User Tools

Site Tools


aeneid_3

Differences

This shows you the differences between two versions of the page.

Link to this comparison view

aeneid_3 [2018/04/21 03:25] (current)
Line 1: Line 1:
 +====== Aeneid ======
  
 +avctor P. VERGILIVS MARO (70 – 19 B.C.)
 +
 +[[aeneid|Liber I - IV]] | [[aeneid_2|Liber V - VIII]] | [[aeneid_3|Liber IX - XII]]
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER NONVS ======
 +
 +{{ :​virgil_bust.jpg|Publius Vergilius Maro}}
 +
 +Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,
 +Irim de caelo misit Saturnia Iuno
 +audacem ad Turnum. luco tum forte parentis
 +Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat.
 +ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:       
 +'​Turne,​ quod optanti diuum promittere nemo
 +auderet, uoluenda dies en attulit ultro.
 +Aeneas urbe et sociis et classe relicta
 +sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
 +nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes     
 +Lydorumque manum, collectos armat agrestis.
 +quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
 +rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'​
 +dixit, et in caelum paribus se sustulit alis
 +ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. ​         ​
 +agnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas
 +sustulit ac tali fugientem est uoce secutus:
 +'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
 +detulit in terras? unde haec tam clara repente
 +tempestas? medium uideo discedere caelum ​           ​
 +palantisque polo stellas. sequor omina tanta,
 +quisquis in arma uocas.'​ et sic effatus ad undam
 +processit summoque hausit de gurgite lymphas
 +multa deos orans, onerauitque aethera uotis.
 +
 +Iamque omnis campis exercitus ibat apertis ​         ​
 +diues equum, diues pictai uestis et auri;
 +Messapus primas acies, postrema coercent
 +Tyrrhidae iuuenes, medio dux agmine Turnus:
 +ceu septem surgens sedatis amnibus altus            ​
 +per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus
 +cum refluit campis et iam se condidit alueo.
 +hic subitam nigro glomerari puluere nubem
 +prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
 +primus ab aduersa conclamat mole Caicus: ​           ​
 +'quis globus, o ciues, caligine uoluitur atra?
 +ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,
 +hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis
 +condunt se Teucri portas et moenia complent.
 +namque ita discedens praeceperat optimus armis      ​
 +Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,
 +neu struere auderent aciem neu credere campo;
 +castra modo et tutos seruarent aggere muros.
 +ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
 +obiciunt portas tamen et praecepta facessunt, ​      
 +armatique cauis exspectant turribus hostem.
 +
 +Turnus, ut ante uolans tardum praecesserat agmen
 +uiginti lectis equitum comitatus et urbi
 +improuisus adest, maculis quem Thracius albis
 +portat equus cristaque tegit galea aurea rubra, ​    
 +'​ecquis erit mecum, iuuenes, qui primus in hostem—?
 +en,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,
 +principium pugnae, et campo sese arduus infert.
 +clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur
 +horrisono; Teucrum mirantur inertia corda, ​         ​
 +non aequo dare se campo, non obuia ferre
 +arma uiros, sed castra fouere. huc turbidus atque huc
 +lustrat equo muros aditumque per auia quaerit.
 +ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili
 +cum fremit ad caulas uentos perpessus et imbris ​    
 +nocte super media; tuti sub matribus agni
 +balatum exercent, ille asper et improbus ira
 +saeuit in absentis; collecta fatigat edendi
 +ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
 +haud aliter Rutulo muros et castra tuenti ​          
 +ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
 +qua temptet ratione aditus, et quae uia clausos
 +excutiat Teucros uallo atque effundat in aequum?
 +classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
 +aggeribus saeptam circum et fluuialibus undis, ​     ​
 +inuadit sociosque incendia poscit ouantis
 +atque manum pinu flagranti feruidus implet.
 +tum uero incumbunt (urget praesentia Turni),
 +atque omnis facibus pubes accingitur atris.
 +diripuere focos: piceum fert fumida lumen           
 +taeda et commixtam Volcanus ad astra fauillam.
 +
 +Quis deus, o Musae, tam saeua incendia Teucris
 +auertit? tantos ratibus quis depulit ignis?
 +dicite: prisca fides facto, sed fama perennis.
 +tempore quo primum Phrygia formabat in Ida          ​
 +Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
 +ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
 +uocibus his adfata Iouem: 'da, nate, petenti,
 +quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
 +pinea silua mihi multos dilecta per annos, ​         ​
 +lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
 +nigranti picea trabibusque obscurus acernis.
 +has ego Dardanio iuueni, cum classis egeret,
 +laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
 +solue metus atque hoc precibus sine posse parentem, ​
 +ne cursu quassatae ullo neu turbine uenti
 +uincantur: prosit nostris in montibus ortas.'​
 +filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
 +'o genetrix, quo fata uocas? aut quid petis istis?
 +mortaline manu factae immortale carinae ​            
 +fas habeant? certusque incerta pericula lustret
 +Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
 +immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
 +Ausonios olim, quaecumque euaserit undis
 +Dardaniumque ducem Laurentia uexerit arua,          ​
 +mortalem eripiam formam magnique iubebo
 +aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
 +et Galatea secant spumantem pectore pontum.'​
 +dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
 +per pice torrentis atraque uoragine ripas           
 +adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
 +
 +Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae
 +debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
 +admonuit ratibus sacris depellere taedas.
 +hic primum noua lux oculis offulsit et ingens ​      
 +uisus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
 +Idaeique chori; tum uox horrenda per auras
 +excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
 +'ne trepidate meas, Teucri, defendere nauis
 +neue armate manus; maria ante exurere Turno         
 +quam sacras dabitur pinus. uos ite solutae,
 +ite deae pelagi; genetrix iubet.'​ et sua quaeque
 +continuo puppes abrumpunt uincula ripis
 +delphinumque modo demersis aequora rostris
 +ima petunt. hinc uirgineae (mirabile monstrum) ​     ​
 +reddunt se totidem facies pontoque feruntur. ​       ​
 +
 +Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
 +turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
 +rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto.    ​
 +at non audaci Turno fiducia cessit;
 +ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
 +'​Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
 +auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis
 +exspectant Rutulos. ergo maria inuia Teucris, ​      
 +nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est,
 +terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
 +arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
 +si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum;
 +sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua       
 +fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra
 +fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem
 +coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas
 +iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
 +"sed periisse semel satis est": peccare fuisset ​    
 +ante satis, penitus modo non genus omne perosos
 +femineum. quibus haec medii fiducia ualli
 +fossarumque morae, leti discrimina parua,
 +dant animos; at non uiderunt moenia Troiae
 +Neptuni fabricata manu considere in ignis? ​         ​
 +sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum
 +apparat et mecum inuadit trepidantia castra?
 +non armis mihi Volcani, non mille carinis
 +est opus in Teucros. addant se protinus omnes
 +Etrusci socios. tenebras et inertia furta           
 +Palladii caesis late custodibus arcis
 +ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo:
 +luce palam certum est igni circumdare muros.
 +haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
 +esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum. ​
 +nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
 +quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
 +procurate, uiri, et pugnam sperate parari.'​
 +interea uigilum excubiis obsidere portas
 +cura datur Messapo et moenia cingere flammis. ​     ​
 +bis septem Rutuli muros qui milite seruent
 +delecti, ast illos centeni quemque sequuntur
 +purpurei cristis iuuenes auroque corusci.
 +discurrunt uariantque uices, fusique per herbam
 +indulgent uino et uertunt crateras aenos. ​         ​
 +conlucent ignes, noctem custodia ducit
 +insomnem ludo.
 +
 +Haec super e uallo prospectant Troes et armis
 +alta tenent, nec non trepidi formidine portas
 +explorant pontisque et propugnacula iungunt, ​      
 +tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus,
 +quos pater Aeneas, si quando aduersa uocarent,
 +rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros.
 +omnis per muros legio sortita periclum
 +excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est. 
 +
 +Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
 +Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
 +uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis,
 +et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
 +non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,     
 +ora puer prima signans intonsa iuuenta.
 +his amor unus erat pariterque in bella ruebant;
 +tum quoque communi portam statione tenebant.
 +Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt,
 +Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? ​    
 +aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum
 +mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
 +cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum:
 +lumina rara micant, somno uinoque soluti
 +procubuere, silent late loca. percipe porro      ​
 +quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
 +Aenean acciri omnes, populusque patresque,
 +exposcunt, mittique uiros qui certa reportent.
 +si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
 +fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo   
 +posse uiam ad muros et moenia Pallantea.'​
 +obstipuit magno laudum percussus amore
 +Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum:
 +'mene igitur socium summis adiungere rebus,
 +Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?  ​
 +non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
 +Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
 +sublatum erudiit, nec tecum talia gessi
 +magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
 +est hic, est animus lucis contemptor et istum    ​
 +qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.'​
 +Nisus ad haec: '​equidem de te nil tale uerebar,
 +nec fas; non ita me referat tibi magnus ouantem
 +Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
 +sed si quis (quae multa uides discrimine tali)   
 +si quis in aduersum rapiat casusue deusue,
 +te superesse uelim, tua uita dignior aetas.
 +sit qui me raptum pugna pretioue redemptum
 +mandet humo, solita aut si qua id Fortuna uetabit,
 +absenti ferat inferias decoretque sepulcro. ​     ​
 +neu matri miserae tanti sim causa doloris,
 +quae te sola, puer, multis e matribus ausa
 +persequitur,​ magni nec moenia curat Acestae.'​
 +ille autem: '​causas nequiquam nectis inanis
 +nec mea iam mutata loco sententia cedit. ​        
 +acceleremus'​ ait, uigiles simul excitat. illi
 +succedunt seruantque uices; statione relicta
 +ipse comes Niso graditur regemque requirunt.
 +
 +Cetera per terras omnis animalia somno
 +laxabant curas et corda oblita laborum: ​         ​
 +ductores Teucrum primi, delecta iuuentus,
 +consilium summis regni de rebus habebant,
 +quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset.
 +stant longis adnixi hastis et scuta tenentes
 +castrorum et campi medio. tum Nisus et una       
 +Euryalus confestim alacres admittier orant:
 +rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus
 +accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
 +tum sic Hyrtacides: '​audite o mentibus aequis
 +Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis  ​
 +quae ferimus. Rutuli somno uinoque soluti
 +conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi,
 +qui patet in biuio portae quae proxima ponto.
 +interrupti ignes aterque ad sidera fumus
 +erigitur. si fortuna permittitis uti             
 +quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
 +mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
 +adfore cernetis. nec nos uia fallit euntis:
 +uidimus obscuris primam sub uallibus urbem
 +uenatu adsiduo et totum cognouimus amnem.' ​         ​
 +hic annis grauis atque animi maturus Aletes:
 +'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
 +non tamen omnino Teucros delere paratis,
 +cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis
 +pectora.'​ sic memorans umeros dextrasque tenebat ​   ​
 +amborum et uultum lacrimis atque ora rigabat.
 +'quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis
 +praemia posse rear solui? pulcherrima primum
 +di moresque dabunt uestri: tum cetera reddet
 +actutum pius Aeneas atque integer aeui              ​
 +Ascanius meriti tanti non immemor umquam.'​
 +'immo ego uos, cui sola salus genitore reducto,'​
 +excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis
 +Assaracique larem et canae penetralia Vestae
 +obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est,     
 +in uestris pono gremiis. reuocate parentem,
 +reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
 +bina dabo argento perfecta atque aspera signis
 +pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba,
 +et tripodas geminos, auri duo magna talenta, ​       ​
 +cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
 +si uero capere Italiam sceptrisque potiri
 +contigerit uictori et praedae dicere sortem,
 +uidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
 +aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis ​   ​
 +excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
 +praeterea bis sex genitor lectissima matrum
 +corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma,
 +insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
 +te uero, mea quem spatiis propioribus aetas         
 +insequitur, uenerande puer, iam pectore toto
 +accipio et comitem casus complector in omnis.
 +nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
 +seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
 +uerborumque fides.'​ contra quem talia fatur         
 +Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis
 +dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda
 +haud aduersa cadat. sed te super omnia dona
 +unum oro: genetrix Priami de gente uetusta
 +est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus ​      
 +mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
 +hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli
 +inque salutatam linquo (nox et tua testis
 +dextera), quod nequeam lacrimas perferre parentis.
 +at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. ​    
 +hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo
 +in casus omnis.'​ percussa mente dedere
 +Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus,
 +atque animum patriae strinxit pietatis imago.
 +tum sic effatur: ​                                   ​
 +'​sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
 +namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
 +solum defuerit, nec partum gratia talem
 +parua manet. casus factum quicumque sequentur,
 +per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: ​   ​
 +quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
 +haec eadem matrique tuae generique manebunt.'​
 +sic ait inlacrimans;​ umero simul exuit ensem
 +auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
 +Cnosius atque habilem uagina aptarat eburna. ​       ​
 +dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
 +exuuias, galeam fidus permutat Aletes.
 +protinus armati incedunt; quos omnis euntis
 +primorum manus ad portas, iuuenumque senumque,
 +prosequitur uotis. nec non et pulcher Iulus, ​       ​
 +ante annos animumque gerens curamque uirilem,
 +multa patri mandata dabat portanda; sed aurae
 +omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
 +
 +Egressi superant fossas noctisque per umbram
 +castra inimica petunt, multis tamen ante futuri ​    
 +exitio. passim somno uinoque per herbam
 +corpora fusa uident, arrectos litore currus,
 +inter lora rotasque uiros, simul arma iacere,
 +uina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus:
 +'​Euryale,​ audendum dextra: nunc ipsa uocat res.     
 +hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis
 +a tergo possit, custodi et consule longe;
 +haec ego uasta dabo et lato te limite ducam.'​
 +sic memorat uocemque premit, simul ense superbum
 +Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis     
 +exstructus toto proflabat pectore somnum,
 +rex idem et regi Turno gratissimus augur,
 +sed non augurio potuit depellere pestem.
 +tris iuxta famulos temere inter tela iacentis
 +armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis       
 +nactus equis ferroque secat pendentia colla.
 +tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit
 +sanguine singultantem;​ atro tepefacta cruore
 +terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque
 +et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte         
 +luserat, insignis facie, multoque iacebat
 +membra deo uictus—felix,​ si protinus illum
 +aequasset nocti ludum in lucemque tulisset:
 +impastus ceu plena leo per ouilia turbans
 +(suadet enim uesana fames) manditque trahitque ​     ​
 +molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento.
 +nec minor Euryali caedes; incensus et ipse
 +perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,
 +Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque
 +ignaros; Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem, ​    
 +sed magnum metuens se post cratera tegebat.
 +pectore in aduerso totum cui comminus ensem
 +condidit adsurgenti et multa morte recepit.
 +purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta
 +uina refert moriens, hic furto feruidus instat. ​    
 +iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
 +deficere extremum et religatos rite uidebat
 +carpere gramen equos, breuiter cum talia Nisus
 +(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
 +'​absistamus'​ ait, 'nam lux inimica propinquat. ​     ​
 +poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis.'​
 +multa uirum solido argento perfecta relinquunt
 +armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
 +Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
 +cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim             
 +quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,
 +Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti;
 +post mortem bello Rutuli pugnaque potiti:
 +haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
 +tum galeam Messapi habilem cristisque decoram ​      
 +induit. excedunt castris et tuta capessunt.
 +
 +Interea praemissi equites ex urbe Latina,
 +cetera dum legio campis instructa moratur,
 +ibant et Turno regi responsa ferebant,
 +ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. ​      
 +iamque propinquabant castris murosque subibant
 +cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt,
 +et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
 +prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit.
 +haud temere est uisum. conclamat ab agmine Volcens: ​
 +'​state,​ uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis?
 +quoue tenetis iter?' nihil illi tendere contra,
 +sed celerare fugam in siluas et fidere nocti.
 +obiciunt equites sese ad diuortia nota
 +hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant.  ​
 +silua fuit late dumis atque ilice nigra
 +horrida, quam densi complerant undique sentes;
 +rara per occultos lucebat semita callis.
 +Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
 +impediunt, fallitque timor regione uiarum. ​         ​
 +Nisus abit; iamque imprudens euaserat hostis
 +atque locos qui post Albae de nomine dicti
 +Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat),
 +ut stetit et frustra absentem respexit amicum:
 +'​Euryale infelix, qua te regione reliqui? ​          
 +quaue sequar?'​ rursus perplexum iter omne reuoluens
 +fallacis siluae simul et uestigia retro
 +obseruata legit dumisque silentibus errat.
 +audit equos, audit strepitus et signa sequentum;
 +nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris     
 +peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis
 +fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
 +oppressum rapit et conantem plurima frustra.
 +quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis
 +eripere? an sese medios moriturus in enses          ​
 +inferat et pulchram properet per uulnera mortem?
 +ocius adducto torquet hastile lacerto
 +suspiciens altam Lunam et sic uoce precatur:
 +'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
 +astrorum decus et nemorum Latonia custos. ​          
 +si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
 +dona tulit, si qua ipse meis uenatibus auxi
 +suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi,
 +hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.'​
 +dixerat et toto conixus corpore ferrum ​             ​
 +conicit. hasta uolans noctis diuerberat umbras
 +et uenit auersi in tergum Sulmonis ibique
 +frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.
 +uoluitur ille uomens calidum de pectore flumen
 +frigidus et longis singultibus ilia pulsat. ​        
 +diuersi circumspiciunt. hoc acrior idem
 +ecce aliud summa telum librabat ab aure.
 +dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
 +stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
 +saeuit atrox Volcens nec teli conspicit usquam ​     ​
 +auctorem nec quo se ardens immittere possit.
 +'tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
 +persolues amborum'​ inquit; simul ense recluso
 +ibat in Euryalum. tum uero exterritus, amens,
 +conclamat Nisus nec se celare tenebris ​             ​
 +amplius aut tantum potuit perferre dolorem:
 +'me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum,
 +o Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus
 +nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
 +tantum infelicem nimium dilexit amicum.' ​             ​
 +talia dicta dabat, sed uiribus ensis adactus
 +transadigit costas et candida pectora rumpit.
 +uoluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
 +it cruor inque umeros ceruix conlapsa recumbit:
 +purpureus ueluti cum flos succisus aratro ​            
 +languescit moriens, lassoue papauera collo
 +demisere caput pluuia cum forte grauantur.
 +at Nisus ruit in medios solumque per omnis
 +Volcentem petit, in solo Volcente moratur.
 +quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc 
 +proturbant. instat non setius ac rotat ensem
 +fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
 +condidit aduerso et moriens animam abstulit hosti.
 +tum super exanimum sese proiecit amicum
 +confossus, placidaque ibi demum morte quieuit. ​     ​
 +
 +Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
 +nulla dies umquam memori uos eximet aeuo,
 +dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
 +accolet imperiumque pater Romanus habebit.
 +
 +Victores praeda Rutuli spoliisque potiti ​           ​
 +Volcentem exanimum flentes in castra ferebant.
 +nec minor in castris luctus Rhamnete reperto
 +exsangui et primis una tot caede peremptis,
 +Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa
 +corpora seminecisque uiros, tepidaque recentem ​     ​
 +caede locum et pleno spumantis sanguine riuos.
 +agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
 +Messapi et multo phaleras sudore receptas.
 +
 +Et iam prima nouo spargebat lumine terras
 +Tithoni croceum linquens Aurora cubile. ​            
 +iam sole infuso, iam rebus luce retectis
 +Turnus in arma uiros armis circumdatus ipse
 +suscitat: aeratasque acies in proelia cogunt,
 +quisque suos, uariisque acuunt rumoribus iras.
 +quin ipsa arrectis (uisu miserabile) in hastis ​     ​
 +praefigunt capita et multo clamore sequuntur
 +Euryali et Nisi.
 +Aeneadae duri murorum in parte sinistra
 +opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),
 +ingentisque tenent fossas et turribus altis         
 +stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant
 +nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
 +
 +Interea pauidam uolitans pennata per urbem
 +nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
 +Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit, ​   ​
 +excussi manibus radii reuolutaque pensa.
 +euolat infelix et femineo ululatu
 +scissa comam muros amens atque agmina cursu
 +prima petit, non illa uirum, non illa pericli
 +telorumque memor, caelum dehinc questibus implet: ​  
 +'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae
 +sera meae requies, potuisti linquere solam,
 +crudelis? nec te sub tanta pericula missum
 +adfari extremum miserae data copia matri?
 +heu, terra ignota canibus data praeda Latinis ​      
 +alitibusque iaces! nec te tua funere mater
 +produxi pressiue oculos aut uulnera laui,
 +ueste tegens tibi quam noctes festina diesque
 +urgebam, et tela curas solabar anilis.
 +quo sequar? aut quae nunc artus auulsaque membra ​   ​
 +et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
 +nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?
 +figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
 +conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;
 +aut tu, magne pater diuum, miserere, tuoque ​        
 +inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
 +quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam.'​
 +hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
 +it gemitus, torpent infractae ad proelia uires.
 +illam incendentem luctus Idaeus et Actor            ​
 +Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
 +corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
 +
 +At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
 +increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.
 +accelerant acta pariter testudine Volsci ​           ​
 +et fossas implere parant ac uellere uallum;
 +quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
 +qua rara est acies interlucetque corona
 +non tam spissa uiris. telorum effundere contra
 +omne genus Teucri ac duris detrudere contis, ​       ​
 +adsueti longo muros defendere bello.
 +saxa quoque infesto uoluebant pondere, si qua
 +possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis
 +ferre iuuet subter densa testudine casus.
 +nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens,  ​
 +immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque,
 +quae strauit Rutulos late armorumque resoluit
 +tegmina. nec curant caeco contendere Marte
 +amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo
 +missilibus certant. ​                                
 +parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam
 +pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
 +at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
 +rescindit uallum et scalas in moenia poscit.
 +
 +Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti ​          
 +quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
 +ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco,
 +et mecum ingentis oras euoluite belli.
 +
 +Turris erat uasto suspectu et pontibus altis, ​      
 +opportuna loco, summis quam uiribus omnes
 +expugnare Itali summaque euertere opum ui
 +certabant, Troes contra defendere saxis
 +perque cauas densi tela intorquere fenestras.
 +princeps ardentem coniecit lampada Turnus ​          
 +et flammam adfixit lateri, quae plurima uento
 +corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
 +turbati trepidare intus frustraque malorum
 +uelle fugam. dum se glomerant retroque residunt
 +in partem quae peste caret, tum pondere turris ​     ​
 +procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
 +semineces ad terram immani mole secuta
 +confixique suis telis et pectora duro
 +transfossi ligno ueniunt. uix unus Helenor
 +et Lycus elapsi; quorum primaeuus Helenor, ​         ​
 +Maeonio regi quem serua Licymnia furtim
 +sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis,
 +ense leuis nudo parmaque inglorius alba.
 +isque ubi se Turni media inter milia uidit,
 +hinc acies atque hinc acies astare Latinas, ​        
 +ut fera, quae densa uenantum saepta corona
 +contra tela furit seseque haud nescia morti
 +inicit et saltu supra uenabula fertur—
 +haud aliter iuuenis medios moriturus in hostis
 +inruit et qua tela uidet densissima tendit. ​        
 +at pedibus longe melior Lycus inter et hostis
 +inter et arma fuga muros tenet, altaque certat
 +prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
 +quem Turnus pariter cursu teloque secutus
 +increpat his uictor: '​nostrasne euadere, demens, ​   ​
 +sperasti te posse manus?'​ simul arripit ipsum
 +pendentem et magna muri cum parte reuellit:
 +qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
 +sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis,
 +quaesitum aut matri multis balatibus agnum          ​
 +Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
 +tollitur: inuadunt et fossas aggere complent,
 +ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
 +Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
 +Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, ​       ​
 +Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
 +hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,
 +Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus,
 +Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
 +et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,     
 +Priuernum Capys. hunc primo leuis hasta Themillae
 +strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens
 +ad uulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta
 +et laeuo infixa est alte lateri, abditaque intus
 +spiramenta animae letali uulnere rupit. ​            
 +stabat in egregiis Arcentis filius armis
 +pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
 +insignis facie, genitor quem miserat Arcens
 +eductum Martis luco Symaethia circum
 +flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: ​     ​
 +stridentem fundam positis Mezentius hastis
 +ipse ter adducta circum caput egit habena
 +et media aduersi liquefacto tempora plumbo
 +diffidit ac multa porrectum extendit harena.
 +
 +Tum primum bello celerem intendisse sagittam ​       ​
 +dicitur ante feras solitus terrere fugacis
 +Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
 +cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
 +germanam nuper thalamo sociatus habebat.
 +is primam ante aciem digna atque indigna relatu ​    
 +uociferans tumidusque nouo praecordia regno
 +ibat et ingentem sese clamore ferebat:
 +'non pudet obsidione iterum ualloque teneri,
 +bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
 +en qui nostra sibi bello conubia poscunt! ​          
 +quis deus Italiam, quae uos dementia adegit?
 +non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes:
 +durum a stirpe genus natos ad flumina primum
 +deferimus saeuoque gelu duramus et undis;
 +uenatu inuigilant pueri siluasque fatigant, ​        
 +flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
 +at patiens operum paruoque adsueta iuuentus
 +aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
 +omne aeuum ferro teritur, uersaque iuuencum
 +terga fatigamus hasta, nec tarda senectus ​          
 +debilitat uiris animi mutatque uigorem:
 +canitiem galea premimus, semperque recentis
 +comportare iuuat praedas et uiuere rapto.
 +uobis picta croco et fulgenti murice uestis,
 +desidiae cordi, iuuat indulgere choreis, ​           ​
 +et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
 +o uere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
 +Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.
 +tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris
 +Idaeae; sinite arma uiris et cedite ferro.' ​        
 +
 +Talia iactantem dictis ac dira canentem
 +non tulit Ascanius, neruoque obuersus equino
 +contendit telum diuersaque bracchia ducens
 +constitit, ante Iouem supplex per uota precatus:
 +'​Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. ​     ​
 +ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
 +et statuam ante aras aurata fronte iuuencum
 +candentem pariterque caput cum matre ferentem,
 +iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'​
 +audiit et caeli genitor de parte serena ​            
 +intonuit laeuum, sonat una fatifer arcus.
 +effugit horrendum stridens adducta sagitta
 +perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro
 +traicit. 'i, uerbis uirtutem inlude superbis!
 +bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt': ​
 +hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
 +laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
 +
 +Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
 +desuper Ausonias acies urbemque uidebat
 +nube sedens, atque his uictorem adfatur Iulum: ​     ​
 +'macte noua uirtute, puer, sic itur ad astra,
 +dis genite et geniture deos. iure omnia bella
 +gente sub Assaraci fato uentura resident,
 +nec te Troia capit.'​ simul haec effatus ab alto
 +aethere se mittit, spirantis dimouet auras          ​
 +Ascaniumque petit; forma tum uertitur oris
 +antiquum in Buten. hic Dardanio Anchisae
 +armiger ante fuit fidusque ad limina custos;
 +tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo
 +omnia longaeuo similis uocemque coloremque ​         ​
 +et crinis albos et saeua sonoribus arma,
 +atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
 +'sit satis, Aenide, telis impune Numanum
 +oppetiisse tuis. primam hanc tibi magnus Apollo
 +concedit laudem et paribus non inuidet armis; ​      
 +cetera parce, puer, bello.'​ sic orsus Apollo
 +mortalis medio aspectus sermone reliquit
 +et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.
 +agnouere deum proceres diuinaque tela
 +Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. ​     ​
 +ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi
 +Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
 +succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
 +it clamor totis per propugnacula muris,
 +intendunt acris arcus amentaque torquent. ​          
 +sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque
 +dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
 +quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis
 +uerberat imber humum, quam multa grandine nimbi
 +in uada praecipitant,​ cum Iuppiter horridus Austris ​
 +torquet aquosam hiemem et caelo caua nubila rumpit.
 +
 +Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
 +quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera
 +abietibus iuuenes patriis et montibus aequos,
 +portam, quae ducis imperio commissa, recludunt ​  
 +freti armis, ultroque inuitant moenibus hostem.
 +ipsi intus dextra ac laeua pro turribus astant
 +armati ferro et cristis capita alta corusci:
 +quales aeriae liquentia flumina circum
 +siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum ​     ​
 +consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
 +attollunt capita et sublimi uertice nutant.
 +inrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis:
 +continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
 +et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon ​    
 +agminibus totis aut uersi terga dedere
 +aut ipso portae posuere in limine uitam.
 +tum magis increscunt animis discordibus irae,
 +et iam collecti Troes glomerantur eodem
 +et conferre manum et procurrere longius audent.  ​
 +
 +Ductori Turno diuersa in parte furenti
 +turbantique uiros perfertur nuntius, hostem
 +feruere caede noua et portas praebere patentis.
 +deserit inceptum atque immani concitus ira
 +Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. ​   ​
 +et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),
 +Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
 +coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus
 +aera per tenerum stomachoque infixa sub altum
 +pectus abit; reddit specus atri uulneris undam   
 +spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
 +tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,
 +tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
 +non iaculo (neque enim iaculo uitam ille dedisset),
 +sed magnum stridens contorta phalarica uenit     
 +fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
 +nec duplici squama lorica fidelis et auro
 +sustinuit; conlapsa ruunt immania membra,
 +dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.
 +talis in Euboico Baiarum litore quondam ​         ​
 +saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
 +constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam
 +prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit;
 +miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,
 +tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile  ​
 +Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo.
 +
 +Hic Mars armipotens animum uirisque Latinis
 +addidit et stimulos acris sub pectore uertit,
 +immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
 +undique conueniunt, quoniam data copia pugnae, ​  
 +bellatorque animo deus incidit.
 +Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit
 +et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
 +portam ui multa conuerso cardine torquet
 +obnixus latis umeris, multosque suorum ​          
 +moenibus exclusos duro in certamine linquit;
 +ast alios secum includit recipitque ruentis,
 +demens, qui Rutulum in medio non agmine regem
 +uiderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,
 +immanem ueluti pecora inter inertia tigrim. ​     ​
 +continuo noua lux oculis effulsit et arma
 +horrendum sonuere, tremunt in uertice cristae
 +sanguineae clipeoque micantia fulmina mittit.
 +agnoscunt faciem inuisam atque immania membra
 +turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens ​    
 +emicat et mortis fraternae feruidus ira
 +effatur: 'non haec dotalis regia Amatae,
 +nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
 +castra inimica uides, nulla hinc exire potestas.'​
 +olli subridens sedato pectore Turnus: ​           ​
 +'​incipe,​ si qua animo uirtus, et consere dextram,
 +hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem.'​
 +dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo
 +intorquet summis adnixus uiribus hastam;
 +excepere aurae, uulnus Saturnia Iuno             
 +detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta.
 +'at non hoc telum, mea quod ui dextera uersat,
 +effugies, neque enim is teli nec uulneris auctor':​
 +sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem
 +et mediam ferro gemina inter tempora frontem ​    
 +diuidit impubisque immani uulnere malas.
 +fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus;
 +conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
 +sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
 +huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. ​
 +
 +Diffugiunt uersi trepida formidine Troes,
 +et si continuo uictorem ea cura subisset,
 +rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
 +ultimus ille dies bello gentique fuisset.
 +sed furor ardentem caedisque insana cupido ​     ​
 +egit in aduersos.
 +principio Phalerim et succiso poplite Gygen
 +excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas
 +in tergus, Iuno uiris animumque ministrat.
 +addit Halyn comitem et confixa Phegea parma, ​   ​
 +ignaros deinde in muris Martemque cientis
 +Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
 +Lyncea tendentem contra sociosque uocantem
 +uibranti gladio conixus ab aggere dexter
 +occupat, huic uno deiectum comminus ictu        ​
 +cum galea longe iacuit caput. inde ferarum
 +uastatorem Amycum, quo non felicior alter
 +unguere tela manu ferrumque armare ueneno,
 +et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
 +Crethea Musarum comitem, cui carmina semper ​    
 +et citharae cordi numerosque intendere neruis,
 +semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.
 +
 +Tandem ductores audita caede suorum
 +conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
 +palantisque uident socios hostemque receptum. ​  
 +et Mnestheus: 'quo deinde fugam, quo tenditis?'​ inquit.
 +'quos alios muros, quaeue ultra moenia habetis?
 +unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus
 +aggeribus tantas strages impune per urbem
 +ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco?      ​
 +non infelicis patriae ueterumque deorum
 +et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'​
 +talibus accensi firmantur et agmine denso
 +consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
 +et fluuium petere ac partem quae cingitur unda. 
 +acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
 +et glomerare manum, ceu saeuum turba leonem
 +cum telis premit infensis; at territus ille,
 +asper, acerba tuens, retro redit et neque terga
 +ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra ​
 +ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque.
 +haud aliter retro dubius uestigia Turnus
 +improperata refert et mens exaestuat ira.
 +quin etiam bis tum medios inuaserat hostis,
 +bis confusa fuga per muros agmina uertit; ​   ​
 +sed manus e castris propere coit omnis in unum
 +nec contra uiris audet Saturnia Iuno
 +sufficere; aeriam caelo nam Iuppiter Irim
 +demisit germanae haud mollia iussa ferentem,
 +ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. ​   ​
 +ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum
 +nec dextra ualet, iniectis sic undique telis
 +obruitur. strepit adsiduo caua tempora circum
 +tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt
 +discussaeque iubae, capiti nec sufficit umbo 
 +ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
 +fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
 +liquitur et piceum (nec respirare potestas)
 +flumen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
 +tum demum praeceps saltu sese omnibus armis 
 +in fluuium dedit. ille suo cum gurgite flauo
 +accepit uenientem ac mollibus extulit undis
 +et laetum sociis abluta caede remisit.
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DECIMVS ======
 +
 +Panditur interea domus omnipotentis Olympi
 +conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex
 +sideream in sedem, terras unde arduus omnis
 +castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
 +considunt tectis bipatentibus,​ incipit ipse:      ​
 +'​caelicolae magni, quianam sententia uobis
 +uersa retro tantumque animis certatis iniquis?
 +abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
 +quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos
 +aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? ​   ​
 +adueniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
 +cum fera Karthago Romanis arcibus olim
 +exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
 +tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
 +nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'  ​
 +
 +Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
 +pauca refert:
 +'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
 +(namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),
 +cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur ​    
 +per medios insignis equis tumidusque secundo
 +Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;
 +quin intra portas atque ipsis proelia miscent
 +aggeribus murorum et inundant sanguine fossae.
 +Aeneas ignarus abest. numquamne leuari ​           ​
 +obsidione sines? muris iterum imminet hostis
 +nascentis Troiae nec non exercitus alter,
 +atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
 +Tydides. equidem credo, mea uulnera restant
 +et tua progenies mortalia demoror arma.           
 +si sine pace tua atque inuito numine Troes
 +Italiam petiere, luant peccata neque illos
 +iuueris auxilio; sin tot responsa secuti
 +quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
 +uertere iussa potest aut cur noua condere fata?   
 +quid repetam exustas Erycino in litore classis,
 +quid tempestatum regem uentosque furentis
 +Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
 +nunc etiam manis (haec intemptata manebat
 +sors rerum) mouet et superis immissa repente ​     ​
 +Allecto medias Italum bacchata per urbes.
 +nil super imperio moueor. sperauimus ista,
 +dum fortuna fuit. uincant, quos uincere mauis.
 +si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
 +dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae ​      
 +excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
 +incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
 +Aeneas sane ignotis iactetur in undis
 +et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur:
 +hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. ​    
 +est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
 +Idaliaeque domus: positis inglorius armis
 +exigat hic aeuum. magna dicione iubeto
 +Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
 +obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli        ​
 +iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis
 +totque maris uastaeque exhausta pericula terrae,
 +dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt?
 +non satius cineres patriae insedisse supremos
 +atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta ​  
 +redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus
 +da, pater, Iliacos Teucris.'​ tum regia Iuno
 +acta furore graui: 'quid me alta silentia cogis
 +rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem?
 +Aenean hominum quisquam diuumque subegit ​         ​
 +bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
 +Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
 +Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
 +hortati sumus aut uitam committere uentis?
 +num puero summam belli, num credere muros, ​       ​
 +Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
 +quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
 +egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris?
 +indignum est Italos Troiam circumdare flammis
 +nascentem et patria Turnum consistere terra, ​     ​
 +cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater:
 +quid face Troianos atra uim ferre Latinis,
 +arua aliena iugo premere atque auertere praedas?
 +quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
 +pacem orare manu, praefigere puppibus arma?       
 +tu potes Aenean manibus subducere Graium
 +proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis,
 +et potes in totidem classem conuertere nymphas:
 +nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est?
 +"​Aeneas ignarus abest":​ ignarus et absit. ​        
 +est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
 +quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas?
 +nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo
 +conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis
 +obiecit? quae causa fuit consurgere in arma       
 +Europamque Asiamque et foedera soluere furto?
 +me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter,
 +aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella?
 +tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
 +haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' ​   ​
 +
 +Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
 +caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima
 +cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant
 +murmura uenturos nautis prodentia uentos.
 +tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, ​  
 +infit (eo dicente deum domus alta silescit
 +et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
 +tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
 +'​accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
 +quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris ​   ​
 +haud licitum, nec uestra capit discordia finem,
 +quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
 +Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
 +seu fatis Italum castra obsidione tenentur
 +siue errore malo Troiae monitisque sinistris. ​    
 +nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem
 +fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
 +fata uiam inuenient.'​ Stygii per flumina fratris,
 +per pice torrentis atraque uoragine ripas
 +adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. ​         ​
 +hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
 +surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
 +
 +Interea Rutuli portis circum omnibus instant
 +sternere caede uiros et moenia cingere flammis.
 +at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur ​         ​
 +nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
 +nequiquam et rara muros cinxere corona
 +Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
 +Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
 +prima acies; hos germani Sarpedonis ambo          ​
 +et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
 +fert ingens toto conixus corpore saxum,
 +haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
 +nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
 +hi iaculis, illi certant defendere saxis          ​
 +molirique ignem neruoque aptare sagittas.
 +ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
 +Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
 +qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum,
 +aut collo decus aut capiti, uel quale per artem   
 +inclusum buxo aut Oricia terebintho
 +lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis
 +accipit et molli subnectens circulus auro.
 +te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes
 +uulnera derigere et calamos armare ueneno, ​       ​
 +Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
 +exercentque uiri Pactolusque inrigat auro.
 +adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
 +aggere murorum sublimem gloria tollit,
 +et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.       
 +
 +Illi inter sese duri certamina belli
 +contulerant:​ media Aeneas freta nocte secabat.
 +namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
 +regem adit et regi memorat nomenque genusque
 +quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma    ​
 +quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni
 +edocet, humanis quae sit fiducia rebus
 +admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon
 +iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
 +classem conscendit iussis gens Lydia diuum        ​
 +externo commissa duci. Aeneia puppis
 +prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
 +imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
 +hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat
 +euentus belli uarios, Pallasque sinistro ​         ​
 +adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
 +noctis iter, iam quae passus terraque marique.
 +
 +Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,
 +quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
 +Aenean armetque rates pelagoque uehatur. ​         ​
 +
 +Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
 +sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi
 +quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
 +gorytique leues umeris et letifer arcus.
 +una toruus Abas: huic totum insignibus armis      ​
 +agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
 +sescentos illi dederat Populonia mater
 +expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos
 +insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
 +tertius ille hominum diuumque interpres Asilas, ​  
 +cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
 +et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes,
 +mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
 +hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
 +urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr, ​  
 +Astyr equo fidens et uersicoloribus armis.
 +ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
 +qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis,
 +et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae.
 +
 +Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, ​     ​
 +transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo,
 +cuius olorinae surgunt de uertice pennae
 +(crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae.
 +namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
 +populeas inter frondes umbramque sororum ​         ​
 +dum canit et maestum Musa solatur amorem,
 +canentem molli pluma duxisse senectam
 +linquentem terras et sidera uoce sequentem.
 +filius aequalis comitatus classe cateruas
 +ingentem remis Centaurum promouet: ille           
 +instat aquae saxumque undis immane minatur
 +arduus, et longa sulcat maria alta carina.
 +
 +Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
 +fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
 +qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, ​   ​
 +Mantua diues auis, sed non genus omnibus unum:
 +gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
 +ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires.
 +hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
 +quos patre Benaco uelatus harundine glauca ​       ​
 +Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
 +it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum
 +uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso.
 +hunc uehit immanis Triton et caerula concha
 +exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti  ​
 +frons hominem praefert, in pristim desinit aluus,
 +spumea semifero sub pectore murmurat unda.
 +
 +Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant
 +subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
 +
 +Iamque dies caelo concesserat almaque curru       
 +noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum:
 +Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
 +ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat.
 +atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
 +occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe ​      
 +numen habere maris nymphasque e nauibus esse
 +iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
 +quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
 +agnoscunt longe regem lustrantque choreis;
 +quarum quae fandi doctissima Cymodocea ​           ​
 +pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
 +eminet ac laeua tacitis subremigat undis.
 +tum sic ignarum adloquitur: '​uigilasne,​ deum gens,
 +Aenea? uigila et uelis immitte rudentis.
 +nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus, ​        
 +nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
 +praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
 +rupimus inuitae tua uincula teque per aequor
 +quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
 +et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis. ​   ​
 +at puer Ascanius muro fossisque tenetur
 +tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
 +iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
 +Arcas eques; medias illis opponere turmas,
 +ne castris iungant, certa est sententia Turno. ​   ​
 +surge age et Aurora socios ueniente uocari
 +primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse
 +inuictum ignipotens atque oras ambiit auro.
 +crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
 +ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' ​      
 +dixerat et dextra discedens impulit altam
 +haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
 +ocior et iaculo et uentos aequante sagitta.
 +inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
 +Tros Anchisiades,​ animos tamen omine tollit. ​     ​
 +tum breuiter supera aspectans conuexa precatur:
 +'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
 +turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
 +tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
 +augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.' ​
 +tantum effatus, et interea reuoluta ruebat
 +matura iam luce dies noctemque fugarat;
 +principio sociis edicit signa sequantur
 +atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
 +
 +Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra ​  
 +stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
 +extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
 +Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
 +tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
 +Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant ​
 +cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
 +at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri
 +Ausoniis, donec uersas ad litora puppis
 +respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
 +ardet apex capiti cristisque a uertice flamma ​    
 +funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:
 +non secus ac liquida si quando nocte cometae
 +sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
 +ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
 +nascitur et laeuo contristat lumine caelum. ​      
 +
 +Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
 +litora praecipere et uenientis pellere terra.
 +[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
 +'quod uotis optastis adest, perfringere dextra.
 +in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto    ​
 +quisque suae tectique memor, nunc magna referto
 +facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
 +dum trepidi egressisque labant uestigia prima.
 +audentis Fortuna iuuat.'​
 +haec ait, et secum uersat quos ducere contra ​     ​
 +uel quibus obsessos possit concredere muros.
 +
 +Interea Aeneas socios de puppibus altis
 +pontibus exponit. multi seruare recursus
 +languentis pelagi et breuibus se credere saltu,
 +per remos alii. speculatus litora Tarchon, ​       ​
 +qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda,
 +sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
 +aduertit subito proras sociosque precatur:
 +'nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis;
 +tollite, ferte rates, inimicam findite rostris ​   ​
 +hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
 +frangere nec tali puppim statione recuso
 +arrepta tellure semel.'​ quae talia postquam
 +effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
 +spumantisque rates aruis inferre Latinis, ​        
 +donec rostra tenent siccum et sedere carinae
 +omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:
 +namque inflicta uadis, dorso dum pendet iniquo
 +anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
 +soluitur atque uiros mediis exponit in undis, ​    
 +fragmina remorum quos et fluitantia transtra
 +impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.
 +
 +Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
 +totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
 +signa canunt. primus turmas inuasit agrestis ​     ​
 +Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos
 +occiso Therone, uirum qui maximus ultro
 +Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
 +per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
 +inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta ​    
 +et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri
 +quo licuit paruo? nec longe Cissea durum
 +immanemque Gyan sternentis agmina claua
 +deiecit leto; nihil illos Herculis arma
 +nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus, ​    
 +Alcidae comes usque grauis dum terra labores
 +praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis,
 +intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
 +tu quoque, flauentem prima lanugine malas
 +dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, ​
 +Dardania stratus dextra, securus amorum
 +qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres,
 +ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci
 +progenies, septem numero, septenaque tela
 +coniciunt; partim galea clipeoque resultant ​    
 +inrita, deflexit partim stringentia corpus
 +alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:
 +'​suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
 +torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
 +Iliacis campis.'​ tum magnam corripit hastam ​    
 +et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera
 +Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
 +huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
 +sustentat dextra: traiecto missa lacerto
 +protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, ​
 +dexteraque ex umero neruis moribunda pependit.
 +tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
 +Aenean petiit: sed non et figere contra
 +est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
 +
 +Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus ​   ​
 +aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
 +sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis
 +uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
 +fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem.
 +tris quoque Threicios Boreae de gente suprema  ​
 +et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
 +per uarios sternit casus. accurrit Halaesus
 +Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
 +insignis Messapus equis. expellere tendunt
 +nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso  ​
 +Ausoniae. magno discordes aethere uenti
 +proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis;
 +non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
 +anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
 +haud aliter Troianae acies aciesque Latinae  ​
 +concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir.
 +
 +At parte ex alia, qua saxa rotantia late
 +intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
 +Arcadas insuetos acies inferre pedestris
 +ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci, ​   ​
 +aspera aquis natura loci dimittere quando
 +suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
 +nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris;
 +'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta,
 +per ducis Euandri nomen deuictaque bella     
 +spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
 +fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
 +est uia. qua globus ille uirum densissimus urget,
 +hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
 +numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste       
 +mortales; totidem nobis animaeque manusque.
 +ecce maris magna claudit nos obice pontus,
 +deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?'​
 +haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
 +
 +Obuius huic primum fatis adductus iniquis ​           ​
 +fit Lagus. hunc, uellit magno dum pondere saxum,
 +intorto figit telo, discrimina costis
 +per medium qua spina dabat, hastamque receptat
 +ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
 +ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, ​   ​
 +dum furit, incautum crudeli morte sodalis
 +excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
 +hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta
 +Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae.
 +uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in aruis, ​     ​
 +Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
 +indiscreta suis gratusque parentibus error;
 +at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas.
 +nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
 +te decisa suum, Laride, dextera quaerit ​             ​
 +semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
 +Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
 +facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
 +
 +Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
 +traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;       
 +Ilo namque procul ualidam derexerat hastam,
 +quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
 +te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus
 +caedit semianimis Rutulorum calcibus arua.
 +ac uelut optato uentis aestate coortis ​              
 +dispersa immittit siluis incendia pastor,
 +correptis subito mediis extenditur una
 +horrida per latos acies Volcania campos,
 +ille sedens uictor flammas despectat ouantis:
 +non aliter socium uirtus coit omnis in unum          ​
 +teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus
 +tendit in aduersos seque in sua colligit arma.
 +hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,​
 +Strymonio dextram fulgenti deripit ense
 +elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ​          
 +ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
 +fata canens siluis genitor celarat Halaesum;
 +ut senior leto canentia lumina soluit,
 +iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
 +Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus: ​       ​
 +'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
 +fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi.
 +haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.'​
 +audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
 +Arcadio infelix telo dat pectus inermum. ​            
 +
 +At non caede uiri tanta perterrita Lausus,
 +pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
 +oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
 +sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
 +et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri. ​          
 +agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis;
 +extremi addensent acies nec turba moueri
 +tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
 +hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
 +egregii forma, sed quis Fortuna negarat ​             ​
 +in patriam reditus. ipsos concurrere passus
 +haud tamen inter se magni regnator Olympi;
 +mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
 +
 +Interea soror alma monet succedere Lauso
 +Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. ​       ​
 +ut uidit socios: '​tempus desistere pugnae;
 +solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
 +debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'​
 +haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
 +at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba ​       ​
 +miratus stupet in Turno corpusque per ingens
 +lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu,
 +talibus et dictis it contra dicta tyranni:
 +'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
 +aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.    ​
 +tolle minas.'​ fatus medium procedit in aequor;
 +frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
 +desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
 +comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta
 +stare procul campis meditantem in proelia taurum, ​   ​
 +aduolat, haud alia est Turni uenientis imago.
 +hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
 +ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum
 +uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
 +'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, ​
 +te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
 +cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
 +uictoremque ferant morientia lumina Turni.'​
 +audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo
 +corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. ​
 +tum genitor natum dictis adfatur amicis:
 +'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus
 +omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
 +hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis
 +tot gnati cecidere deum, quin occidit una       
 +Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum
 +fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.'
 +sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis.
 +
 +At Pallas magnis emittit uiribus hastam
 +uaginaque caua fulgentem deripit ensem. ​        
 +illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa
 +incidit, atque uiam clipei molita per oras
 +tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
 +hic Turnus ferro praefixum robur acuto
 +in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:  ​
 +'​aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.'​
 +dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
 +quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
 +uibranti cuspis medium transuerberat ictu
 +loricaeque moras et pectus perforat ingens.  ​
 +ille rapit calidum frustra de uulnere telum:
 +una eademque uia sanguis animusque sequuntur.
 +corruit in uulnus (sonitum super arma dedere)
 +et terram hostilem moriens petit ore cruento.
 +quem Turnus super adsistens: ​              
 +'​Arcades,​ haec' inquit '​memores mea dicta referte
 +Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
 +quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
 +largior. haud illi stabunt Aeneia paruo
 +hospitia.'​ et laeuo pressit pede talia fatus     
 +exanimem rapiens immania pondera baltei
 +impressumque nefas: una sub nocte iugali
 +caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti,
 +quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro;
 +quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. ​  
 +nescia mens hominum fati sortisque futurae
 +et seruare modum rebus sublata secundis!
 +Turno tempus erit magno cum optauerit emptum
 +intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
 +oderit. at socii multo gemitu lacrimisque ​       ​
 +impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
 +o dolor atque decus magnum rediture parenti,
 +haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
 +cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos!
 +
 +Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor ​     ​
 +aduolat Aeneae tenui discrimine leti
 +esse suos, tempus uersis succurrere Teucris.
 +proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
 +ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
 +caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis   
 +omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas
 +tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
 +quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens,
 +uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris
 +captiuoque rogi perfundat sanguine flammas. ​     ​
 +inde Mago procul infensam contenderat hastam:
 +ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta,
 +et genua amplectens effatur talia supplex:
 +'per patrios manis et spes surgentis Iuli
 +te precor, hanc animam serues gnatoque patrique. ​
 +est domus alta, iacent penitus defossa talenta
 +caelati argenti, sunt auri pondera facti
 +infectique mihi. non hic uictoria Teucrum
 +uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'​
 +dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: ​     ​
 +'​argenti atque auri memoras quae multa talenta
 +gnatis parce tuis. belli commercia Turnus
 +sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
 +hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'​
 +sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa ​         ​
 +ceruice orantis capulo tenus applicat ensem.
 +nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos,
 +infula cui sacra redimibat tempora uitta,
 +totus conlucens ueste atque insignibus albis.
 +quem congressus agit campo, lapsumque superstans ​   ​
 +immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
 +lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum.
 +
 +Instaurant acies Volcani stirpe creatus
 +Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro.
 +Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram ​    
 +et totum clipei ferro deiecerat orbem
 +(dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo
 +crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
 +canitiemque sibi et longos promiserat annos);
 +Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, ​      
 +siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
 +obuius ardenti sese obtulit. ille reducta
 +loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
 +tum caput orantis nequiquam et multa parantis
 +dicere deturbat terrae, truncumque tepentem ​        
 +prouoluens super haec inimico pectore fatur:
 +'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
 +condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
 +alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
 +unda feret piscesque impasti uulnera lambent.' ​     ​
 +protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
 +persequitur,​ fortemque Numam fuluumque Camertem,
 +magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
 +qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis.
 +Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt ​         ​
 +centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
 +pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra
 +tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
 +sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor
 +ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei ​         ​
 +quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit.
 +atque illi longe gradientem et dira frementem
 +ut uidere, metu uersi retroque ruentes
 +effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
 +
 +Interea biiugis infert se Lucagus albis             
 +in medios fraterque Liger; sed frater habenis
 +flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
 +haud tulit Aeneas tanto feruore furentis;
 +inruit aduersaque ingens apparuit hasta.
 +cui Liger: ​                                         ​
 +'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
 +aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui
 +his dabitur terris.'​ uesano talia late
 +dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros
 +dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.  ​
 +Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo
 +admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo
 +aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
 +fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen;
 +excussus curru moribundus uoluitur aruis. ​          
 +quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
 +'​Lucage,​ nulla tuos currus fuga segnis equorum
 +prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae:
 +ipse rotis saliens iuga deseris.'​ haec ita fatus
 +arripuit biiugos; frater tendebat inertis ​          
 +infelix palmas curru delapsus eodem:
 +'per te, per qui te talem genuere parentes,
 +uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'​
 +pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum
 +dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.' ​  
 +tum latebras animae pectus mucrone recludit.
 +talia per campos edebat funera ductor
 +Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri
 +more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
 +Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus. ​       ​
 +
 +Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
 +'o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
 +ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
 +Troianas sustentat opes, non uiuida bello
 +dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.' ​  
 +cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx,
 +sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
 +si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
 +uis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
 +omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum ​        
 +et Dauno possem incolumem seruare parenti.
 +nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
 +ille tamen nostra deducit origine nomen
 +Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
 +saepe manu multisque onerauit limina donis.' ​       ​
 +cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi:
 +'si mora praesentis leti tempusque caduco
 +oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis,
 +tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
 +hactenus indulsisse uacat. sin altior istis         
 +sub precibus uenia ulla latet totumque moueri
 +mutariue putas bellum, spes pascis inanis.'​
 +et Iuno adlacrimans:​ 'quid si, quae uoce grauaris,
 +mente dares atque haec Turno rata uita maneret?
 +nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri     
 +uana feror. quod ut o potius formidine falsa
 +ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'​
 +
 +Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
 +misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
 +Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. ​      
 +tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram
 +in faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum)
 +Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
 +diuini adsimulat capitis, dat inania uerba,
 +dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, ​   ​
 +morte obita qualis fama est uolitare figuras
 +aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
 +at primas laeta ante acies exsultat imago
 +inritatque uirum telis et uoce lacessit.
 +instat cui Turnus stridentemque eminus hastam ​      
 +conicit; illa dato uertit uestigia tergo.
 +tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus
 +credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
 +'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
 +hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' ​     ​
 +talia uociferans sequitur strictumque coruscat
 +mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos.
 +
 +Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
 +expositis stabat scalis et ponte parato,
 +qua rex Clusinis aduectus Osinius oris.             
 +huc sese trepida Aeneae fugientis imago
 +conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
 +exsuperatque moras et pontis transilit altos.
 +uix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
 +auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem. ​       ​
 +tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago, ​   ​
 +sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae,
 +illum autem Aeneas absentem in proelia poscit; ​     ​
 +obuia multa uirum demittit corpora morti,
 +cum Turnum medio interea fert aequore turbo. ​       ​
 +respicit ignarus rerum ingratusque salutis
 +et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit:
 +'​omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
 +duxisti et talis uoluisti expendere poenas?
 +quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit?  ​
 +Laurentisne iterum muros aut castra uidebo?
 +quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti?
 +quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui
 +et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum
 +accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat  ​
 +terra mihi? uos o potius miserescite,​ uenti;
 +in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro)
 +ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis,
 +quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.'​
 +haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,  ​
 +an sese mucrone ob tantum dedecus amens
 +induat et crudum per costas exigat ensem,
 +fluctibus an iaciat mediis et litora nando
 +curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
 +ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno          ​
 +continuit iuuenemque animi miserata repressit.
 +labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
 +et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
 +
 +At Iouis interea monitis Mezentius ardens
 +succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis. ​        
 +concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
 +uni odiisque uiro telisque frequentibus instant.
 +ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor,
 +obuia uentorum furiis expostaque ponto,
 +uim cunctam atque minas perfert caelique marisque ​  
 +ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
 +sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
 +sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
 +occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum
 +succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso           
 +donat habere umeris et uertice figere cristas.
 +nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
 +aequalem comitemque, una quem nocte Theano
 +in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas
 +Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna ​           ​
 +occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
 +ac uelut ille canum morsu de montibus altis
 +actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
 +defendit multosque palus Laurentia silua
 +pascit harundinea, postquam inter retia uentum est, 
 +substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
 +nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus,
 +sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
 +ille autem impauidus partis cunctatur in omnis    ​
 +dentibus infrendens et tergo decutit hastas:
 +haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,    ​
 +non ulli est animus stricto concurrere ferro,
 +missilibus longe et uasto clamore lacessunt.
 +
 +Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, ​       ​
 +Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
 +hunc ubi miscentem longe media agmina uidit,
 +purpureum pennis et pactae coniugis ostro,
 +impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
 +(suadet enim uesana fames), si forte fugacem
 +conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, ​
 +gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
 +uisceribus super incumbens; lauit improba taeter
 +ora cruor—
 +sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
 +sternitur infelix Acron et calcibus atram       
 +tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
 +atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
 +sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus;
 +obuius aduersoque occurrit seque uiro uir
 +contulit, haud furto melior sed fortibus armis. ​
 +tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
 +'pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.'​
 +conclamant socii laetum paeana secuti;
 +ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto,
 +uictor, nec longum laetabere; te quoque fata   
 +prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.'​
 +ad quem subridens mixta Mezentius ira:
 +'nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex
 +uiderit.'​ hoc dicens eduxit corpore telum.
 +olli dura quies oculos et ferreus urget        ​
 +somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
 +
 +Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
 +partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen,
 +Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
 +illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, ​   ​
 +hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
 +quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae
 +deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
 +insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
 +
 +Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors ​    
 +funera; caedebant pariter pariterque ruebant
 +uictores uictique, neque his fuga nota neque illis.
 +di Iouis in tectis iram miserantur inanem
 +amborum et tantos mortalibus esse labores;
 +hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno. 
 +pallida Tisiphone media inter milia saeuit.
 +
 +At uero ingentem quatiens Mezentius hastam
 +turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
 +cum pedes incedit medii per maxima Nerei
 +stagna uiam scindens, umero supereminet undas, ​
 +aut summis referens annosam montibus ornum
 +ingrediturque solo et caput inter nubila condit,
 +talis se uastis infert Mezentius armis.
 +huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
 +obuius ire parat. manet imperterritus ille    ​
 +hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
 +atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:
 +'​dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
 +nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis
 +indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum ​    
 +Aeneae.'​ dixit, stridentemque eminus hastam
 +iecit. at illa uolans clipeo est excussa proculque
 +egregium Antoren latus inter et ilia figit,
 +Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
 +haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. 
 +sternitur infelix alieno uulnere, caelumque
 +aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
 +tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem
 +aere cauum triplici, per linea terga tribusque
 +transiit intextum tauris opus, imaque sedit 
 +inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem
 +Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus
 +eripit a femine et trepidanti feruidus instat.
 +ingemuit cari grauiter genitoris amore,
 +ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae— ​      
 +hic mortis durae casum tuaque optima facta,
 +si qua fidem tanto est operi latura uetustas,
 +non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo—
 +ille pedem referens et inutilis inque ligatus
 +cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat. ​        
 +proripuit iuuenis seseque immiscuit armis,
 +iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
 +Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
 +sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
 +dum genitor nati parma protectus abiret, ​            
 +telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
 +missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
 +ac uelut effusa si quando grandine nimbi
 +praecipitant,​ omnis campis diffugit arator
 +omnis et agricola, et tuta latet arce uiator ​        
 +aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
 +dum pluit in terris, ut possint sole reducto
 +exercere diem: sic obrutus undique telis
 +Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
 +sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: ​     ​
 +'quo moriture ruis maioraque uiribus audes?
 +fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille
 +exsultat demens, saeuae iamque altius irae
 +Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
 +Parcae fila legunt. ualidum namque exigit ensem      ​
 +per medium Aeneas iuuenem totumque recondit;
 +transiit et parmam mucro, leuia arma minacis,
 +et tunicam molli mater quam neuerat auro,
 +impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras
 +concessit maesta ad Manis corpusque reliquit. ​       ​
 +
 +At uero ut uultum uidit morientis et ora,
 +ora modis Anchisiades pallentia miris,
 +ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit,
 +et mentem patriae subiit pietatis imago.
 +'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, ​
 +quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
 +arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
 +manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
 +hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
 +Aeneae magni dextra cadis.'​ increpat ultro         
 +cunctantis socios et terra subleuat ipsum
 +sanguine turpantem comptos de more capillos.
 +
 +Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
 +uulnera siccabat lymphis corpusque leuabat
 +arboris acclinis trunco. procul aerea ramis        ​
 +dependet galea et prato grauia arma quiescunt.
 +stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans
 +colla fouet fusus propexam in pectore barbam;
 +multa super Lauso rogitat, multumque remittit
 +qui reuocent maestique ferant mandata parentis. ​   ​
 +at Lausum socii exanimem super arma ferebant
 +flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum.
 +agnouit longe gemitum praesaga mali mens.
 +canitiem multo deformat puluere et ambas
 +ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. ​      
 +'​tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas,
 +ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
 +quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor
 +morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum
 +exitium infelix, nunc alte uulnus adactum! ​        
 +idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen,
 +pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis.
 +debueram patriae poenas odiisque meorum:
 +omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
 +nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo. ​  
 +sed linquam.'​ simul hoc dicens attollit in aegrum
 +se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat,
 +haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
 +hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat
 +omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit: ​   ​
 +'​Rhaebe,​ diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
 +uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti
 +et caput Aeneae referes Lausique dolorum
 +ultor eris mecum, aut, aperit si nulla uiam uis,
 +occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, ​  
 +iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'​
 +dixit, et exceptus tergo consueta locauit
 +membra manusque ambas iaculis onerauit acutis,
 +aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
 +sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens ​
 +uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
 +atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. ​         ​
 +Aeneas agnouit enim laetusque precatur:
 +'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
 +incipias conferre manum.'​
 +tantum effatus et infesta subit obuius hasta.
 +ille autem: 'quid me erepto, saeuissime, nato
 +terres? haec uia sola fuit qua perdere posses:
 +nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli.      ​
 +desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto
 +dona prius.'​ dixit, telumque intorsit in hostem;
 +inde aliud super atque aliud figitque uolatque
 +ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
 +ter circum astantem laeuos equitauit in orbis     
 +tela manu iaciens, ter secum Troius heros
 +immanem aerato circumfert tegmine siluam.
 +inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
 +uellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
 +multa mouens animo iam tandem erumpit et inter    ​
 +bellatoris equi caua tempora conicit hastam.
 +tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
 +uerberat, effusumque equitem super ipse secutus
 +implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
 +clamore incendunt caelum Troesque Latinique. ​     ​
 +aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem
 +et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa
 +effera uis animi?'​ contra Tyrrhenus, ut auras
 +suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
 +'​hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? ​
 +nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni,
 +nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
 +unum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro:
 +corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
 +circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ​
 +et me consortem nati concede sepulcro.'​
 +haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
 +undantique animam diffundit in arma cruore.
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER VNDECIMVS ======
 +
 +Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
 +Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
 +praecipitant curae turbataque funere mens est,
 +uota deum primo uictor soluebat Eoo.
 +ingentem quercum decisis undique ramis               
 +constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
 +Mezenti ducis exuuias, tibi magne tropaeum
 +bellipotens;​ aptat rorantis sanguine cristas
 +telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum
 +perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae ​    
 +subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
 +tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
 +turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis:
 +'​maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto,
 +quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo ​  
 +primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
 +nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
 +arma parate, animis et spe praesumite bellum,
 +ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa
 +adnuerint superi pubemque educere castris, ​          
 +impediat segnisue metu sententia tardet.
 +interea socios inhumataque corpora terrae
 +mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
 +ite,' ait '​egregias animas, quae sanguine nobis
 +hanc patriam peperere suo, decorate supremis ​        
 +muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
 +mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem
 +abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'​
 +
 +Sic ait inlacrimans,​ recipitque ad limina gressum
 +corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes ​        
 +seruabat senior, qui Parrhasio Euandro
 +armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
 +tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
 +circum omnis famulumque manus Troianaque turba
 +et maestum Iliades crinem de more solutae. ​          
 +ut uero Aeneas foribus sese intulit altis
 +ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
 +pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
 +ipse caput niuei fultum Pallantis et ora
 +ut uidit leuique patens in pectore uulnus ​           ​
 +cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
 +'​tene,'​ inquit '​miserande puer, cum laeta ueniret,
 +inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres
 +nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas?
 +non haec Euandro de te promissa parenti ​             ​
 +discedens dederam, cum me complexus euntem
 +mitteret in magnum imperium metuensque moneret
 +acris esse uiros, cum dura proelia gente.
 +et nunc ille quidem spe multum captus inani
 +fors et uota facit cumulatque altaria donis, ​        
 +nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
 +debentem uano maesti comitamur honore.
 +infelix, nati funus crudele uidebis!
 +hi nostri reditus exspectatique triumphi?
 +haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis ​     ​
 +uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
 +optabis nato funus pater. ei mihi quantum
 +praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!'
 +
 +Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus
 +imperat, et toto lectos ex agmine mittit ​            
 +mille uiros qui supremum comitentur honorem
 +intersintque patris lacrimis, solacia luctus
 +exigua ingentis, misero sed debita patri.
 +haud segnes alii cratis et molle feretrum
 +arbuteis texunt uirgis et uimine querno ​             ​
 +exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
 +hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:
 +qualem uirgineo demessum pollice florem
 +seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,
 +cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, ​  
 +non iam mater alit tellus uirisque ministrat.
 +tum geminas uestis auroque ostroque rigentis
 +extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
 +ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
 +fecerat et tenui telas discreuerat auro.             
 +harum unam iuueni supremum maestus honorem
 +induit arsurasque comas obnubit amictu,
 +multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
 +aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
 +addit equos et tela quibus spoliauerat hostem. ​      
 +uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
 +inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
 +indutosque iubet truncos hostilibus armis
 +ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
 +ducitur infelix aeuo confectus Acoetes, ​             ​
 +pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
 +sternitur et toto proiectus corpore terrae;
 +ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
 +post bellator equus positis insignibus Aethon
 +it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.        ​
 +hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
 +uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
 +Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.
 +postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
 +substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:        ​
 +'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
 +fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,
 +aeternumque uale.' nec plura effatus ad altos
 +tendebat muros gressumque in castra ferebat.
 +
 +Iamque oratores aderant ex urbe Latina ​              
 +uelati ramis oleae ueniamque rogantes:
 +corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
 +redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
 +nullum cum uictis certamen et aethere cassis;
 +parceret hospitibus quondam socerisque uocatis. ​     ​
 +quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
 +prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:
 +'​quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,
 +implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
 +pacem me exanimis et Martis sorte peremptis ​         ​
 +oratis? equidem et uiuis concedere uellem.
 +nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,
 +nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
 +hospitia et Turni potius se credidit armis.
 +aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. ​       ​
 +si bellum finire manu, si pellere Teucros
 +apparat, his mecum decuit concurrere telis:
 +uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.
 +nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.'​
 +dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes ​            
 +conuersique oculos inter se atque ora tenebant.
 +
 +Tum senior semperque odiis et crimine Drances
 +infensus iuueni Turno sic ore uicissim
 +orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis,
 +uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? ​       ​
 +iustitiaene prius mirer belline laborum?
 +nos uero haec patriam grati referemus ad urbem
 +et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino
 +iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
 +quin et fatalis murorum attollere moles              ​
 +saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.'​
 +dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
 +bis senos pepigere dies, et pace sequestra
 +per siluas Teucri mixtique impune Latini
 +errauere iugis. ferro sonat alta bipenni ​            
 +fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus,
 +robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
 +nec plaustris cessant uectare gementibus ornos.
 +
 +Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,
 +Euandrum Euandrique domos et moenia replet, ​         ​
 +quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.
 +Arcades ad portas ruere et de more uetusto
 +funereas rapuere faces; lucet uia longo
 +ordine flammarum et late discriminat agros.
 +contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit ​      
 +agmina. quae postquam matres succedere tectis
 +uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
 +at non Euandrum potis est uis ulla tenere,
 +sed uenit in medios. feretro Pallante reposto
 +procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, ​
 +et uia uix tandem uoci laxata dolore est:
 +'non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
 +cautius ut saeuo uelles te credere Marti.
 +haud ignarus eram quantum noua gloria in armis
 +et praedulce decus primo certamine posset. ​         ​
 +primitiae iuuenis miserae bellique propinqui
 +dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
 +uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
 +felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!
 +contra ego uiuendo uici mea fata, superstes ​        
 +restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
 +obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
 +atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
 +nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
 +iunximus hospitio dextras: sors ista senectae ​      
 +debita erat nostrae. quod si immatura manebat
 +mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
 +ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.
 +quin ego non alio digner te funere, Palla,
 +quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam      ​
 +Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
 +magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
 +tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis,
 +esset par aetas et idem si robur ab annis,
 +Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? ​     ​
 +uadite et haec memores regi mandata referte:
 +quod uitam moror inuisam Pallante perempto
 +dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
 +quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus
 +fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero, ​        
 +nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.'
 +
 +Aurora interea miseris mortalibus almam
 +extulerat lucem referens opera atque labores:
 +iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon
 +constituere pyras. huc corpora quisque suorum ​      
 +more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
 +conditur in tenebras altum caligine caelum.
 +ter circum accensos cincti fulgentibus armis
 +decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
 +lustrauere in equis ululatusque ore dedere. ​        
 +spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
 +it caelo clamorque uirum clangorque tubarum.
 +hic alii spolia occisis derepta Latinis
 +coniciunt igni, galeas ensisque decoros
 +frenaque feruentisque rotas; pars munera nota,      ​
 +ipsorum clipeos et non felicia tela.
 +multa boum circa mactantur corpora Morti,
 +saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
 +in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
 +ardentis spectant socios semustaque seruant ​        
 +busta, neque auelli possunt, nox umida donec
 +inuertit caelum stellis ardentibus aptum.
 +
 +Nec minus et miseri diuersa in parte Latini
 +innumeras struxere pyras, et corpora partim
 +multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim ​     ​
 +finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
 +cetera confusaeque ingentem caedis aceruum
 +nec numero nec honore cremant; tunc undique uasti
 +certatim crebris conlucent ignibus agri.
 +tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram: ​         ​
 +maerentes altum cinerem et confusa ruebant
 +ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
 +iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini,
 +praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
 +hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum ​      
 +pectora maerentum puerique parentibus orbi
 +dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
 +ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
 +qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
 +ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari ​       ​
 +testatur, solum posci in certamina Turnum.
 +multa simul contra uariis sententia dictis
 +pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
 +multa uirum meritis sustentat fama tropaeis.
 +
 +Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ​       ​
 +ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
 +legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
 +tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
 +nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis
 +quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. ​     ​
 +deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
 +fatalem Aenean manifesto numine ferri
 +admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
 +ergo concilium magnum primosque suorum
 +imperio accitos alta intra limina cogit. ​           ​
 +olli conuenere fluuntque ad regia plenis
 +tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo
 +et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
 +atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
 +quae referant fari iubet, et responsa reposcit ​     ​
 +ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
 +et Venulus dicto parens ita farier infit:
 +
 +'​Vidimus,​ o ciues, Diomedem Argiuaque castra,
 +atque iter emensi casus superauimus omnis,
 +contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. ​      
 +ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
 +uictor Gargani condebat Iapygis agris.
 +postquam introgressi et coram data copia fandi,
 +munera praeferimus,​ nomen patriamque docemus,
 +qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. ​
 +auditis ille haec placido sic reddidit ore:
 +"o fortunatae gentes, Saturnia regna,
 +antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos
 +sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
 +quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros         
 +(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
 +quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem
 +supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
 +uel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae
 +sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. ​    
 +militia ex illa diuersum ad litus abacti
 +Atrides Protei Menelaus adusque columnas
 +exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes.
 +regna Neoptolemi referam uersosque penatis
 +Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? ​    
 +ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum
 +coniugis infandae prima inter limina dextra
 +oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter.
 +inuidisse deos, patriis ut redditus aris
 +coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem?  ​
 +nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur
 +et socii amissi petierunt aethera pennis
 +fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum
 +supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent.
 +haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt ​     ​
 +tempore cum ferro caelestia corpora demens
 +appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram.
 +ne uero, ne me ad talis impellite pugnas.
 +nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
 +Pergama nec ueterum memini laetorue malorum. ​    
 +munera quae patriis ad me portatis ab oris
 +uertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
 +contulimusque manus: experto credite quantus
 +in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
 +si duo praeterea talis Idaea tulisset ​           ​
 +terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes
 +Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis.
 +quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
 +Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
 +haesit et in decimum uestigia rettulit annum. ​   ​
 +ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
 +hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
 +qua datur; ast armis concurrant arma cauete."​
 +et responsa simul quae sint, rex optime, regis
 +audisti et quae sit magno sententia bello.' ​     ​
 +
 +Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit
 +Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
 +cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
 +uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
 +ut primum placati animi et trepida ora quierunt, ​
 +praefatus diuos solio rex infit ab alto:
 +
 +'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
 +et uellem et fuerat melius, non tempore tali
 +cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
 +bellum importunum, ciues, cum gente deorum ​      
 +inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant
 +proelia nec uicti possunt absistere ferro.
 +spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
 +ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis.
 +cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ​        
 +ante oculos interque manus sunt omnia uestras.
 +nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus
 +esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
 +nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
 +expediam et paucis (animos adhibete) docebo. ​    
 +est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
 +longus in occasum, finis super usque Sicanos;
 +Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros
 +exercent collis atque horum asperrima pascunt.
 +haec omnis regio et celsi plaga pinea montis ​    
 +cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
 +dicamus leges sociosque in regna uocemus:
 +considant, si tantus amor, et moenia condant.
 +sin alios finis aliamque capessere gentem
 +est animus possuntque solo decedere nostro, ​     ​
 +bis denas Italo texamus robore nauis;
 +seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam
 +materies: ipsi numerumque modumque carinis
 +praecipiant,​ nos aera, manus, naualia demus.
 +praeterea, qui dicta ferant et foedera firment ​  
 +centum oratores prima de gente Latinos
 +ire placet pacisque manu praetendere ramos,
 +munera portantis aurique eborisque talenta
 +et sellam regni trabeamque insignia nostri.
 +consulite in medium et rebus succurrite fessis.' ​
 +
 +Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
 +obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris,
 +largus opum et lingua melior, sed frigida bello
 +dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
 +seditione potens (genus huic materna superbum ​  
 +nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
 +surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
 +'rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem
 +consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
 +quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.  ​
 +det libertatem fandi flatusque remittat,
 +cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
 +(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
 +lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus
 +consedisse urbem luctu, dum Troia temptat ​      
 +castra fugae fidens et caelum territat armis.
 +unum etiam donis istis, quae plurima mitti
 +Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
 +adicias, nec te ullius uiolentia uincat
 +quin natam egregio genero dignisque hymenaeis ​  
 +des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
 +quod si tantus habet mentes et pectora terror,
 +ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso:
 +cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
 +quid miseros totiens in aperta pericula ciuis   
 +proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
 +nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
 +Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus.
 +primus ego, inuisum quem tu tibi fingis (et esse
 +nil moror), en supplex uenio. miserere tuorum,  ​
 +pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
 +uidimus ingentis et desolauimus agros.
 +aut, si fama mouet, si tantum pectore robur
 +concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
 +aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem. ​              
 +scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
 +nos animae uiles, inhumata infletaque turba,
 +sternamur campis. etiam tu, si qua tibi uis,
 +si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
 +qui uocat.' ​              
 +
 +Talibus exarsit dictis uiolentia Turni.
 +dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces:
 +'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
 +tum cum bella manus poscunt, patribusque uocatis
 +primus ades. sed non replenda est curia uerbis, ​          
 +quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem
 +agger murorum nec inundant sanguine fossae.
 +proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
 +argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos
 +Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis ​           ​
 +insignis agros. possit quid uiuida uirtus
 +experiare licet, nec longe scilicet hostes
 +quaerendi nobis; circumstant undique muros.
 +imus in aduersos—quid cessas? an tibi Mauors
 +uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis              ​
 +semper erit?
 +pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
 +arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
 +sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit
 +procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? ​            
 +haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
 +et quos mille die uictor sub Tartara misi,
 +inclusus muris hostilique aggere saeptus.
 +nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
 +Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno               
 +ne cessa turbare metu atque extollere uiris
 +gentis bis uictae, contra premere arma Latini.
 +nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
 +nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
 +amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. ​            
 +uel cum se pauidum contra mea iurgia fingit,
 +artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
 +numquam animam talem dextra hac (absiste moueri)
 +amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
 +nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor. ​       ​
 +si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
 +si tam deserti sumus et semel agmine uerso
 +funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
 +oremus pacem et dextras tendamus inertis.
 +quamquam o si solitae quicquam uirtutis adesset! ​
 +ille mihi ante alios fortunatusque laborum
 +egregiusque animi, qui, ne quid tale uideret,
 +procubuit moriens et humum semel ore momordit.
 +sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus
 +auxilioque urbes Italae populique supersunt, ​    
 +sin et Troianis cum multo gloria uenit
 +sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
 +tempestas), cur indecores in limine primo
 +deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
 +multa dies uariique labor mutabilis aeui         
 +rettulit in melius, multos alterna reuisens
 +lusit et in solido rursus Fortuna locauit.
 +non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
 +at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
 +tot populi misere duces, nec parua sequetur ​     ​
 +gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
 +est et Volscorum egregia de gente Camilla
 +agmen agens equitum et florentis aere cateruas.
 +quod si me solum Teucri in certamina poscunt
 +idque placet tantumque bonis communibus obsto, ​  
 +non adeo has exosa manus Victoria fugit
 +ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
 +ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem
 +factaque Volcani manibus paria induat arma
 +ille licet. uobis animam hanc soceroque Latino ​  
 +Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus,
 +deuoui. solum Aeneas uocat? et uocet oro;
 +nec Drances potius, siue est haec ira deorum,
 +morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.'​
 +
 +Illi haec inter se dubiis de rebus agebant ​      
 +certantes: castra Aeneas aciemque mouebat.
 +nuntius ingenti per regia tecta tumultu
 +ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
 +instructos acie Tiberino a flumine Teucros
 +Tyrrhenamque manum totis descendere campis. ​     ​
 +extemplo turbati animi concussaque uulgi
 +pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
 +arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus,
 +flent maesti mussantque patres. hic undique clamor
 +dissensu uario magnus se tollit in auras, ​       ​
 +haud secus atque alto in luco cum forte cateruae
 +consedere auium, piscosoue amne Padusae
 +dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
 +'​immo,'​ ait 'o ciues,'​ arrepto tempore Turnus,
 +'​cogite concilium et pacem laudate sedentes; ​    
 +illi armis in regna ruunt.'​ nec plura locutus
 +corripuit sese et tectis citus extulit altis.
 +'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
 +duc' ait 'et Rutulos. equitem Messapus in armis,
 +et cum fratre Coras latis diffundite campis. ​    
 +pars aditus urbis firment turrisque capessant;
 +cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'
 +
 +Ilicet in muros tota discurritur urbe.
 +concilium ipse pater et magna incepta Latinus
 +deserit ac tristi turbatus tempore differt, ​     ​
 +multaque se incusat qui non acceperit ultro
 +Dardanium Aenean generumque asciuerit urbi.
 +praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
 +subuectant. bello dat signum rauca cruentum
 +bucina. tum muros uaria cinxere corona ​          
 +matronae puerique, uocat labor ultimus omnis.
 +nec non ad templum summasque ad Palladis arces
 +subuehitur magna matrum regina caterua
 +dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo,
 +causa mali tanti, oculos deiecta decoros. ​       ​
 +succedunt matres et templum ture uaporant
 +et maestas alto fundunt de limine uoces:
 +'​armipotens,​ praeses belli, Tritonia uirgo,
 +frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
 +pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' ​
 +cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
 +iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
 +horrebat squamis surasque incluserat auro,
 +tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
 +fulgebatque alta decurrens aureus arce         
 +exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
 +qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis
 +tandem liber equus, campoque potitus aperto
 +aut ille in pastus armentaque tendit equarum
 +aut adsuetus aquae perfundi flumine noto       
 +emicat, arrectisque fremit ceruicibus alte
 +luxurians luduntque iubae per colla, per armos.
 +
 +Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla
 +occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
 +desiluit, quam tota cohors imitata relictis ​   ​
 +ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
 +'​Turne,​ sui merito si qua est fiducia forti,
 +audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
 +solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra.
 +me sine prima manu temptare pericula belli, ​   ​
 +tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.'​
 +Turnus ad haec oculos horrenda in uirgine fixus:
 +'o decus Italiae uirgo, quas dicere grates
 +quasue referre parem? sed nunc, est omnia quando
 +iste animus supra, mecum partire laborem. ​     ​
 +Aeneas, ut fama fidem missique reportant
 +exploratores,​ equitum leuia improbus arma
 +praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
 +per deserta iugo superans aduentat ad urbem.
 +furta paro belli conuexo in tramite siluae, ​   ​
 +ut biuias armato obsidam milite fauces.
 +tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
 +tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
 +Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'​
 +sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis ​
 +hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
 +
 +Est curuo anfractu ualles, accommoda fraudi
 +armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
 +urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
 +angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. ​   ​
 +hanc super in speculis summoque in uertice montis
 +planities ignota iacet tutique receptus,
 +seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae
 +siue instare iugis et grandia uoluere saxa.
 +huc iuuenis nota fertur regione uiarum ​         ​
 +arripuitque locum et siluis insedit iniquis.
 +
 +Velocem interea superis in sedibus Opim,
 +unam ex uirginibus sociis sacraque caterua,
 +compellabat et has tristis Latonia uoces
 +ore dabat: '​graditur bellum ad crudele Camilla, ​
 +o uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
 +cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae
 +uenit amor subitaque animum dulcedine mouit.
 +pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas
 +Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe,  ​
 +infantem fugiens media inter proelia belli
 +sustulit exsilio comitem, matrisque uocauit
 +nomine Casmillae mutata parte Camillam.
 +ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
 +solorum nemorum: tela undique saeua premebant ​
 +et circumfuso uolitabant milite Volsci.
 +ecce fugae medio summis Amasenus abundans
 +spumabat ripis, tantus se nubibus imber
 +ruperat. ille innare parans infantis amore
 +tardatur caroque oneri timet. omnia secum          ​
 +uersanti subito uix haec sententia sedit:
 +telum immane manu ualida quod forte gerebat
 +bellator, solidum nodis et robore cocto,
 +huic natam libro et siluestri subere clausam
 +implicat atque habilem mediae circumligat hastae;  ​
 +quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
 +"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo,
 +ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras
 +tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
 +diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris." ​   ​
 +dixit, et adducto contortum hastile lacerto
 +immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
 +infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
 +at Metabus magna propius iam urgente caterua
 +dat sese fluuio, atque hastam cum uirgine uictor ​  
 +gramineo, donum Triuiae, de caespite uellit.
 +non illum tectis ullae, non moenibus urbes
 +accepere (neque ipse manus feritate dedisset),
 +pastorum et solis exegit montibus aeuum.
 +hic natam in dumis interque horrentia lustra ​      
 +armentalis equae mammis et lacte ferino
 +nutribat teneris immulgens ubera labris.
 +utque pedum primis infans uestigia plantis
 +institerat, iaculo palmas armauit acuto
 +spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum. ​    
 +pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
 +tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent.
 +tela manu iam tum tenera puerilia torsit
 +et fundam tereti circum caput egit habena
 +Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. ​     ​
 +multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
 +optauere nurum; sola contenta Diana
 +aeternum telorum et uirginitatis amorem
 +intemerata colit. uellem haud correpta fuisset
 +militia tali conata lacessere Teucros: ​            
 +cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
 +uerum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
 +labere, nympha, polo finisque inuise Latinos,
 +tristis ubi infausto committitur omine pugna.
 +haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: ​  
 +hac, quicumque sacrum uiolarit uulnere corpus,
 +Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
 +post ego nube caua miserandae corpus et arma
 +inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'​
 +dixit, at illa leuis caeli delapsa per auras       
 +insonuit nigro circumdata turbine corpus.
 +
 +At manus interea muris Troiana propinquat,
 +Etruscique duces equitumque exercitus omnis
 +compositi numero in turmas. fremit aequore toto
 +insultans sonipes et pressis pugnat habenis ​       ​
 +huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis
 +horret ager campique armis sublimibus ardent.
 +nec non Messapus contra celeresque Latini
 +et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae
 +aduersi campo apparent, hastasque reductis ​        
 +protendunt longe dextris et spicula uibrant,
 +aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum.
 +iamque intra iactum teli progressus uterque
 +substiterat:​ subito erumpunt clamore furentisque
 +exhortantur equos, fundunt simul undique tela      ​
 +crebra niuis ritu, caelumque obtexitur umbra.
 +continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus
 +conixi incurrunt hastis primique ruinam
 +dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
 +pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus ​     ​
 +fulminis in morem aut tormento ponderis acti
 +praecipitat longe et uitam dispergit in auras.
 +
 +Extemplo turbatae acies, uersique Latini
 +reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt;
 +Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. ​      
 +iamque propinquabant portis rursusque Latini
 +clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
 +hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
 +qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
 +nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda    ​
 +spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
 +nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens
 +saxa fugit litusque uado labente relinquit:
 +bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos,
 +bis reiecti armis respectant terga tegentes. ​      
 +tertia sed postquam congressi in proelia totas
 +implicuere inter se acies legitque uirum uir,
 +tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto
 +armaque corporaque et permixti caede uirorum
 +semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit. ​   ​
 +Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
 +hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
 +quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
 +uulneris impatiens arrecto pectore crura,
 +uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan ​      
 +ingentemque animis, ingentem corpore et armis
 +deicit Herminium, nudo cui uertice fulua
 +caesaries nudique umeri nec uulnera terrent;
 +tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
 +acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore. ​   ​
 +funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
 +certantes pulchramque petunt per uulnera mortem.
 +
 +At medias inter caedes exsultat Amazon
 +unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
 +et nunc lenta manu spargens hastilia denset, ​      
 +nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem;
 +aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
 +illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
 +spicula conuerso fugientia derigit arcu.
 +at circum lectae comites, Larinaque uirgo          ​
 +Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
 +Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
 +delegit pacisque bonas bellique ministras:
 +quales Threiciae cum flumina Thermodontis
 +pulsant et pictis bellantur Amazones armis, ​       ​
 +seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
 +Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
 +feminea exsultant lunatis agmina peltis.
 +
 +Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo,
 +deicis? aut quot humi morientia corpora fundis? ​   ​
 +Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum
 +aduersi longa transuerberat abiete pectus.
 +sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam
 +mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat.
 +tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas ​  
 +suffuso reuolutus equo dum colligit, alter
 +dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
 +praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
 +Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
 +Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;  ​
 +quotque emissa manu contorsit spicula uirgo,
 +tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis
 +ignotis et equo uenator Iapyge fertur,
 +cui pellis latos umeros erepta iuuenco
 +pugnatori operit, caput ingens oris hiatus ​        
 +et malae texere lupi cum dentibus albis,
 +agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis
 +uertitur in mediis et toto uertice supra est.
 +hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso)
 +traicit et super haec inimico pectore fatur: ​      
 +'​siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
 +aduenit qui uestra dies muliebribus armis
 +uerba redargueret. nomen tamen haud leue patrum
 +manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'​
 +
 +Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum ​  
 +corpora, sed Buten auersum cuspide fixit
 +loricam galeamque inter, qua colla sedentis
 +lucent et laeuo dependet parma lacerto;
 +Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
 +eludit gyro interior sequiturque sequentem; ​       ​
 +tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim
 +altior exsurgens oranti et multa precanti
 +congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro.
 +incidit huic subitoque aspectu territus haesit
 +Appenninicolae bellator filius Auni,               
 +haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
 +isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae
 +posse neque instantem reginam auertere cernit,
 +consilio uersare dolos ingressus et astu
 +incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti     
 +fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
 +mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:
 +iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem.'​
 +dixit, at illa furens acrique accensa dolore
 +tradit equum comiti paribusque resistit in armis      ​
 +ense pedes nudo puraque interrita parma.
 +at iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse
 +(haud mora), conuersisque fugax aufertur habenis
 +quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
 +'uane Ligus frustraque animis elate superbis, ​        
 +nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
 +nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.'
 +haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis
 +transit equum cursu frenisque aduersa prehensis
 +congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: ​     ​
 +quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
 +consequitur pennis sublimem in nube columbam
 +comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis;
 +tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae.
 +
 +At non haec nullis hominum sator atque deorum ​        
 +obseruans oculis summo sedet altus Olympo.
 +Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua
 +suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
 +ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
 +fertur equo uariisque instigat uocibus alas           
 +nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos.
 +'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
 +Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit?
 +femina palantis agit atque haec agmina uertit!
 +quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris? ​  
 +at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
 +aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi.
 +exspectate dapes et plenae pocula mensae
 +(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
 +nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!' ​     ​
 +haec effatus equum in medios moriturus et ipse
 +concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert
 +dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
 +et gremium ante suum multa ui concitus aufert.
 +tollitur in caelum clamor cunctique Latini ​           ​
 +conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon
 +arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
 +defringit ferrum et partis rimatur apertas,
 +qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans
 +sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit.        ​
 +utque uolans alte raptum cum fulua draconem
 +fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
 +saucius at serpens sinuosa uolumina uersat
 +arrectisque horret squamis et sibilat ore
 +arduus insurgens, illa haud minus urget obunco ​       ​
 +luctantem rostro, simul aethera uerberat alis:
 +haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
 +portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti
 +Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
 +uelocem iaculo et multa prior arte Camillam ​          
 +circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
 +qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo,
 +hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat;
 +qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
 +hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas. ​        
 +hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
 +undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
 +
 +Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
 +insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
 +spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis        ​
 +in plumam squamis auro conserta tegebat.
 +ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
 +spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
 +aureus ex umeris erat arcus et aurea uati
 +cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis  ​
 +carbaseos fuluo in nodum collegerat auro
 +pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
 +hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma
 +Troia, captiuo siue ut se ferret in auro
 +uenatrix, unum ex omni certamine pugnae ​              
 +caeca sequebatur totumque incauta per agmen
 +femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
 +telum ex insidiis cum tandem tempore capto
 +concitat et superos Arruns sic uoce precatur:
 +'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, ​      
 +quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo
 +pascitur, et medium freti pietate per ignem
 +cultores multa premimus uestigia pruna,
 +da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
 +omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum ​        
 +uirginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
 +facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis
 +pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'​
 +
 +Audiit et uoti Phoebus succedere partem
 +mente dedit, partem uolucris dispersit in auras:  ​
 +sterneret ut subita turbatam morte Camillam
 +adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret
 +non dedit, inque Notos uocem uertere procellae.
 +ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
 +conuertere animos acris oculosque tulere ​         ​
 +cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
 +nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli,
 +hasta sub exsertam donec perlata papillam
 +haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.
 +concurrunt trepidae comites dominamque ruentem ​   ​
 +suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
 +laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
 +credere nec telis occurrere uirginis audet.
 +ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur,
 +continuo in montis sese auius abdidit altos       
 +occiso pastore lupus magnoue iuuenco,
 +conscius audacis facti, caudamque remulcens
 +subiecit pauitantem utero siluasque petiuit:
 +haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
 +contentusque fuga mediis se immiscuit armis. ​     ​
 +illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
 +ferreus ad costas alto stat uulnere mucro.
 +labitur exsanguis, labuntur frigida leto
 +lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
 +tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam        ​
 +adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae
 +quicum partiri curas, atque haec ita fatur:
 +'​hactenus,​ Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum
 +conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
 +effuge et haec Turno mandata nouissima perfer: ​   ​
 +succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
 +iamque uale.' simul his dictis linquebat habenas
 +ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
 +paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla
 +et captum leto posuit caput, arma relinquens, ​    
 +uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
 +tum uero immensus surgens ferit aurea clamor
 +sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
 +incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
 +Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.        ​
 +
 +At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis
 +alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
 +utque procul medio iuuenum in clamore furentum
 +prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
 +ingemuitque deditque has imo pectore uoces: ​      
 +'heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti
 +supplicium Teucros conata lacessere bello!
 +nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
 +profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
 +non tamen indecorem tua te regina reliquit ​       ​
 +extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
 +per gentis erit aut famam patieris inultae.
 +nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus
 +morte luet merita.'​ fuit ingens monte sub alto
 +regis Dercenni terreno ex aggere bustum ​          
 +antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
 +hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
 +sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
 +ut uidit fulgentem armis ac uana tumentem,
 +'​cur'​ inquit '​diuersus abis? huc derige gressum,  ​
 +huc periture ueni, capias ut digna Camillae
 +praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'​
 +dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam
 +deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
 +et duxit longe, donec curuata coirent ​            
 +inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
 +laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.
 +extemplo teli stridorem aurasque sonantis
 +audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
 +illum exspirantem socii atque extrema gementem ​   ​
 +obliti ignoto camporum in puluere linquunt;
 +Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
 +
 +Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae,
 +turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
 +disiectique duces desolatique manipli ​            
 +tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.
 +nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
 +sustentare ualet telis aut sistere contra,
 +sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
 +quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. ​
 +uoluitur ad muros caligine turbidus atra
 +puluis, et e speculis percussae pectora matres
 +femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
 +qui cursu portas primi inrupere patentis,
 +hos inimica super mixto premit agmine turba, ​    
 +nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
 +moenibus in patriis atque inter tuta domorum
 +confixi exspirant animas. pars claudere portas,
 +nec sociis aperire uiam nec moenibus audent
 +accipere orantis, oriturque miserrima caedes ​    
 +defendentum armis aditus inque arma ruentum.
 +exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
 +pars in praecipitis fossas urgente ruina
 +uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis
 +arietat in portas et duros obice postis. ​        
 +ipsae de muris summo certamine matres
 +(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)
 +tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
 +stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
 +praecipites,​ primaeque mori pro moenibus ardent. ​
 +
 +Interea Turnum in siluis saeuissimus implet
 +nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum:
 +deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
 +ingruere infensos hostis et Marte secundo
 +omnia corripuisse,​ metum iam ad moenia ferri. ​  
 +ille furens (et saeua Iouis sic numina poscunt)
 +deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
 +uix e conspectu exierat campumque tenebat,
 +cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
 +exsuperatque iugum siluaque euadit opaca. ​      
 +sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
 +agmine nec longis inter se passibus absunt;
 +ac simul Aeneas fumantis puluere campos
 +prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,
 +et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis        ​
 +aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.
 +continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
 +ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
 +tingat equos noctemque die labente reducat.
 +considunt castris ante urbem et moenia uallant.
 +
 +====== P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DVODECIMVS ======
 +
 +Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos
 +defecisse uidet, sua nunc promissa reposci,
 +se signari oculis, ultro implacabilis ardet
 +attollitque animos. Poenorum qualis in aruis
 +saucius ille graui uenantum uulnere pectus ​          
 +tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis
 +excutiens ceruice toros fixumque latronis
 +impauidus frangit telum et fremit ore cruento:
 +haud secus accenso gliscit uiolentia Turno.
 +tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: ​     ​
 +'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
 +ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
 +congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
 +aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
 +desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), ​      
 +et solus ferro crimen commune refellam,
 +aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.'​
 +
 +Olli sedato respondit corde Latinus:
 +'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci
 +uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est     
 +consulere atque omnis metuentem expendere casus.
 +sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
 +multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
 +sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis
 +nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu   
 +sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
 +me natam nulli ueterum sociare procorum
 +fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.
 +uictus amore tui, cognato sanguine uictus
 +coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi;     
 +promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
 +ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
 +bella, uides, quantos primus patiare labores.
 +bis magna uicti pugna uix urbe tuemur
 +spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta ​       ​
 +sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
 +quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
 +si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
 +cur non incolumi potius certamina tollo?
 +quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet          ​
 +Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
 +prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
 +respice res bello uarias, miserere parentis
 +longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe
 +diuidit.'​ haudquaquam dictis uiolentia Turni         
 +flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
 +ut primum fari potuit, sic institit ore:
 +'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
 +deponas letumque sinas pro laude pacisci.
 +et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra ​    
 +spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis.
 +longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
 +feminea tegat et uanis sese occulat umbris.'​
 +
 +At regina noua pugnae conterrita sorte
 +flebat et ardentem generum moritura tenebat: ​        
 +'​Turne,​ per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
 +tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae
 +tu requies miserae, decus imperiumque Latini
 +te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.
 +unum oro: desiste manum committere Teucris. ​         ​
 +qui te cumque manent isto certamine casus
 +et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam
 +lumina nec generum Aenean captiua uidebo.'​
 +accepit uocem lacrimis Lauinia matris
 +flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem         
 +subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
 +Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro
 +si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
 +alba rosa, talis uirgo dabat ore colores.
 +illum turbat amor figitque in uirgine uultus; ​       ​
 +ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
 +'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto
 +prosequere in duri certamina Martis euntem,
 +o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
 +nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno ​      
 +haud placitura refer. cum primum crastina caelo
 +puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,
 +non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
 +et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
 +illo quaeratur coniunx Lauinia campo.' ​              
 +
 +Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
 +poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
 +Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
 +qui candore niues anteirent, cursibus auras.
 +circumstant properi aurigae manibusque lacessunt ​    
 +pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.
 +ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
 +circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
 +ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
 +ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti ​       ​
 +fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
 +exim quae mediis ingenti adnixa columnae
 +aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam,
 +Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
 +uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus ​      
 +hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
 +te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
 +loricamque manu ualida lacerare reuulsam
 +semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis
 +uibratos calido ferro murraque madentis.' ​           ​
 +his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
 +scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,
 +mugitus ueluti cum prima in proelia taurus
 +terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
 +arboris obnixus trunco, uentosque lacessit ​          
 +ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
 +
 +Nec minus interea maternis saeuus in armis
 +Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
 +oblato gaudens componi foedere bellum.
 +tum socios maestique metum solatur Iuli              ​
 +fata docens, regique iubet responsa Latino
 +certa referre uiros et pacis dicere leges.
 +
 +Postera uix summos spargebat lumine montis
 +orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
 +Solis equi lucemque elatis naribus efflant: ​       ​
 +campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
 +dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant
 +in medioque focos et dis communibus aras
 +gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
 +uelati limo et uerbena tempora uincti. ​            
 +procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
 +agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
 +Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,
 +haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
 +pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi        ​
 +ductores auro uolitant ostroque superbi,
 +et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
 +et Messapus equum domitor, Neptunia proles;
 +utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
 +defigunt tellure hastas et scuta reclinant. ​       ​
 +tum studio effusae matres et uulgus inermum
 +inualidique senes turris ac tecta domorum
 +obsedere, alii portis sublimibus astant.
 +
 +At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;
 +tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti) ​
 +prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
 +Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
 +extemplo Turni sic est adfata sororem
 +diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
 +praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem ​  
 +Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit):
 +'​nympha,​ decus fluuiorum, animo gratissima nostro,
 +scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
 +magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,
 +praetulerim caelique libens in parte locarim: ​    
 +disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
 +qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
 +cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;
 +nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis,
 +Parcarumque dies et uis inimica propinquat. ​      
 +non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
 +tu pro germano si quid praesentius audes,
 +perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.'​
 +uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
 +terque quaterque manu pectus percussit honestum.  ​
 +'non lacrimis hoc tempus'​ ait Saturnia Iuno:
 +'​accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
 +aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
 +auctor ego audendi.'​ sic exhortata reliquit
 +incertam et tristi turbatam uulnere mentis. ​      
 +
 +Interea reges ingenti mole Latinus
 +quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum
 +aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
 +Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis,
 +bina manu lato crispans hastilia ferro. ​          
 +hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
 +sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis
 +et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
 +procedunt castris, puraque in ueste sacerdos
 +saetigeri fetum suis intonsamque bidentem ​        
 +attulit admouitque pecus flagrantibus aris.
 +illi ad surgentem conuersi lumina solem
 +dant fruges manibus salsas et tempora ferro
 +summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
 +
 +Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: ​       ​
 +'esto nunc Sol testis et haec mihi terra uocanti,
 +quam propter tantos potui perferre labores,
 +et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx
 +(iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors,
 +cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; ​
 +fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti
 +religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
 +cesserit Ausonio si fors uictoria Turno,
 +conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,
 +cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles  ​
 +Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent.
 +sin nostrum adnuerit nobis uictoria Martem
 +(ut potius reor et potius di numine firment),
 +non ego nec Teucris Italos parere iubebo
 +nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae   
 +inuictae gentes aeterna in foedera mittant.
 +sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
 +imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
 +constituent urbique dabit Lauinia nomen.'​
 +
 +Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus ​  
 +suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
 +'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
 +Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,
 +uimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
 +audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. ​
 +tango aras, medios ignis et numina testor:
 +nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
 +quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem
 +auertet, non, si tellurem effundat in undas
 +diluuio miscens caelumque in Tartara soluat, ​
 +ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat)
 +'​numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras,
 +cum semel in siluis imo de stirpe recisum
 +matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
 +olim arbos, nunc artificis manus aere decoro ​       ​
 +inclusit patribusque dedit gestare Latinis.'​
 +talibus inter se firmabant foedera dictis
 +conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
 +in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis
 +eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.       
 +
 +At uero Rutulis impar ea pugna uideri
 +iamdudum et uario misceri pectora motu,
 +tum magis ut propius cernunt non uiribus aequos.
 +adiuuat incessu tacito progressus et aram
 +suppliciter uenerans demisso lumine Turnus ​         ​
 +pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor.
 +quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit
 +sermonem et uulgi uariare labantia corda,
 +in medias acies formam adsimulata Camerti,
 +cui genus a proauis ingens clarumque paternae ​      
 +nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis,
 +in medias dat sese acies haud nescia rerum
 +rumoresque serit uarios ac talia fatur:
 +'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
 +obiectare animam? numerone an uiribus aequi         
 +non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
 +fatalisque manus, infensa Etruria Turno:
 +uix hostem, alterni si congrediamur,​ habemus.
 +ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris,
 +succedet fama uiuusque per ora feretur; ​            
 +nos patria amissa dominis parere superbis
 +cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.'​
 +
 +Talibus incensa est iuuenum sententia dictis
 +iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
 +ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. ​              
 +qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
 +sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur
 +infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
 +his aliud maius Iuturna adiungit et alto
 +dat signum caelo, quo non praesentius ullum         
 +turbauit mentes Italas monstroque fefellit.
 +namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra
 +litoreas agitabat auis turbamque sonantem
 +agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
 +cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. ​   ​
 +arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres
 +conuertunt clamore fugam (mirabile uisu),
 +aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
 +facta nube premunt, donec ui uictus et ipso
 +pondere defecit praedamque ex unguibus ales         
 +proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit.
 +
 +Tum uero augurium Rutuli clamore salutant
 +expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
 +'hoc erat, hoc uotis' inquit 'quod saepe petiui.
 +accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum ​        
 +corripite, o miseri, quos improbus aduena bello
 +territat inualidas ut auis, et litora uestra
 +ui populat. petet ille fugam penitusque profundo
 +uela dabit. uos unanimi densete cateruas
 +et regem uobis pugna defendite raptum.' ​            
 +dixit, et aduersos telum contorsit in hostis
 +procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
 +certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
 +turbati cunei calefactaque corda tumultu.
 +hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum ​   ​
 +corpora constiterant contra, quos fida crearat
 +una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
 +horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
 +balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
 +egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, ​       ​
 +transadigit costas fuluaque effundit harena.
 +at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
 +pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
 +corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
 +procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant ​   ​
 +Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
 +sic omnis amor unus habet decernere ferro.
 +diripuere aras, it toto turbida caelo
 +tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
 +craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus ​    
 +pulsatos referens infecto foedere diuos.
 +infrenant alii currus aut corpora saltu
 +subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
 +Messapus regem regisque insigne gerentem
 +Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus, ​      
 +aduerso proterret equo; ruit ille recedens
 +et miser oppositis a tergo inuoluitur aris
 +in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta
 +Messapus teloque orantem multa trabali
 +desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur:  ​
 +'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.'​
 +concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
 +obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara
 +corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti
 +occupat os flammis: olli ingens barba reluxit ​      
 +nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
 +caesariem laeua turbati corripit hostis
 +impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
 +sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
 +pastorem primaque acie per tela ruentem ​            
 +ense sequens nudo superimminet;​ ille securi
 +aduersi frontem mediam mentumque reducta
 +dissicit et sparso late rigat arma cruore.
 +olli dura quies oculos et ferreus urget
 +somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. ​       ​
 +
 +At pius Aeneas dextram tendebat inermem
 +nudato capite atque suos clamore uocabat:
 +'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit?
 +o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
 +compositae leges. mihi ius concurrere soli;         
 +me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo
 +firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'​
 +has inter uoces, media inter talia uerba
 +ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est,
 +incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, ​       ​
 +quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
 +attulerit; pressa est insignis gloria facti,
 +nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.
 +Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit
 +turbatosque duces, subita spe feruidus ardet; ​      
 +poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
 +emicat in currum et manibus molitur habenas.
 +multa uirum uolitans dat fortia corpora leto.
 +seminecis uoluit multos: aut agmina curru
 +proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. ​    
 +qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
 +sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis
 +bella mouens immittit equos, illi aequore aperto
 +ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu
 +Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora         
 +Iraeque Insidiaeque,​ dei comitatus, aguntur:
 +talis equos alacer media inter proelia Turnus
 +fumantis sudore quatit, miserabile caesis
 +hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
 +sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. ​         ​
 +iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
 +hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
 +Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
 +nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis
 +uel conferre manum uel equo praeuertere uentos. ​    
 +
 +Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
 +antiqui proles bello praeclara Dolonis,
 +nomine auum referens, animo manibusque parentem,
 +qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
 +ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; ​         ​
 +illum Tydides alio pro talibus ausis
 +adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
 +hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
 +ante leui iaculo longum per inane secutus
 +sistit equos biiugis et curru desilit atque         
 +semianimi lapsoque superuenit, et pede collo
 +impresso dextrae mucronem extorquet et alto
 +fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:
 +'en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
 +Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me       
 +ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.'​
 +huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
 +Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
 +et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.
 +ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto             
 +insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
 +qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:
 +sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt
 +conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
 +et cristam aduerso curru quatit aura uolantem. ​     ​
 +non tulit instantem Phegeus animisque frementem
 +obiecit sese ad currum et spumantia frenis
 +ora citatorum dextra detorsit equorum.
 +dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
 +lancea consequitur rumpitque infixa bilicem ​        
 +loricam et summum degustat uulnere corpus.
 +ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem
 +ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
 +cum rota praecipitem et procursu concitus axis
 +impulit effunditque solo, Turnusque secutus ​        
 +imam inter galeam summi thoracis et oras
 +abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
 +
 +Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,
 +interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
 +Ascaniusque comes castris statuere cruentum ​        
 +alternos longa nitentem cuspide gressus.
 +saeuit et infracta luctatur harundine telum
 +eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit:
 +ense secent lato uulnus telique latebram
 +rescindant penitus, seseque in bella remittant. ​    
 +iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
 +Iasides, acri quondam cui captus amore
 +ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
 +augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
 +ille, ut depositi proferret fata parentis, ​         ​
 +scire potestates herbarum usumque medendi
 +maluit et mutas agitare inglorius artis.
 +stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
 +Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli
 +concursu, lacrimis immobilis. ille retorto ​         ​
 +Paeonium in morem senior succinctus amictu
 +multa manu medica Phoebique potentibus herbis
 +nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
 +sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
 +nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo ​      
 +subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror
 +crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum
 +stare uident: subeunt equites et spicula castris
 +densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
 +bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum. ​      
 +
 +Hic Venus indigno nati concussa dolore
 +dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
 +puberibus caulem foliis et flore comantem
 +purpureo; non illa feris incognita capris
 +gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae. ​      
 +hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
 +detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
 +inficit occulte medicans, spargitque salubris
 +ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
 +fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx              ​
 +ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
 +quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis.
 +iamque secuta manum nullo cogente sagitta
 +excidit, atque nouae rediere in pristina uires.
 +'arma citi properate uiro! quid statis?'​ Iapyx      ​
 +conclamat primusque animos accendit in hostem.
 +'non haec humanis opibus, non arte magistra
 +proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat:
 +maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'​
 +ille auidus pugnae suras incluserat auro            ​
 +hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
 +postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
 +Ascanium fusis circum complectitur armis
 +summaque per galeam delibans oscula fatur:
 +'​disce,​ puer, uirtutem ex me uerumque laborem, ​     ​
 +fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
 +defensum dabit et magna inter praemia ducet.
 +tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,
 +sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
 +et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.' ​      
 +
 +Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
 +telum immane manu quatiens; simul agmine denso
 +Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
 +turba fluit castris. tum caeco puluere campus
 +miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. ​      
 +uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,
 +uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
 +ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
 +audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit.
 +ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto. ​      
 +qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
 +it mare per medium (miseris, heu, praescia longe
 +horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
 +arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
 +ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti: ​     ​
 +talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis
 +agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
 +adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,
 +Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
 +Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, ​       ​
 +primus in aduersos telum qui torserat hostis.
 +tollitur in caelum clamor, uersique uicissim
 +puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
 +ipse neque auersos dignatur sternere morti
 +nec pede congressos aequo nec tela ferentis ​        
 +insequitur: solum densa in caligine Turnum
 +uestigat lustrans, solum in certamina poscit.
 +
 +Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago
 +aurigam Turni media inter lora Metiscum
 +excutit et longe lapsum temone reliquit; ​           ​
 +ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
 +cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.
 +nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes
 +peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo
 +pabula parua legens nidisque loquacibus escas, ​     ​
 +et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum
 +stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
 +fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru,
 +iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem
 +nec conferre manum patitur, uolat auia longe. ​      
 +haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis,
 +uestigatque uirum et disiecta per agmina magna
 +uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem
 +alipedumque fugam cursu temptauit equorum,
 +auersos totiens currus Iuturna retorsit. ​           ​
 +heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu,
 +diuersaeque uocant animum in contraria curae.
 +huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat
 +lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro,
 +horum unum certo contorquens derigit ictu.          ​
 +substitit Aeneas et se collegit in arma
 +poplite subsidens; apicem tamen incita summum
 +hasta tulit summasque excussit uertice cristas.
 +tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
 +diuersos ubi sensit equos currumque referri, ​       ​
 +multa Iouem et laesi testatus foederis aras
 +iam tandem inuadit medios et Marte secundo
 +terribilis saeuam nullo discrimine caedem
 +suscitat, irarumque omnis effundit habenas.
 +
 +Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes ​
 +diuersas obitumque ducum, quos aequore toto
 +inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
 +expediat? tanton placuit concurrere motu,
 +Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
 +Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis ​         ​
 +pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
 +excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
 +transadigit costas et cratis pectoris ensem.
 +Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
 +congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa, ​   ​
 +hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
 +suspendit capita et rorantia sanguine portat.
 +ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
 +tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
 +nomen Echionium matrisque genus Peridiae; ​         ​
 +hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
 +et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten,
 +Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
 +ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
 +munera, conductaque pater tellure serebat. ​        
 +ac uelut immissi diuersis partibus ignes
 +arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro,
 +aut ubi decursu rapido de montibus altis
 +dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
 +quisque suum populatus iter: non segnius ambo      ​
 +Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
 +fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci
 +pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur.
 +
 +Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem
 +nomina per regesque actum genus omne Latinos, ​     ​
 +praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
 +excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
 +prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu
 +incita nec domini memorum proculcat equorum.
 +ille ruenti Hyllo animisque immane frementi ​       ​
 +occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
 +olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
 +dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
 +eripuit Turno, nec di texere Cupencum
 +Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro              ​
 +pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
 +te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi
 +oppetere et late terram consternere tergo.
 +occidis, Argiuae quem non potuere phalanges
 +sternere nec Priami regnorum euersor Achilles; ​    
 +hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
 +Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
 +totae adeo conuersae acies omnesque Latini,
 +omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
 +et Messapus equum domitor et fortis Asilas ​        
 +Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
 +pro se quisque uiri summa nituntur opum ui;
 +nec mora nec requies, uasto certamine tendunt.
 +
 +Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
 +iret ut ad muros urbique aduerteret agmen          ​
 +ocius et subita turbaret clade Latinos.
 +ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum
 +huc atque huc acies circumtulit,​ aspicit urbem
 +immunem tanti belli atque impune quietam.
 +continuo pugnae accendit maioris imago: ​           ​
 +Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum
 +ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
 +concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
 +deponunt. celso medius stans aggere fatur:
 +'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,  ​
 +neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
 +urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
 +ni frenum accipere et uicti parere fatentur,
 +eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
 +scilicet exspectem libeat dum proelia Turno        ​
 +nostra pati rursusque uelit concurrere uictus?
 +hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi.
 +ferte faces propere foedusque reposcite flammis.'​
 +dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
 +dant cuneum densaque ad muros mole feruntur; ​      
 +scalae improuiso subitusque apparuit ignis.
 +discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
 +ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
 +ipse inter primos dextram sub moenia tendit
 +Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum ​             ​
 +testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
 +bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
 +exoritur trepidos inter discordia ciuis:
 +urbem alii reserare iubent et pandere portas
 +Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem; ​      
 +arma ferunt alii et pergunt defendere muros,
 +inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
 +uestigauit apes fumoque impleuit amaro;
 +illae intus trepidae rerum per cerea castra
 +discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;      ​
 +uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco
 +intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras.
 +
 +Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
 +quae totam luctu concussit funditus urbem.
 +regina ut tectis uenientem prospicit hostem, ​      
 +incessi muros, ignis ad tecta uolare,
 +nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
 +infelix pugnae iuuenem in certamine credit
 +exstinctum et subito mentem turbata dolore
 +se causam clamat crimenque caputque malorum, ​      
 +multaque per maestum demens effata furorem
 +purpureos moritura manu discindit amictus
 +et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
 +quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
 +filia prima manu flauos Lauinia crinis ​            
 +et roseas laniata genas, tum cetera circum
 +turba furit, resonant late plangoribus aedes.
 +hinc totam infelix uulgatur fama per urbem:
 +demittunt mentes, it scissa ueste Latinus
 +coniugis attonitus fatis urbisque ruina, ​          
 +canitiem immundo perfusam puluere turpans.
 +
 +Interea extremo bellator in aequore Turnus ​        
 +palantis sequitur paucos iam segnior atque
 +iam minus atque minus successu laetus equorum.
 +attulit hunc illi caecis terroribus aura
 +commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
 +confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
 +'ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu? ​      
 +quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?'
 +sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
 +atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci
 +aurigae currumque et equos et lora regebat,
 +talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur ​    
 +Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit;
 +sunt alii qui tecta manu defendere possint.
 +ingruit Aeneas Italis et proelia miscet,
 +et nos saeua manu mittamus funera Teucris.
 +nec numero inferior pugnae neque honore recedes.'  ​
 +Turnus ad haec:
 +'o soror, et dudum agnoui, cum prima per artem
 +foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
 +et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
 +demissam tantos uoluit te ferre labores? ​          
 +an fratris miseri letum ut crudele uideres?
 +nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
 +uidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem
 +Murranum, quo non superat mihi carior alter,
 +oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum. ​   ​
 +occidit infelix ne nostrum dedecus Vfens
 +aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
 +exscindine domos (id rebus defuit unum)
 +perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
 +terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit? ​
 +usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,
 +este boni, quoniam superis auersa uoluntas.
 +sancta ad uos anima atque istius inscia culpae
 +descendam magnorum haud umquam indignus auorum.'​
 +
 +Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis ​   ​
 +uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta
 +saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
 +'​Turne,​ in te suprema salus, miserere tuorum.
 +fulminat Aeneas armis summasque minatur
 +deiecturum arces Italum excidioque daturum, ​       ​
 +iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini,
 +in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
 +quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat.
 +praeterea regina, tui fidissima, dextra
 +occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. ​        
 +soli pro portis Messapus et acer Atinas
 +sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
 +stant densae strictisque seges mucronibus horret
 +ferrea; tu currum deserto in gramine uersas.'​
 +obstipuit uaria confusus imagine rerum             
 +Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
 +uno in corde pudor mixtoque insania luctu
 +et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
 +ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
 +ardentis oculorum orbis ad moenia torsit ​          
 +turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
 +
 +Ecce autem flammis inter tabulata uolutus
 +ad caelum undabat uertex turrimque tenebat,
 +turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
 +subdideratque rotas pontisque instrauerat altos. ​  
 +'iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
 +quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur.
 +stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
 +morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis
 +amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.'  ​
 +dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis
 +perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
 +deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
 +ac ueluti montis saxum de uertice praeceps
 +cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber         
 +proluit aut annis soluit sublapsa uetustas;
 +fertur in abruptum magno mons improbus actu
 +exsultatque solo, siluas armenta uirosque
 +inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus
 +sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso          ​
 +sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
 +significatque manu et magno simul incipit ore:
 +'​parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini.
 +quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum
 +pro uobis foedus luere et decernere ferro.' ​       ​
 +discessere omnes medii spatiumque dedere.
 +
 +At pater Aeneas audito nomine Turni
 +deserit et muros et summas deserit arces
 +praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
 +laetitia exsultans horrendumque intonat armis: ​    
 +quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
 +cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali
 +uertice se attollens pater Appenninus ad auras.
 +iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes
 +conuertere oculos Itali, quique alta tenebant ​     ​
 +moenia quique imos pulsabant ariete muros,
 +armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
 +ingentis, genitos diuersis partibus orbis,
 +inter se coiisse uiros et cernere ferro.
 +atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi, ​     ​
 +procursu rapido coniectis eminus hastis
 +inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
 +dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
 +congeminant,​ fors et uirtus miscetur in unum.
 +ac uelut ingenti Sila summoue Taburno ​             ​
 +cum duo conuersis inimica in proelia tauri
 +frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri,
 +stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae
 +quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
 +illi inter sese multa ui uulnera miscent ​          
 +cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
 +colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit:
 +non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
 +concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
 +Iuppiter ipse duas aequato examine lances ​         ​
 +sustinet et fata imponit diuersa duorum,
 +quem damnet labor et quo uergat pondere letum.
 +
 +Emicat hic impune putans et corpore toto
 +alte sublatum consurgit Turnus in ensem
 +et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, ​      
 +arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
 +frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
 +ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
 +ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
 +fama est praecipitem,​ cum prima in proelia iunctos ​
 +conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
 +dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
 +idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
 +suffecit; postquam arma dei ad Volcania uentum est,
 +mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu           
 +dissiluit, fulua resplendent fragmina harena.
 +ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus
 +et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
 +undique enim densa Teucri inclusere corona
 +atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt. ​
 +
 +Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
 +interdum genua impediunt cursumque recusant,
 +insequitur trepidique pedem pede feruidus urget:
 +inclusum ueluti si quando flumine nactus
 +ceruum aut puniceae saeptum formidine pennae ​     ​
 +uenator cursu canis et latratibus instat;
 +ille autem insidiis et ripa territus alta
 +mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber
 +haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
 +increpuit malis morsuque elusus inani est;        ​
 +tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque
 +responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
 +ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
 +nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem.
 +Aeneas mortem contra praesensque minatur ​         ​
 +exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
 +excisurum urbem minitans et saucius instat.
 +quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
 +huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur
 +praemia, sed Turni de uita et sanguine certant. ​  
 +
 +Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
 +hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,
 +seruati ex undis ubi figere dona solebant
 +Laurenti diuo et uotas suspendere uestis;
 +sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum ​       ​
 +sustulerant,​ puro ut possent concurrere campo.
 +hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
 +detulerat fixam et lenta radice tenebat.
 +incubuit uoluitque manu conuellere ferrum
 +Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu     
 +non poterat. tum uero amens formidine Turnus
 +'​Faune,​ precor, miserere'​ inquit 'tuque optima ferrum
 +Terra tene, colui uestros si semper honores,
 +quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'​
 +dixit, opemque dei non cassa in uota uocauit. ​    
 +namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
 +uiribus haud ullis ualuit discludere morsus
 +roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
 +rursus in aurigae faciem mutata Metisci
 +procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. ​     ​
 +quod Venus audaci nymphae indignata licere
 +accessit telumque alta ab radice reuellit.
 +olli sublimes armis animisque refecti,
 +hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
 +adsistunt contra certamina Martis anheli. ​        
 +
 +Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
 +adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:
 +'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
 +indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
 +deberi caelo fatisque ad sidera tolli. ​           ​
 +quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
 +mortalin decuit uiolari uulnere diuum?
 +aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)
 +ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?
 +desine iam tandem precibusque inflectere nostris, ​
 +ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
 +saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
 +uentum ad supremum est. terris agitare uel undis
 +Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
 +deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ​  
 +ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus;
 +sic dea summisso contra Saturnia uultu:
 +'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
 +Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
 +nec tu me aeria solam nunc sede uideres ​      
 +digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
 +starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
 +Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
 +suasi et pro uita maiora audere probaui,
 +non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;  ​
 +adiuro Stygii caput implacabile fontis,
 +una superstitio superis quae reddita diuis.
 +et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
 +illud te, nulla fati quod lege tenetur,
 +pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: ​    
 +cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
 +component, cum iam leges et foedera iungent,
 +ne uetus indigenas nomen mutare Latinos
 +neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari
 +aut uocem mutare uiros aut uertere uestem. ​   ​
 +sit Latium, sint Albani per saecula reges,
 +sit Romana potens Itala uirtute propago:
 +occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'​
 +olli subridens hominum rerumque repertor:
 +'es germana Iouis Saturnique altera proles, ​  
 +irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.
 +uerum age et inceptum frustra summitte furorem:
 +do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.
 +sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
 +utque est nomen erit; commixti corpore tantum ​
 +subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
 +adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
 +hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
 +supra homines, supra ire deos pietate uidebis,
 +nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' ​
 +adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;
 +interea excedit caelo nubemque relinquit.
 +
 +His actis aliud genitor secum ipse uolutat
 +Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
 +dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, ​         ​
 +quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
 +uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit
 +serpentum spiris uentosasque addidit alas.
 +hae Iouis ad solium saeuique in limine regis
 +apparent acuuntque metum mortalibus aegris, ​      
 +si quando letum horrificum morbosque deum rex
 +molitur, meritas aut bello territat urbes.
 +harum unam celerem demisit ab aethere summo
 +Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
 +illa uolat celerique ad terram turbine fertur. ​   ​
 +non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta,
 +armatam saeui Parthus quam felle ueneni,
 +Parthus siue Cydon, telum immedicabile,​ torsit,
 +stridens et celeris incognita transilit umbras:
 +talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit. ​     ​
 +postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,
 +alitis in paruae subitam collecta figuram,
 +quae quondam in bustis aut culminibus desertis
 +nocte sedens serum canit importuna per umbras—
 +hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora       
 +fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis.
 +illi membra nouus soluit formidine torpor,
 +arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit.
 +
 +At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas,
 +infelix crinis scindit Iuturna solutos ​           ​
 +unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
 +'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?
 +aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
 +arte morer? talin possum me opponere monstro?
 +iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, ​    
 +obscenae uolucres: alarum uerbera nosco
 +letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
 +magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit?
 +quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
 +condicio? possem tantos finire dolores ​           ​
 +nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
 +immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
 +te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
 +terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?'
 +tantum effata caput glauco contexit amictu ​       ​
 +multa gemens et se fluuio dea condidit alto.
 +
 +Aeneas instat contra telumque coruscat
 +ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur:
 +'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
 +non cursu, saeuis certandum est comminus armis. ​  
 +uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid
 +siue animis siue arte uales; opta ardua pennis
 +astra sequi clausumque caua te condere terra.'​
 +ille caput quassans: 'non me tua feruida terrent
 +dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.'  ​
 +nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
 +saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
 +limes agro positus litem ut discerneret aruis.
 +uix illum lecti bis sex ceruice subirent,
 +qualia nunc hominum producit corpora tellus; ​    
 +ille manu raptum trepida torquebat in hostem
 +altior insurgens et cursu concitus heros.
 +sed neque currentem se nec cognoscit euntem
 +tollentemue manu saxumue immane mouentem;
 +genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis. ​
 +tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus
 +nec spatium euasit totum neque pertulit ictum.
 +ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit
 +nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus
 +uelle uidemur et in mediis conatibus aegri       
 +succidimus; non lingua ualet, non corpore notae
 +sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur:
 +sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit,
 +successum dea dira negat. tum pectore sensus
 +uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem       
 +cunctaturque metu letumque instare tremescit,
 +nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem,
 +nec currus usquam uidet aurigamue sororem.
 +
 +Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
 +sortitus fortunam oculis, et corpore toto        ​
 +eminus intorquet. murali concita numquam
 +tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
 +dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar
 +exitium dirum hasta ferens orasque recludit
 +loricae et clipei extremos septemplicis orbis; ​  
 +per medium stridens transit femur. incidit ictus
 +ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
 +consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
 +mons circum et uocem late nemora alta remittunt.
 +ille humilis supplex oculos dextramque precantem ​
 +protendens '​equidem merui nec deprecor'​ inquit;
 +'utere sorte tua. miseri te si qua parentis
 +tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
 +Anchises genitor) Dauni miserere senectae
 +et me, seu corpus spoliatum lumine mauis, ​     ​
 +redde meis. uicisti et uictum tendere palmas
 +Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx,
 +ulterius ne tende odiis.'​ stetit acer in armis
 +Aeneas uoluens oculos dextramque repressit;
 +et iam iamque magis cunctantem flectere sermo  ​
 +coeperat, infelix umero cum apparuit alto
 +balteus et notis fulserunt cingula bullis
 +Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus
 +strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat.
 +ille, oculis postquam saeui monimenta doloris  ​
 +exuuiasque hausit, furiis accensus et ira
 +terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum
 +eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas
 +immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.'​
 +hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit ​  
 +feruidus; ast illi soluuntur frigore membra
 +uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. ​
aeneid_3.txt · Last modified: 2018/04/21 03:25 (external edit)