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
 +multa diu concreta modis inolescere miris.
 +ergo exercentur poenis ueterumque malorum
 +supplicia expendunt: aliae panduntur inanes ​        
 +suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
 +infectum eluitur scelus aut exuritur igni:
 +quisque suos patimur manis. exinde per amplum
 +mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus,
 +donec longa dies perfecto temporis orbe             
 +concretam exemit labem, purumque relinquit
 +aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
 +has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
 +Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,
 +scilicet immemores supera ut conuexa reuisant ​      
 +rursus, et incipiant in corpora uelle reuerti.'​
 +
 +Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
 +conuentus trahit in medios turbamque sonantem,
 +et tumulum capit unde omnis longo ordine posset
 +aduersos legere et uenientum discere uultus. ​       ​
 +
 +'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
 +gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
 +inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
 +expediam dictis, et te tua fata docebo.
 +ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, ​       ​
 +proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
 +aetherias Italo commixtus sanguine surget,
 +Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles,
 +quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx
 +educet siluis regem regumque parentem, ​             ​
 +unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
 +proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
 +et Capys et Numitor et qui te nomine reddet
 +Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis
 +egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. ​     ​
 +qui iuuenes! quantas ostentant, aspice, uiris
 +atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu!
 +hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
 +hi Collatinas imponent montibus arces,
 +Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque; ​        
 +haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
 +quin et auo comitem sese Mauortius addet
 +Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
 +educet. uiden, ut geminae stant uertice cristae
 +et pater ipse suo superum iam signat honore? ​       ​
 +en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
 +imperium terris, animos aequabit Olympo,
 +septemque una sibi muro circumdabit arces,
 +felix prole uirum: qualis Berecyntia mater
 +inuehitur curru Phrygias turrita per urbes          ​
 +laeta deum partu, centum complexa nepotes,
 +omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
 +huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
 +Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli
 +progenies magnum caeli uentura sub axem.            ​
 +hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
 +Augustus Caesar, diui genus, aurea condet
 +saecula qui rursus Latio regnata per arua
 +Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
 +proferet imperium; iacet extra sidera tellus, ​      
 +extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas
 +axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
 +huius in aduentum iam nunc et Caspia regna
 +responsis horrent diuum et Maeotia tellus,
 +et septemgemini turbant trepida ostia Nili.         
 +nec uero Alcides tantum telluris obiuit,
 +fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi
 +pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;
 +nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis
 +Liber, agens celso Nysae de uertice tigris. ​        
 +et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis,
 +aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
 +quis procul ille autem ramis insignis oliuae
 +sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
 +regis Romani primam qui legibus urbem               
 +fundabit, Curibus paruis et paupere terra
 +missus in imperium magnum. cui deinde subibit
 +otia qui rumpet patriae residesque mouebit
 +Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis
 +agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus        ​
 +nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
 +uis et Tarquinios reges animamque superbam
 +ultoris Bruti, fascisque uidere receptos?
 +consulis imperium hic primus saeuasque securis
 +accipiet, natosque pater noua bella mouentis ​       ​
 +ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
 +infelix, utcumque ferent ea facta minores:
 +uincet amor patriae laudumque immensa cupido.
 +quin Decios Drusosque procul saeuumque securi
 +aspice Torquatum et referentem signa Camillum. ​     ​
 +illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,
 +concordes animae nunc et dum nocte prementur,
 +heu quantum inter se bellum, si lumina uitae
 +attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
 +aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci ​         ​
 +descendens, gener aduersis instructus Eois!
 +ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
 +neu patriae ualidas in uiscera uertite uiris;
 +tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
 +proice tela manu, sanguis meus!— ​              
 +ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
 +uictor aget currum caesis insignis Achiuis.
 +eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
 +ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
 +ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae. ​
 +quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?
 +quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
 +Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem
 +Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem?
 +quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, 
 +unus qui nobis cunctando restituis rem.
 +excudent alii spirantia mollius aera
 +(credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus,
 +orabunt causas melius, caelique meatus
 +describent radio et surgentia sidera dicent: ​  
 +tu regere imperio populos, Romane, memento
 +(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
 +parcere subiectis et debellare superbos.'​
 +
 +Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
 +'​aspice,​ ut insignis spoliis Marcellus opimis  ​
 +ingreditur uictorque uiros supereminet omnis.
 +hic rem Romanam magno turbante tumultu
 +sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
 +tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'​
 +atque hic Aeneas (una namque ire uidebat ​      
 +egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
 +sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu)
 +'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?
 +filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
 +qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 
 +sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.'​
 +tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
 +'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
 +ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
 +esse sinent. nimium uobis Romana propago ​            
 +uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
 +quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem
 +campus aget gemitus! uel quae, Tiberine, uidebis
 +funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
 +nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos ​           ​
 +in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam
 +ullo se tantum tellus iactabit alumno.
 +heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello
 +dextera! non illi se quisquam impune tulisset
 +obuius armato, seu cum pedes iret in hostem ​         ​
 +seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
 +heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
 +tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis
 +purpureos spargam flores animamque nepotis
 +his saltem accumulem donis, et fungar inani          ​
 +munere.'​ sic tota passim regione uagantur
 +aeris in campis latis atque omnia lustrant.
 +quae postquam Anchises natum per singula duxit
 +incenditque animum famae uenientis amore,
 +exim bella uiro memorat quae deinde gerenda, ​        
 +Laurentisque docet populos urbemque Latini,
 +et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
 +
 +Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
 +cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris,
 +altera candenti perfecta nitens elephanto, ​          
 +sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
 +his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
 +prosequitur dictis portaque emittit eburna,
 +ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit.
 +
 +Tum se ad Caietae recto fert limite portum. ​         ​
 +ancora de prora iacitur; stant litore puppes. ​
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEPTIMVS ======
 +
 +Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
 +aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
 +et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen
 +Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
 +
 +At pius exsequiis Aeneas rite solutis, ​            
 +aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
 +aequora, tendit iter uelis portumque relinquit.
 +aspirant aurae in noctem nec candida cursus
 +luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
 +proxima Circaeae raduntur litora terrae, ​          
 +diues inaccessos ubi Solis filia lucos
 +adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
 +urit odoratam nocturna in lumina cedrum
 +arguto tenuis percurrens pectine telas.
 +hinc exaudiri gemitus iraeque leonum ​              
 +uincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
 +saetigerique sues atque in praesepibus ursi
 +saeuire ac formae magnorum ululare luporum,
 +quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis
 +induerat Circe in uultus ac terga ferarum. ​              
 +quae ne monstra pii paterentur talia Troes
 +delati in portus neu litora dira subirent,
 +Neptunus uentis impleuit uela secundis,
 +atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.
 +
 +Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto           
 +Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,
 +cum uenti posuere omnisque repente resedit
 +flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
 +atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
 +prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno ​             ​
 +uerticibus rapidis et multa flauus harena
 +in mare prorumpit. uariae circumque supraque
 +adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo
 +aethera mulcebant cantu lucoque uolabant.
 +flectere iter sociis terraeque aduertere proras ​           ​
 +imperat et laetus fluuio succedit opaco.
 +
 +Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum
 +quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem
 +cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
 +expediam, et primae reuocabo exordia pugnae. ​              
 +tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella,
 +dicam acies actosque animis in funera reges,
 +Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
 +Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,
 +maius opus moueo. ​              
 +
 +Rex arua Latinus et urbes
 +iam senior longa placidas in pace regebat.
 +hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
 +accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem
 +te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
 +filius huic fato diuum prolesque uirilis ​         ​
 +nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est.
 +sola domum et tantas seruabat filia sedes
 +iam matura uiro, iam plenis nubilis annis.
 +multi illam magno e Latio totaque petebant
 +Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis      ​
 +Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx
 +adiungi generum miro properabat amore;
 +sed uariis portenta deum terroribus obstant.
 +laurus erat tecti medio in penetralibus altis
 +sacra comam multosque metu seruata per annos, ​    
 +quam pater inuentam, primas cum conderet arces,
 +ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
 +Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
 +huius apes summum densae (mirabile dictu)
 +stridore ingenti liquidum trans aethera uectae ​   ​
 +obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
 +examen subitum ramo frondente pependit.
 +continuo uates '​externum cernimus'​ inquit
 +'​aduentare uirum et partis petere agmen easdem
 +partibus ex isdem et summa dominarier arce.' ​     ​
 +praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
 +et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo,
 +uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem
 +atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
 +regalisque accensa comas, accensa coronam ​        
 +insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo
 +inuolui ac totis Volcanum spargere tectis.
 +id uero horrendum ac uisu mirabile ferri:
 +namque fore inlustrem fama fatisque canebant
 +ipsam, sed populo magnum portendere bellum. ​      
 +
 +At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
 +fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
 +consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
 +fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim.
 +hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus ​      
 +in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
 +cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti
 +pellibus incubuit stratis somnosque petiuit,
 +multa modis simulacra uidet uolitantia miris
 +et uarias audit uoces fruiturque deorum ​          
 +conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis.
 +hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
 +centum lanigeras mactabat rite bidentis,
 +atque harum effultus tergo stratisque iacebat
 +uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est:  ​
 +'ne pete conubiis natam sociare Latinis,
 +o mea progenies, thalamis neu crede paratis;
 +externi uenient generi, qui sanguine nostrum
 +nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes
 +omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens ​    
 +aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.'​
 +haec responsa patris Fauni monitusque silenti
 +nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
 +sed circum late uolitans iam Fama per urbes
 +Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes           
 +gramineo ripae religauit ab aggere classem.
 +
 +Aeneas primique duces et pulcher Iulus
 +corpora sub ramis deponunt arboris altae,
 +instituuntque dapes et adorea liba per herbam
 +subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) ​     ​
 +et Cereale solum pomis agrestibus augent.
 +consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus
 +exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
 +et uiolare manu malisque audacibus orbem
 +fatalis crusti patulis nec parcere quadris: ​      
 +'heus, etiam mensas consumimus?'​ inquit Iulus,
 +nec plura, adludens. ea uox audita laborum
 +prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
 +eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
 +continuo 'salue fatis mihi debita tellus ​         ​
 +uosque'​ ait 'o fidi Troiae saluete penates:
 +hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque
 +(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
 +"cum te, nate, fames ignota ad litora uectum
 +accisis coget dapibus consumere mensas, ​          
 +tum sperare domos defessus, ibique memento
 +prima locare manu molirique aggere tecta."​
 +haec erat illa fames, haec nos suprema manebat
 +exitiis positura modum.
 +quare agite et primo laeti cum lumine solis       
 +quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis,
 +uestigemus et a portu diuersa petamus.
 +nunc pateras libate Ioui precibusque uocate
 +Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.'​
 +
 +Sic deinde effatus frondenti tempora ramo         
 +implicat et geniumque loci primamque deorum
 +Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur
 +flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
 +Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem
 +inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis.  ​
 +hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
 +intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
 +ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
 +diditur hic subito Troiana per agmina rumor
 +aduenisse diem quo debita moenia condant. ​        
 +certatim instaurant epulas atque omine magno
 +crateras laeti statuunt et uina coronant.
 +
 +Postera cum prima lustrabat lampade terras
 +orta dies, urbem et finis et litora gentis
 +diuersi explorant: haec fontis stagna Numici, ​    
 +hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos.
 +tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
 +centum oratores augusta ad moenia regis
 +ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis,
 +donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris. ​   ​
 +haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
 +passibus. ipse humili designat moenia fossa
 +moliturque locum, primasque in litore sedes
 +castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
 +iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ​     ​
 +ardua cernebant iuuenes muroque subibant.
 +ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus
 +exercentur equis domitantque in puluere currus,
 +aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
 +spicula contorquent,​ cursuque ictuque lacessunt:  ​
 +cum praeuectus equo longaeui regis ad auris
 +nuntius ingentis ignota in ueste reportat
 +aduenisse uiros. ille intra tecta uocari
 +imperat et solio medius consedit auito.
 +
 +Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis  ​
 +urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
 +horrendum siluis et religione parentum.
 +hic sceptra accipere et primos attollere fascis
 +regibus omen erat; hoc illis curia templum,
 +hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso         
 +perpetuis soliti patres considere mensis.
 +quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum
 +antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
 +uitisator curuam seruans sub imagine falcem,
 +Saturnusque senex Ianique bifrontis imago         
 +uestibulo astabant, aliique ab origine reges,
 +Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi.
 +multaque praeterea sacris in postibus arma,
 +captiui pendent currus curuaeque secures
 +et cristae capitum et portarum ingentia claustra  ​
 +spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
 +ipse Quirinali lituo paruaque sedebat
 +succinctus trabea laeuaque ancile gerebat
 +Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx
 +aurea percussum uirga uersumque uenenis ​          
 +fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.
 +
 +Tali intus templo diuum patriaque Latinus
 +sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit,
 +atque haec ingressis placido prior edidit ore:
 +'​dicite,​ Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 
 +et genus, auditique aduertitis aequore cursum),
 +quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis
 +litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit?
 +siue errore uiae seu tempestatibus acti,
 +qualia multa mari nautae patiuntur in alto,       
 +fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
 +ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos
 +Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam,
 +sponte sua ueterisque dei se more tenentem.
 +atque equidem memini (fama est obscurior annis) ​  
 +Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
 +Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes
 +Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
 +hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
 +aurea nunc solio stellantis regia caeli           
 +accipit et numerum diuorum altaribus auget.'​
 +
 +Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus:
 +'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
 +atra subegit hiems uestris succedere terris,
 +nec sidus regione uiae litusue fefellit: ​         ​
 +consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem
 +adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam
 +extremo ueniens sol aspiciebat Olympo.
 +ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes
 +gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema: ​     ​
 +Troius Aeneas tua nos ad limina misit.
 +quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis
 +tempestas ierit campos, quibus actus uterque
 +Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
 +audiit et si quem tellus extrema refuso ​          
 +summouet Oceano et si quem extenta plagarum
 +quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
 +diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti
 +dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
 +innocuum et cunctis undamque auramque patentem. ​  
 +non erimus regno indecores, nec uestra feretur
 +fama leuis tantique abolescet gratia facti,
 +nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
 +fata per Aeneae iuro dextramque potentem,
 +siue fide seu quis bello est expertus et armis: ​  
 +multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
 +praeferimus manibus uittas ac uerba precantia)
 +et petiere sibi et uoluere adiungere gentes;
 +sed nos fata deum uestras exquirere terras
 +imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, ​        
 +huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo
 +Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici.
 +dat tibi praeterea fortunae parua prioris
 +munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
 +hoc pater Anchises auro libabat ad aras,          ​
 +hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis
 +more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
 +Iliadumque labor uestes.'​
 +
 +Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
 +obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, ​       ​
 +intentos uoluens oculos. nec purpura regem
 +picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum
 +quantum in conubio natae thalamoque moratur,
 +et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem:
 +hunc illum fatis externa ab sede profectum ​       ​
 +portendi generum paribusque in regna uocari
 +auspiciis, huic progeniem uirtute futuram
 +egregiam et totum quae uiribus occupet orbem.
 +tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent
 +auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas. ​  
 +munera nec sperno: non uobis rege Latino
 +diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit.
 +ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
 +si iungi hospitio properat sociusque uocari,
 +adueniat, uultus neue exhorrescat amicos: ​        
 +pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
 +uos contra regi mea nunc mandata referte:
 +est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae
 +non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
 +monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,  ​
 +hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
 +nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata
 +et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.'
 +haec effatus equos numero pater eligit omni
 +(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis); ​
 +omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
 +instratos ostro alipedes pictisque tapetis
 +(aurea pectoribus demissa monilia pendent,
 +tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum),
 +absenti Aeneae currum geminosque iugalis ​         ​
 +semine ab aetherio spirantis naribus ignem,
 +illorum de gente patri quos daedala Circe
 +supposita de matre nothos furata creauit.
 +talibus Aeneadae donis dictisque Latini
 +sublimes in equis redeunt pacemque reportant. ​    
 +
 +Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
 +saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat,
 +et laetum Aenean classemque ex aethere longe
 +Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
 +moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae, ​       ​
 +deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
 +tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
 +'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris
 +fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
 +num capti potuere capi? num incensa cremauit ​     ​
 +Troia uiros? medias acies mediosque per ignis
 +inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem
 +fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui.
 +quin etiam patria excussos infesta per undas
 +ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. ​   ​
 +absumptae in Teucros uires caelique marisque.
 +quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis
 +profuit? optato conduntur Thybridis alueo
 +securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
 +immanem Lapithum ualuit, concessit in iras        ​
 +ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
 +quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?
 +ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum
 +quae potui infelix, quae memet in omnia uerti,
 +uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt      ​
 +magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
 +flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.
 +non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
 +atque immota manet fatis Lauinia coniunx:
 +at trahere atque moras tantis licet addere rebus, ​
 +at licet amborum populos exscindere regum.
 +hac gener atque socer coeant mercede suorum:
 +sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo,
 +et Bellona manet te pronuba. nec face tantum
 +Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; ​            
 +quin idem Veneri partus suus et Paris alter,
 +funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.'​
 +
 +Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit;
 +luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
 +infernisque ciet tenebris, cui tristia bella      ​
 +iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
 +odit et ipse pater Pluton, odere sorores
 +Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora,
 +tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris.
 +quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: ​       ​
 +'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem,
 +hanc operam, ne noster honos infractaue cedat
 +fama loco, neu conubiis ambire Latinum
 +Aeneadae possint Italosue obsidere finis.
 +tu potes unanimos armare in proelia fratres ​      
 +atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis
 +funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
 +mille nocendi artes. fecundum concute pectus,
 +dissice compositam pacem, sere crimina belli;
 +arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.' ​  
 +
 +Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis
 +principio Latium et Laurentis tecta tyranni
 +celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,
 +quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis
 +femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. ​    
 +huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
 +conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,
 +quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
 +ille inter uestis et leuia pectora lapsus
 +uoluitur attactu nullo, fallitque furentem ​       ​
 +uipeream inspirans animam; fit tortile collo
 +aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae
 +innectitque comas et membris lubricus errat.
 +ac dum prima lues udo sublapsa ueneno
 +pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem    ​
 +necdum animus toto percepit pectore flammam,
 +mollius et solito matrum de more locuta est,
 +multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
 +'​exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris,
 +o genitor, nec te miseret nataeque tuique? ​       ​
 +nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet
 +perfidus alta petens abducta uirgine praedo?
 +at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,
 +Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes?
 +quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum ​  
 +et consanguineo totiens data dextera Turno?
 +si gener externa petitur de gente Latinis,
 +idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,
 +omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
 +dissidet externam reor et sic dicere diuos. ​      
 +et Turno, si prima domus repetatur origo,
 +Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'​
 +
 +His ubi nequiquam dictis experta Latinum
 +contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum
 +serpentis furiale malum totamque pererrat, ​       ​
 +tum uero infelix ingentibus excita monstris
 +immensam sine more furit lymphata per urbem.
 +ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo,
 +quem pueri magno in gyro uacua atria circum
 +intenti ludo exercent—ille actus habena ​          
 +curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra
 +impubesque manus mirata uolubile buxum;
 +dant animos plagae: non cursu segnior illo
 +per medias urbes agitur populosque ferocis.
 +quin etiam in siluas simulato numine Bacchi ​      
 +maius adorta nefas maioremque orsa furorem
 +euolat et natam frondosis montibus abdit,
 +quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
 +euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum
 +uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos, ​   ​
 +te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
 +fama uolat, furiisque accensas pectore matres
 +idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta.
 +deseruere domos, uentis dant colla comasque;
 +ast aliae tremulis ululatibus aethera complent ​   ​
 +pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
 +ipsa inter medias flagrantem feruida pinum
 +sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos
 +sanguineam torquens aciem, toruumque repente
 +clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: ​
 +si qua piis animis manet infelicis Amatae
 +gratia, si iuris materni cura remordet,
 +soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.'​
 +talem inter siluas, inter deserta ferarum
 +reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. ​    
 +
 +Postquam uisa satis primos acuisse furores
 +consiliumque omnemque domum uertisse Latini,
 +protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
 +audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
 +Acrisioneis Danae fundasse colonis ​               ​
 +praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam
 +dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
 +sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis
 +iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
 +Allecto toruam faciem et furialia membra ​             ​
 +exuit, in uultus sese transformat anilis
 +et frontem obscenam rugis arat, induit albos
 +cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae;
 +fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,
 +et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: ​     ​
 +'​Turne,​ tot incassum fusos patiere labores,
 +et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
 +rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
 +abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
 +i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; ​         ​
 +Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.
 +haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
 +ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
 +quare age et armari pubem portisque moueri
 +laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro  ​
 +consedere duces pictasque exure carinas.
 +caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus,
 +ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
 +sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'​
 +
 +Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim ​         ​
 +ore refert: '​classis inuectas Thybridis undam
 +non, ut rere, meas effugit nuntius auris;
 +ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno
 +immemor est nostri.
 +sed te uicta situ uerique effeta senectus, ​           ​
 +o mater, curis nequiquam exercet, et arma
 +regum inter falsa uatem formidine ludit.
 +cura tibi diuum effigies et templa tueri;
 +bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.'​
 +
 +Talibus Allecto dictis exarsit in iras.               
 +at iuueni oranti subitus tremor occupat artus,
 +deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris
 +tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
 +lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
 +reppulit, et geminos erexit crinibus anguis, ​              
 +uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
 +'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus
 +arma inter regum falsa formidine ludit.
 +respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
 +bella manu letumque gero.' ​              
 +sic effata facem iuueni coniecit et atro
 +lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
 +olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus
 +perfundit toto proruptus corpore sudor.
 +arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;  ​
 +saeuit amor ferri et scelerata insania belli,
 +ira super: magno ueluti cum flamma sonore
 +uirgea suggeritur costis undantis aeni
 +exsultantque aestu latices, furit intus aquai
 +fumidus atque alte spumis exuberat amnis, ​        
 +nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras.
 +ergo iter ad regem polluta pace Latinum
 +indicit primis iuuenum et iubet arma parari,
 +tutari Italiam, detrudere finibus hostem;
 +se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque. ​   ​
 +haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit,
 +certatim sese Rutuli exhortantur in arma.
 +hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae,
 +hunc ataui reges, hunc claris dextera factis.
 +
 +Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, ​      
 +Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
 +arte noua, speculata locum, quo litore pulcher
 +insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
 +hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo
 +obicit et noto naris contingit odore, ​            
 +ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum
 +causa fuit belloque animos accendit agrestis.
 +ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens,
 +Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
 +nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent ​     ​
 +armenta et late custodia credita campi.
 +adsuetum imperiis soror omni Siluia cura
 +mollibus intexens ornabat cornua sertis,
 +pectebatque ferum puroque in fonte lauabat.
 +ille manum patiens mensaeque adsuetus erili       
 +errabat siluis rursusque ad limina nota
 +ipse domum sera quamuis se nocte ferebat.
 +hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli
 +commouere canes, fluuio cum forte secundo
 +deflueret ripaque aestus uiridante leuaret. ​      
 +ipse etiam eximiae laudis succensus amore
 +Ascanius curuo derexit spicula cornu;
 +nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
 +perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo.
 +saucius at quadripes nota intra tecta refugit ​    
 +successitque gemens stabulis, questuque cruentus
 +atque imploranti similis tectum omne replebat.
 +Siluia prima soror palmis percussa lacertos
 +auxilium uocat et duros conclamat agrestis.
 +olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis) ​   ​
 +improuisi adsunt, hic torre armatus obusto,
 +stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum
 +rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus,
 +quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
 +scindebat rapta spirans immane securi. ​           ​
 +
 +At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi
 +ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
 +pastorale canit signum cornuque recuruo
 +Tartaream intendit uocem, qua protinus omne
 +contremuit nemus et siluae insonuere profundae; ​  
 +audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis
 +sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,
 +et trepidae matres pressere ad pectora natos.
 +tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum
 +dira dedit, raptis concurrunt undique telis       
 +indomiti agricolae, nec non et Troia pubes
 +Ascanio auxilium castris effundit apertis.
 +derexere acies. non iam certamine agresti
 +stipitibus duris agitur sudibusue praeustis,
 +sed ferro ancipiti decernunt atraque late         
 +horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
 +sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
 +fluctus uti primo coepit cum albescere uento,
 +paulatim sese tollit mare et altius undas
 +erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. ​     ​
 +hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta,
 +natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
 +sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae
 +uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam.
 +corpora multa uirum circa seniorque Galaesus, ​    
 +dum paci medium se offert, iustissimus unus
 +qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis:
 +quinque greges illi balantum, quina redibant
 +armenta, et terram centum uertebat aratris.
 +
 +Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, ​    
 +promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
 +imbuit et primae commisit funera pugnae,
 +deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras
 +Iunonem uictrix adfatur uoce superba:
 +'en, perfecta tibi bello discordia tristi; ​       ​
 +dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
 +quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
 +hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas:
 +finitimas in bella feram rumoribus urbes,
 +accendamque animos insani Martis amore            ​
 +undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.'​
 +tum contra Iuno: '​terrorum et fraudis abunde est:
 +stant belli causae, pugnatur comminus armis,
 +quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma.
 +talia coniugia et talis celebrent hymenaeos ​      
 +egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
 +te super aetherias errare licentius auras
 +haud pater ille uelit, summi regnator Olympi.
 +cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,
 +ipsa regam.'​ talis dederat Saturnia uoces; ​       ​
 +illa autem attollit stridentis anguibus alas
 +Cocytique petit sedem supera ardua linquens.
 +est locus Italiae medio sub montibus altis,
 +nobilis et fama multis memoratus in oris,
 +Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum      ​
 +urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
 +dat sonitum saxis et torto uertice torrens.
 +hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis
 +monstrantur,​ ruptoque ingens Acheronte uorago
 +pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, ​   ​
 +inuisum numen, terras caelumque leuabat.
 +
 +Nec minus interea extremam Saturnia bello
 +imponit regina manum. ruit omnis in urbem
 +pastorum ex acie numerus, caesosque reportant
 +Almonem puerum foedatique ora Galaesi, ​           ​
 +implorantque deos obtestanturque Latinum.
 +Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
 +terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari,
 +stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
 +tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres ​   ​
 +insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae)
 +undique collecti coeunt Martemque fatigant.
 +ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
 +contra fata deum peruerso numine poscunt.
 +certatim regis circumstant tecta Latini; ​         ​
 +ille uelut pelago rupes immota resistit,
 +ut pelagi rupes magno ueniente fragore,
 +quae sese multis circum latrantibus undis
 +mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
 +saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.    ​
 +uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
 +consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res,
 +multa deos aurasque pater testatus inanis
 +'​frangimur heu fatis' inquit '​ferimurque procella!
 +ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, ​     ​
 +o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit
 +supplicium, uotisque deos uenerabere seris.
 +nam mihi parta quies, omnisque in limine portus
 +funere felici spolior.'​ nec plura locutus
 +saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. ​     ​
 +
 +Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
 +Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
 +Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem,
 +siue Getis inferre manu lacrimabile bellum
 +Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos  ​
 +Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:
 +sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)
 +religione sacrae et saeui formidine Martis;
 +centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri
 +robora, nec custos absistit limine Ianus. ​        
 +has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
 +ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
 +insignis reserat stridentia limina consul,
 +ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
 +aereaque adsensu conspirant cornua rauco. ​        
 +hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
 +more iubebatur tristisque recludere portas.
 +abstinuit tactu pater auersusque refugit
 +foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.
 +tum regina deum caelo delapsa morantis ​           ​
 +impulit ipsa manu portas, et cardine uerso
 +Belli ferratos rumpit Saturnia postis.
 +ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;
 +pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
 +puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt.  ​
 +pars leuis clipeos et spicula lucida tergent
 +aruina pingui subiguntque in cote securis;
 +signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum.
 +quinque adeo magnae positis incudibus urbes
 +tela nouant, Atina potens Tiburque superbum, ​     ​
 +Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
 +tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas
 +umbonum cratis; alii thoracas aenos
 +aut leuis ocreas lento ducunt argento;
 +uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri ​    
 +cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis.
 +classica iamque sonant, it bello tessera signum;
 +hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis
 +ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem
 +loricam induitur fidoque accingitur ense.         
 +
 +Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,
 +qui bello exciti reges, quae quemque secutae
 +complerint campos acies, quibus Itala iam tum
 +floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis;
 +et meministis enim, diuae, et memorare potestis;  ​
 +ad nos uix tenuis famae perlabitur aura.
 +
 +Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
 +contemptor diuum Mezentius agminaque armat.
 +filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
 +non fuit excepto Laurentis corpore Turni; ​        
 +Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
 +ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
 +mille uiros, dignus patriis qui laetior esset
 +imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
 +
 +Post hos insignem palma per gramina currum ​       ​
 +uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
 +pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum
 +centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram;
 +collis Auentini silua quem Rhea sacerdos
 +furtiuum partu sub luminis edidit oras,           
 +mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor
 +Geryone exstincto Tirynthius attigit arua,
 +Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas.
 +pila manu saeuosque gerunt in bella dolones,
 +et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello. ​       ​
 +ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,
 +terribili impexum saeta cum dentibus albis
 +indutus capiti, sic regia tecta subibat,
 +horridus Herculeoque umeros innexus amictu.
 +
 +Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, ​     ​
 +fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
 +Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus,
 +et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
 +ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto
 +descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem ​    
 +linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
 +silua locum et magno cedunt uirgulta fragore.
 +
 +Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
 +Volcano genitum pecora inter agrestia regem
 +inuentumque focis omnis quem credidit aetas, ​     ​
 +Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:
 +quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae
 +Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis
 +Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis,
 +quos Amasene pater. non illis omnibus arma        ​
 +nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes
 +liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat
 +bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros
 +tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri
 +instituere pedis, crudus tegit altera pero.       
 +
 +At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
 +quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
 +iam pridem resides populos desuetaque bello
 +agmina in arma uocat subito ferrumque retractat.
 +hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos, ​         ​
 +hi Soractis habent arces Flauiniaque arua
 +et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
 +ibant aequati numero regemque canebant:
 +ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni
 +cum sese e pastu referunt et longa canoros ​       ​
 +dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
 +pulsa palus.
 +nec quisquam aeratas acies examine tanto
 +misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto
 +urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem. ​        
 +
 +Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
 +agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
 +Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
 +per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
 +una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, ​   ​
 +Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae;
 +qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
 +qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum
 +Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
 +qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit 
 +Nursia, et Ortinae classes populique Latini,
 +quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
 +quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus
 +saeuus ubi Orion hibernis conditur undis,
 +uel cum sole nouo densae torrentur aristae ​  
 +aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis.
 +scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
 +
 +Hinc Agamemnonius,​ Troiani nominis hostis,
 +curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
 +mille rapit populos, uertunt felicia Baccho  ​
 +Massica qui rastris, et quos de collibus altis
 +Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
 +aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi
 +accola Volturni, pariterque Saticulus asper
 +Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis 
 +tela, sed haec lento mos est aptare flagello.
 +laeuas caetra tegit, falcati comminus enses.
 +
 +Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
 +Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
 +fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,  ​
 +iam senior; patriis sed non et filius aruis
 +contentus late iam tum dicione premebat
 +Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,
 +quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae,
 +et quos maliferae despectant moenia Abellae, ​
 +Teutonico ritu soliti torquere cateias;
 +tegmina quis capitum raptus de subere cortex
 +aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
 +
 +Et te montosae misere in proelia Nersae,
 +Vfens, insignem fama et felicibus armis,  ​
 +horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
 +uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
 +armati terram exercent semperque recentis
 +conuectare iuuat praedas et uiuere rapto.
 +
 +Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos  ​
 +fronde super galeam et felici comptus oliua
 +Archippi regis missu, fortissimus Vmbro,
 +uipereo generi et grauiter spirantibus hydris
 +spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
 +mulcebatque iras et morsus arte leuabat. ​
 +sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
 +eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus
 +somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
 +te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,
 +te liquidi fleuere lacus. ​              
 +
 +Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
 +Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
 +eductum Egeriae lucis umentia circum
 +litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
 +namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae ​
 +occiderit patriasque explerit sanguine poenas
 +turbatis distractus equis, ad sidera rursus
 +aetheria et superas caeli uenisse sub auras,
 +Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae.
 +tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris ​
 +mortalem infernis ad lumina surgere uitae,
 +ipse repertorem medicinae talis et artis
 +fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
 +at Triuia Hippolytum secretis alma recondit
 +sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, ​  
 +solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum
 +exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset.
 +unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis
 +cornipedes arcentur equi, quod litore currum
 +et iuuenem monstris pauidi effudere marinis. ​   ​
 +filius ardentis haud setius aequore campi
 +exercebat equos curruque in bella ruebat.
 +
 +Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
 +uertitur arma tenens et toto uertice supra est.
 +cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram  ​
 +sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis;
 +tam magis illa fremens et tristibus effera flammis
 +quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
 +at leuem clipeum sublatis cornibus Io
 +auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, 
 +argumentum ingens, et custos uirginis Argus,
 +caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
 +insequitur nimbus peditum clipeataque totis
 +agmina densentur campis, Argiuaque pubes
 +Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani, ​
 +et Sacranae acies et picti scuta Labici;
 +qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
 +litus arant Rutulosque exercent uomere collis
 +Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis
 +praesidet et uiridi gaudens Feronia luco;    ​
 +qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
 +quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens.
 +
 +Hos super aduenit Volsca de gente Camilla
 +agmen agens equitum et florentis aere cateruas,
 +bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae ​
 +femineas adsueta manus, sed proelia uirgo
 +dura pati cursuque pedum praeuertere uentos.
 +illa uel intactae segetis per summa uolaret
 +gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
 +uel mare per medium fluctu suspensa tumenti ​
 +ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas.
 +illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus
 +turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
 +attonitis inhians animis ut regius ostro
 +uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem ​
 +auro internectat,​ Lyciam ut gerat ipsa pharetram
 +et pastoralem praefixa cuspide myrtum. ​
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER OCTAVVS ======
 +
 +Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce
 +extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
 +utque acris concussit equos utque impulit arma,
 +extemplo turbati animi, simul omne tumultu
 +coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus ​         ​
 +effera. ductores primi Messapus et Vfens
 +contemptorque deum Mezentius undique cogunt
 +auxilia et latos uastant cultoribus agros.
 +mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem
 +qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, ​   ​
 +aduectum Aenean classi uictosque penatis
 +inferre et fatis regem se dicere posci
 +edoceat, multasque uiro se adiungere gentis
 +Dardanio et late Latio increbrescere nomen:
 +quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, ​
 +euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi
 +quam Turno regi aut regi apparere Latino.
 +
 +Talia per Latium. quae Laomedontius heros
 +cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu,
 +atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc   
 +in partisque rapit uarias perque omnia uersat,
 +sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
 +sole repercussum aut radiantis imagine lunae
 +omnia peruolitat late loca, iamque sub auras
 +erigitur summique ferit laquearia tecti. ​          
 +nox erat et terras animalia fessa per omnis
 +alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
 +cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
 +Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
 +procubuit seramque dedit per membra quietem. ​      
 +huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno
 +populeas inter senior se attollere frondes
 +uisus (eum tenuis glauco uelabat amictu
 +carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),
 +tum sic adfari et curas his demere dictis: ​        
 +
 +'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
 +qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,
 +exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,
 +hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates.
 +neu belli terrere minis; tumor omnis et irae       
 +concessere deum.
 +iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,
 +litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus
 +triginta capitum fetus enixa iacebit,
 +alba solo recubans, albi circum ubera nati.        ​
 +[hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]
 +ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
 +Ascanius clari condet cognominis Albam.
 +haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat
 +expedias uictor, paucis (aduerte) docebo. ​         ​
 +Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
 +qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
 +delegere locum et posuere in montibus urbem
 +Pallantis proaui de nomine Pallanteum.
 +hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; ​        
 +hos castris adhibe socios et foedera iunge.
 +ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
 +aduersum remis superes subuectus ut amnem.
 +surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
 +Iunoni fer rite preces, iramque minasque ​          
 +supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem
 +persolues. ego sum pleno quem flumine cernis
 +stringentem ripas et pinguia culta secantem,
 +caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
 +hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.'  ​
 +
 +Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto
 +ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
 +surgit et aetherii spectans orientia solis
 +lumina rite cauis undam de flumine palmis
 +sustinet ac talis effundit ad aethera uoces: ​      
 +'​Nymphae,​ Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
 +tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
 +accipite Aenean et tandem arcete periclis.
 +quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
 +fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis,    ​
 +semper honore meo, semper celebrabere donis
 +corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum.
 +adsis o tantum et propius tua numina firmes.'​
 +sic memorat, geminasque legit de classe biremis
 +remigioque aptat, socios simul instruit armis. ​    
 +
 +Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,
 +candida per siluam cum fetu concolor albo
 +procubuit uiridique in litore conspicitur sus;
 +quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,
 +mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.   
 +Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem
 +leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
 +mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
 +sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
 +ergo iter inceptum celerant rumore secundo: ​       ​
 +labitur uncta uadis abies; mirantur et undae,
 +miratur nemus insuetum fulgentia longe
 +scuta uirum fluuio pictasque innare carinas.
 +olli remigio noctemque diemque fatigant
 +et longos superant flexus, uariisque teguntur ​     ​
 +arboribus, uiridisque secant placido aequore siluas.
 +sol medium caeli conscenderat igneus orbem
 +cum muros arcemque procul ac rara domorum
 +tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo
 +aequauit, tum res inopes Euandrus habebat. ​        
 +ocius aduertunt proras urbique propinquant.
 +
 +Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
 +Amphitryoniadae magno diuisque ferebat
 +ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
 +una omnes iuuenum primi pauperque senatus ​         ​
 +tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
 +ut celsas uidere rates atque inter opacum
 +adlabi nemus et tacitos incumbere remis,
 +terrentur uisu subito cunctique relictis
 +consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas ​      
 +sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse,
 +et procul e tumulo: '​iuuenes,​ quae causa subegit
 +ignotas temptare uias? quo tenditis?'​ inquit.
 +'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
 +tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta           
 +paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:
 +'​Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,
 +quos illi bello profugos egere superbo.
 +Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
 +Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.' ​     ​
 +obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
 +'​egredere o quicumque es' ait '​coramque parentem
 +adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'​
 +excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;
 +progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt. ​     ​
 +
 +Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
 +'​optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
 +et uitta comptos uoluit praetendere ramos,
 +non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas
 +quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; ​
 +sed mea me uirtus et sancta oracula diuum
 +cognatique patres, tua terris didita fama,
 +coniunxere tibi et fatis egere uolentem.
 +Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
 +Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, ​     ​
 +aduehitur Teucros; Electram maximus Atlas
 +edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.
 +uobis Mercurius pater est, quem candida Maia
 +Cyllenae gelido conceptum uertice fudit;
 +at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, ​    
 +idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.
 +sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
 +his fretus non legatos neque prima per artem
 +temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque
 +obieci caput et supplex ad limina ueni.            ​
 +gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
 +insequitur; nos si pellant nihil afore credunt
 +quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
 +et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
 +accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello        ​
 +pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.'​
 +
 +Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
 +iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
 +tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum,
 +accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis ​      
 +et uocem Anchisae magni uultumque recordor!
 +nam memini Hesionae uisentem regna sororis
 +Laomedontiaden Priamum Salamina petentem
 +protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.
 +tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas, ​     ​
 +mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
 +Laomedontiaden;​ sed cunctis altior ibat
 +Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore
 +compellare uirum et dextrae coniungere dextram;
 +accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.         
 +ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
 +discedens chlamydemque auro dedit intertextam,​
 +frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
 +ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
 +et lux cum primum terris se crastina reddet, ​      
 +auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.
 +interea sacra haec, quando huc uenistis amici,
 +annua, quae differre nefas, celebrate fauentes
 +nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'​
 +
 +Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi ​     ​
 +pocula gramineoque uiros locat ipse sedili,
 +praecipuumque toro et uillosi pelle leonis
 +accipit Aenean solioque inuitat acerno.
 +tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos
 +uiscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris ​
 +dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
 +uescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus
 +perpetui tergo bouis et lustralibus extis.
 +
 +Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
 +rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, ​      
 +has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
 +uana superstitio ueterumque ignara deorum
 +imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis
 +seruati facimus meritosque nouamus honores.
 +iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, ​     ​
 +disiectae procul ut moles desertaque montis
 +stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
 +hic spelunca fuit uasto summota recessu,
 +semihominis Caci facies quam dira tenebat
 +solis inaccessam radiis; semperque recenti ​        
 +caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
 +ora uirum tristi pendebant pallida tabo.
 +huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
 +ore uomens ignis magna se mole ferebat.
 +attulit et nobis aliquando optantibus aetas        ​
 +auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor
 +tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
 +Alcides aderat taurosque hac uictor agebat
 +ingentis, uallemque boues amnemque tenebant.
 +at furis Caci mens effera, ne quid inausum ​        
 +aut intractatum scelerisue doliue fuisset,
 +quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
 +auertit, totidem forma superante iuuencas.
 +atque hos, ne qua forent pedibus uestigia rectis,
 +cauda in speluncam tractos uersisque uiarum ​       ​
 +indiciis raptor saxo occultabat opaco;
 +quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
 +interea, cum iam stabulis saturata moueret
 +Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
 +discessu mugire boues atque omne querelis ​         ​
 +impleri nemus et colles clamore relinqui.
 +reddidit una boum uocem uastoque sub antro
 +mugiit et Caci spem custodita fefellit.
 +hic uero Alcidae furiis exarserat atro
 +felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum ​    
 +robur, et aerii cursu petit ardua montis.
 +tum primum nostri Cacum uidere timentem
 +turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro
 +speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
 +ut sese inclusit ruptisque immane catenis ​         ​
 +deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
 +pendebat, fultosque emuniit obice postis,
 +ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
 +accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
 +dentibus infrendens. ter totum feruidus ira        ​
 +lustrat Auentini montem, ter saxea temptat
 +limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.
 +stabat acuta silex praecisis undique saxis
 +speluncae dorso insurgens, altissima uisu,
 +dirarum nidis domus opportuna uolucrum. ​           ​
 +hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat ad amnem,
 +dexter in aduersum nitens concussit et imis
 +auulsam soluit radicibus, inde repente
 +impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
 +dissultant ripae refluitque exterritus amnis. ​     ​
 +at specus et Caci detecta apparuit ingens
 +regia, et umbrosae penitus patuere cauernae,
 +non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens
 +infernas reseret sedes et regna recludat
 +pallida, dis inuisa, superque immane barathrum ​    
 +cernatur, trepident immisso lumine Manes.
 +ergo insperata deprensum luce repente
 +inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem
 +desuper Alcides telis premit, omniaque arma
 +aduocat et ramis uastisque molaribus instat. ​      
 +ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
 +faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
 +euomit inuoluitque domum caligine caeca
 +prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
 +fumiferam noctem commixtis igne tenebris. ​         ​
 +non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
 +praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
 +fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
 +hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem
 +corripit in nodum complexus, et angit inhaerens ​   ​
 +elisos oculos et siccum sanguine guttur.
 +panditur extemplo foribus domus atra reuulsis
 +abstractaeque boues abiurataeque rapinae
 +caelo ostenduntur,​ pedibusque informe cadauer
 +protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo ​        
 +terribilis oculos, uultum uillosaque saetis
 +pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.
 +ex illo celebratus honos laetique minores
 +seruauere diem, primusque Potitius auctor
 +et domus Herculei custos Pinaria sacri             
 +hanc aram luco statuit, quae maxima semper
 +dicetur nobis et erit quae maxima semper.
 +quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum
 +cingite fronde comas et pocula porgite dextris,
 +communemque uocate deum et date uina uolentes.' ​      
 +dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
 +uelauitque comas foliisque innexa pependit,
 +et sacer impleuit dextram scyphus. ocius omnes
 +in mensam laeti libant diuosque precantur.
 +
 +Deuexo interea propior fit Vesper Olympo. ​            
 +iamque sacerdotes primusque Potitius ibant
 +pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
 +instaurant epulas et mensae grata secundae
 +dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
 +tum Salii ad cantus incensa altaria circum ​           ​
 +populeis adsunt euincti tempora ramis,
 +hic iuuenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
 +Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae
 +monstra manu geminosque premens eliserit anguis,
 +ut bello egregias idem disiecerit urbes, ​             ​
 +Troiamque Oechaliamque,​ ut duros mille labores
 +rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
 +pertulerit. 'tu nubigenas, inuicte, bimembris
 +Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
 +prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem. ​           ​
 +te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
 +ossa super recubans antro semesa cruento;
 +nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus
 +arduus arma tenens; non te rationis egentem
 +Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. ​          
 +salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,
 +et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'​
 +talia carminibus celebrant; super omnia Caci
 +speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
 +consonat omne nemus strepitu collesque resultant. ​    
 +
 +Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem
 +perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo,
 +et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
 +ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.
 +miratur facilisque oculos fert omnia circum ​          
 +Aeneas, capiturque locis et singula laetus
 +exquiritque auditque uirum monimenta priorum.
 +tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:
 +'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant
 +gensque uirum truncis et duro robore nata,            ​
 +quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
 +aut componere opes norant aut parcere parto,
 +sed rami atque asper uictu uenatus alebat.
 +primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo
 +arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis. ​         ​
 +is genus indocile ac dispersum montibus altis
 +composuit legesque dedit, Latiumque uocari
 +maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
 +aurea quae perhibent illo sub rege fuere
 +saecula: sic placida populos in pace regebat, ​        
 +deterior donec paulatim ac decolor aetas
 +et belli rabies et amor successit habendi.
 +tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,
 +saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
 +tum reges asperque immani corpore Thybris, ​           ​
 +a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim
 +diximus; amisit uerum uetus Albula nomen.
 +me pulsum patria pelagique extrema sequentem
 +Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
 +his posuere locis, matrisque egere tremenda ​          
 +Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.'​
 +
 +Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram
 +et Carmentalem Romani nomine portam
 +quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
 +uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros ​          
 +Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
 +hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum
 +rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal
 +Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
 +nec non et sacri monstrat nemus Argileti ​             ​
 +testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
 +hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit
 +aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis.
 +iam tum religio pauidos terrebat agrestis
 +dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant. ​           ​
 +'hoc nemus, hunc' inquit '​frondoso uertice collem
 +(quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum
 +credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem
 +aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
 +haec duo praeterea disiectis oppida muris, ​              
 +reliquias ueterumque uides monimenta uirorum.
 +hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;
 +Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'​
 +talibus inter se dictis ad tecta subibant
 +pauperis Euandri, passimque armenta uidebant ​            
 +Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
 +ut uentum ad sedes, '​haec'​ inquit '​limina uictor
 +Alcides subiit, haec illum regia cepit.
 +aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
 +finge deo, rebusque ueni non asper egenis.' ​             ​
 +dixit, et angusti subter fastigia tecti
 +ingentem Aenean duxit stratisque locauit
 +effultum foliis et pelle Libystidis ursae:
 +nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
 +
 +At Venus haud animo nequiquam exterrita mater               
 +Laurentumque minis et duro mota tumultu
 +Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
 +incipit et dictis diuinum aspirat amorem:
 +'dum bello Argolici uastabant Pergama reges
 +debita casurasque inimicis ignibus arces, ​   ​
 +non ullum auxilium miseris, non arma rogaui
 +artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
 +incassumue tuos uolui exercere labores,
 +quamuis et Priami deberem plurima natis,
 +et durum Aeneae fleuissem saepe laborem. ​    
 +nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris:
 +ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen
 +arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,
 +te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
 +aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ​      
 +ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.'​
 +dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis
 +cunctantem amplexu molli fouet. ille repente
 +accepit solitam flammam, notusque medullas
 +intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit, ​     ​
 +non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
 +ignea rima micans percurrit lumine nimbos;
 +sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
 +tum pater aeterno fatur deuinctus amore:
 +'quid causas petis ex alto? fiducia cessit ​         ​
 +quo tibi, diua, mei? similis si cura fuisset,
 +tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
 +nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant
 +stare decemque alios Priamum superesse per annos.
 +et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 
 +quidquid in arte mea possum promittere curae,
 +quod fieri ferro liquidoue potest electro,
 +quantum ignes animaeque ualent, absiste precando
 +uiribus indubitare tuis.' ea uerba locutus
 +optatos dedit amplexus placidumque petiuit ​         ​
 +coniugis infusus gremio per membra soporem.
 +
 +Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
 +curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
 +cui tolerare colo uitam tenuique Minerua
 +impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis        ​
 +noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
 +exercet penso, castum ut seruare cubile
 +coniugis et possit paruos educere natos:
 +haud secus ignipotens nec tempore segnior illo
 +mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. ​       ​
 +insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
 +erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,
 +quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
 +antra Aetnaea tonant, ualidique incudibus ictus
 +auditi referunt gemitus, striduntque cauernis ​      
 +stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
 +Volcani domus et Volcania nomine tellus.
 +hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
 +ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,
 +Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. ​   ​
 +his informatum manibus iam parte polita
 +fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
 +deicit in terras, pars imperfecta manebat.
 +tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
 +addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. ​    
 +fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
 +miscebant operi flammisque sequacibus iras.
 +parte alia Marti currumque rotasque uolucris
 +instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;
 +aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,       
 +certatim squamis serpentum auroque polibant
 +conexosque anguis ipsamque in pectore diuae
 +Gorgona desecto uertentem lumina collo.
 +'​tollite cuncta'​ inquit '​coeptosque auferte labores,
 +Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem: ​         ​
 +arma acri facienda uiro. nunc uiribus usus,
 +nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
 +praecipitate moras.'​ nec plura effatus, at illi
 +ocius incubuere omnes pariterque laborem
 +sortiti. fluit aes riuis aurique metallum ​          
 +uulnificusque chalybs uasta fornace liquescit.
 +ingentem clipeum informant, unum omnia contra
 +tela Latinorum, septenosque orbibus orbis
 +impediunt. alii uentosis follibus auras
 +accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt ​      
 +aera lacu; gemit impositis incudibus antrum;
 +illi inter sese multa ui bracchia tollunt
 +in numerum, uersantque tenaci forcipe massam.
 +
 +Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
 +Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma          ​
 +et matutini uolucrum sub culmine cantus.
 +consurgit senior tunicaque inducitur artus
 +et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis.
 +tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem
 +demissa ab laeua pantherae terga retorquens. ​       ​
 +nec non et gemini custodes limine ab alto
 +praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
 +hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
 +sermonum memor et promissi muneris heros.
 +nec minus Aeneas se matutinus agebat; ​              
 +filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
 +congressi iungunt dextras mediisque residunt
 +aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
 +rex prior haec:
 +'​maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam ​      
 +res equidem Troiae uictas aut regna fatebor,
 +nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
 +exiguae uires; hinc Tusco claudimur amni,
 +hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
 +sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis ​   ​
 +iungere castra paro, quam fors inopina salutem
 +ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
 +haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto
 +urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
 +gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. ​     ​
 +hanc multos florentem annos rex deinde superbo
 +imperio et saeuis tenuit Mezentius armis.
 +quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
 +effera? di capiti ipsius generique reseruent!
 +mortua quin etiam iungebat corpora uiuis            ​
 +componens manibusque manus atque oribus ora,
 +tormenti genus, et sanie taboque fluentis
 +complexu in misero longa sic morte necabat.
 +at fessi tandem ciues infanda furentem
 +armati circumsistunt ipsumque domumque, ​            
 +obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
 +ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
 +confugere et Turni defendier hospitis armis.
 +ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,
 +regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. ​     ​
 +his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
 +toto namque fremunt condensae litore puppes
 +signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex
 +fata canens: "o Maeoniae delecta iuuentus,
 +flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem ​
 +fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
 +nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
 +externos optate duces."​ tum Etrusca resedit
 +hoc acies campo monitis exterrita diuum.
 +ipse oratores ad me regnique coronam ​             ​
 +cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
 +succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
 +sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
 +inuidet imperium seraeque ad fortia uires.
 +natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella ​        
 +hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis
 +et generi fatum indulget, quem numina poscunt,
 +ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
 +hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
 +Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro ​      
 +militiam et graue Martis opus, tua cernere facta
 +adsuescat, primis et te miretur ab annis.
 +Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
 +lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.'​
 +
 +Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant ​        
 +Aeneas Anchisiades et fidus Achates,
 +multaque dura suo tristi cum corde putabant,
 +ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
 +namque improuiso uibratus ab aethere fulgor
 +cum sonitu uenit et ruere omnia uisa repente, ​    
 +Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
 +suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.
 +arma inter nubem caeli in regione serena
 +per sudum rutilare uident et pulsa tonare.
 +obstipuere animis alii, sed Troius heros          ​
 +agnouit sonitum et diuae promissa parentis.
 +tum memorat: 'ne uero, hospes, ne quaere profecto
 +quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
 +hoc signum cecinit missuram diua creatrix,
 +si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras   
 +laturam auxilio.
 +heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!
 +quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas
 +scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues,
 +Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.'  ​
 +
 +Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
 +et primum Herculeis sopitas ignibus aras
 +excitat, hesternumque larem paruosque penatis
 +laetus adit; mactat lectas de more bidentis
 +Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus. ​      
 +post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit,
 +quorum de numero qui sese in bella sequantur
 +praestantis uirtute legit; pars cetera prona
 +fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
 +nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque. ​       ​
 +dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua;
 +ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis
 +pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.
 +
 +Fama uolat paruam subito uulgata per urbem
 +ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis. ​      
 +uota metu duplicant matres, propiusque periclo
 +it timor et maior Martis iam apparet imago.
 +tum pater Euandrus dextram complexus euntis
 +haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
 +'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, ​   ​
 +qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
 +straui scutorumque incendi uictor aceruos
 +et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
 +nascenti cui tris animas Feronia mater
 +(horrendum dictu) dederat, terna arma mouenda— ​   ​
 +ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
 +abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
 +non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam,
 +nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
 +huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset ​   ​
 +funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem.
 +at uos, o superi, et diuum tu maxime rector
 +Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
 +et patrias audite preces. si numina uestra
 +incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, ​      
 +si uisurus eum uiuo et uenturus in unum,
 +uitam oro, patior quemuis durare laborem.
 +sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
 +nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere uitam,
 +dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, ​     ​
 +dum te, care puer, mea sola et sera uoluptas,
 +complexu teneo, grauior neu nuntius auris
 +uulneret.'​ haec genitor digressu dicta supremo
 +fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.
 +
 +Iamque adeo exierat portis equitatus apertis ​     ​
 +Aeneas inter primos et fidus Achates,
 +inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas
 +it medio chlamyde et pictis conspectus in armis,
 +qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
 +quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, ​    
 +extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.
 +stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur
 +pulueream nubem et fulgentis aere cateruas.
 +olli per dumos, qua proxima meta uiarum,
 +armati tendunt; it clamor, et agmine facto        ​
 +quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.
 +est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
 +religione patrum late sacer; undique colles
 +inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt.
 +Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos, ​      
 +aruorum pecorisque deo, lucumque diemque,
 +qui primi finis aliquando habuere Latinos.
 +haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
 +castra locis, celsoque omnis de colle uideri
 +iam poterat legio et latis tendebat in aruis. ​    
 +huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus
 +succedunt, fessique et equos et corpora curant.
 +
 +At Venus aetherios inter dea candida nimbos
 +dona ferens aderat; natumque in ualle reducta
 +ut procul egelido secretum flumine uidit, ​        
 +talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
 +'en perfecta mei promissa coniugis arte
 +munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos
 +aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.'​
 +dixit, et amplexus nati Cytherea petiuit, ​        
 +arma sub aduersa posuit radiantia quercu.
 +ille deae donis et tanto laetus honore
 +expleri nequit atque oculos per singula uoluit,
 +miraturque interque manus et bracchia uersat
 +terribilem cristis galeam flammasque uomentem, ​   ​
 +fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,
 +sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes
 +solis inardescit radiis longeque refulget;
 +tum leuis ocreas electro auroque recocto,
 +hastamque et clipei non enarrabile textum. ​       ​
 +illic res Italas Romanorumque triumphos
 +haud uatum ignarus uenturique inscius aeui
 +fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
 +stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
 +fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro         
 +procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
 +ludere pendentis pueros et lambere matrem
 +impauidos, illam tereti ceruice reflexa
 +mulcere alternos et corpora fingere lingua.
 +nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas ​
 +consessu caueae, magnis Circensibus actis,
 +addiderat, subitoque nouum consurgere bellum
 +Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris.
 +post idem inter se posito certamine reges
 +armati Iouis ante aram paterasque tenentes ​       ​
 +stabant et caesa iungebant foedera porca.
 +haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae
 +distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),
 +raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus
 +per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. ​  
 +nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
 +accipere ingentique urbem obsidione premebat;
 +Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
 +illum indignanti similem similemque minanti
 +aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles ​    
 +et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis.
 +in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
 +stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
 +Romuleoque recens horrebat regia culmo.
 +atque hic auratis uolitans argenteus anser        ​
 +porticibus Gallos in limine adesse canebat;
 +Galli per dumos aderant arcemque tenebant
 +defensi tenebris et dono noctis opacae.
 +aurea caesaries ollis atque aurea uestis,
 +uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla         
 +auro innectuntur,​ duo quisque Alpina coruscant
 +gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
 +hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
 +lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
 +extuderat, castae ducebant sacra per urbem        ​
 +pilentis matres in mollibus. hinc procul addit
 +Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
 +et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci
 +pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
 +secretosque pios, his dantem iura Catonem. ​       ​
 +haec inter tumidi late maris ibat imago
 +aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,
 +et circum argento clari delphines in orbem
 +aequora uerrebant caudis aestumque secabant.
 +in medio classis aeratas, Actia bella, ​           ​
 +cernere erat, totumque instructo Marte uideres
 +feruere Leucaten auroque effulgere fluctus.
 +hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
 +cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
 +stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas ​
 +laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus.
 +parte alia uentis et dis Agrippa secundis
 +arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum,
 +tempora nauali fulgent rostrata corona.
 +hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, ​  
 +uictor ab Aurorae populis et litore rubro,
 +Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum
 +Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
 +una omnes ruere ac totum spumare reductis
 +conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. ​
 +alta petunt; pelago credas innare reuulsas
 +Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
 +tanta mole uiri turritis puppibus instant.
 +stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum
 +spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. ​
 +regina in mediis patrio uocat agmina sistro,
 +necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
 +omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
 +contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam
 +tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors ​
 +caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,
 +et scissa gaudens uadit Discordia palla,
 +quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
 +Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
 +desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi,  ​
 +omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei.
 +ipsa uidebatur uentis regina uocatis
 +uela dare et laxos iam iamque immittere funis.
 +illam inter caedes pallentem morte futura
 +fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri, ​   ​
 +contra autem magno maerentem corpore Nilum
 +pandentemque sinus et tota ueste uocantem
 +caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos.
 +at Caesar, triplici inuectus Romana triumpho
 +moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat, ​
 +maxima ter centum totam delubra per urbem.
 +laetitia ludisque uiae plausuque fremebant;
 +omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
 +ante aras terram caesi strauere iuuenci.
 +ipse sedens niueo candentis limine Phoebi ​   ​
 +dona recognoscit populorum aptatque superbis
 +postibus; incedunt uictae longo ordine gentes,
 +quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis.
 +hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
 +hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos ​
 +finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
 +extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
 +indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
 +
 +Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
 +miratur rerumque ignarus imagine gaudet ​  
 +attollens umero famamque et fata nepotum. ​
aeneid_2.txt · Last modified: 2018/04/21 03:25 (external edit)